Bibeln

 

Genesis 7:15

Studie

       

15 ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #770

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

770. Quod per ‘uxorem Noahi’ significetur ipsa Ecclesia, et per ‘tres uxores filiorum ejus cum illis’ ipsae Ecclesiae inde, constat ex illis quae dicta sunt, nempe, cum homo Ecclesiae nominatur, quod sit omne Ecclesiae seu, ut appellatur, caput Ecclesiae; et tunc ‘uxor’ est Ecclesia, sicut prius ostensum, n. 252, 253; aliter cum in Verbo, vir et uxor, aut masculus et femina, tunc per ‘virum et masculum’ significantur intellectualia, seu vera fidei, et per ‘uxorem et feminam’ voluntaria, seu bona fidei.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.