Arcana Coelestia #4866
4866. ‘Quia obtexit facies suas’: quod significet interiora quod illis abscondita, constat ex repraesentatione ‘Tamaris’ quod sit Ecclesia repraesentativa, de qua n. 4829, 4831; ex significatione 'obtegere quod sit abscondi; et ex significatione ‘facierum’ quod sint interna, de qua n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, 4326,
4796-4799; inde patet quod per ‘obtexit facies suas’ significetur quod interiora Ecclesiae illis essent abscondita; de quibus videantur quae supra n. 4859, 4865.
Arcana Coelestia #4831
4831. ‘Et nomen illius Tamar’: quod significet quale Ecclesiae quod Ecclesia repraesentativa spiritualium et caelestium, constat ex significatione ‘nominis’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421, hic quale Ecclesiae quia per Tamarem in hoc capite repraesentatur Ecclesia, et quidem Ecclesia repraesentativa spiritualium et caelestium quae apud posteritatem Jehudae instituenda esset; quod per ‘Tamarem’ illa Ecclesia repraesentetur, patet a sequentibus. Agitur in toto hoc capite in sensu interno de Ecclesia Judaica quod fieret repraesentativa spiritualium et caelestium regni Domini sicut Ecclesia Antiqua, et hoc non solum in externa forma sed etiam in interna; Ecclesia enim non est Ecclesia ab externis, hoc est, a spiritualibus, sed ab internis, nam haec sunt essentialia, illa solum formalia; verum posteritas Jacobi talis fuit ut non vellet recipere interna; ideo apud illam non excitari potuit Ecclesia Antiqua, sed solum repraesentativum illius Ecclesiae, n. 4307, 4444, 4500; internum Ecclesiae hic est ‘Tamar’, et externum hic est ‘Jehudah’ cum tribus filiis ex muliere Canaanitide.