Bibeln

 

Genesis 27

Studie

   

1 Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat : vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei : Fili mi ? Cui respondit : Adsum.

2 Cui pater : Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ.

3 Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras : cumque venatu aliquid apprehenderis,

4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam : et benedicat tibi anima mea antequam moriar.

5 Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret,

6 dixit filio suo Jacob : Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei :

7 Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.

8 Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis :

9 et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur :

10 quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.

11 Cui ille respondit : Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis :

12 si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione.

13 Ad quem mater : In me sit, ait, ista maledictio, fili mi : tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi.

14 Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.

15 Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum :

16 pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit :

17 deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit.

18 Quibus illatis, dixit : Pater mi ? At ille respondit : Audio. Quis es tu, fili mi ?

19 Dixitque Jacob : Ego sum primogenitus tuus Esau : feci sicut præcepisti mihi : surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.

20 Rursumque Isaac ad filium suum : Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi ? Qui respondit : Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.

21 Dixitque Isaac : Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.

22 Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac : Vox quidem, Vox Jacob est : sed manus, manus sunt Esau.

23 Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi,

24 ait : Tu es filius meus Esau ? Respondit : Ego sum.

25 At ille : Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,

26 dixit ad eum : Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi.

27 Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.

28 Det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini.

29 Et serviant tibi populi, et adorent te tribus : esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ : qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.

30 Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau,

31 coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens : Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua.

32 Dixitque illi Isaac : Quis enim es tu ? Qui respondit : Ego sum filius tuus primogenitus Esau.

33 Expavit Isaac stupore vehementi : et ultra quam credi potest admirans, ait : Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires ; benedixique ei, et erit benedictus ?

34 Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno : et consternatus, ait : Benedic etiam et mihi, pater mi.

35 Qui ait : Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam.

36 At ille subjunxit : Juste vocatum est nomen ejus Jacob : supplantavit enim me en altera vice : primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem : Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem ?

37 Respondit Isaac : Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi ; frumento et vino stabilivi eum : et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam ?

38 Cui Esau : Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater ? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret,

39 motus Isaac, dixit ad eum : In pinguedine terræ, et in rore cæli desuper,

40 erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies : tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.

41 Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater : dixitque in corde suo : Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum.

42 Nuntiata sunt hæc Rebeccæ : quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum : Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.

43 Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran :

44 habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,

45 et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum : postea mittam, et adducam te inde huc : cur utroque orbabor filio in uno die ?

46 Dixitque Rebecca ad Isaac : Tædet me vitæ meæ propter filias Heth : si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere.

   

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #4242

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

4242. ‘Et praecepit illis dicendo, Ita dicetis Domino meo Esavo’:

quod significet agnitionem primam boni quod superiore loco esset, constare potest ex significatione 'hic ‘praecipere nuntiis ut dicerent’ quod sit reflexio et inde perceptio quod ita sit, de qua n. 3661, 3682, proinde agnitio; ex repraesentatione ‘Esavi’ quod sit bonum, de qua supra n. 4234, 4239; quod superiore loco esset, significatur per quod vocaverit Esavum non fratrem sed ‘dominum 1 suum’, et quoque ut sequitur, ‘se servum ejus’, ac postea similiter; quod verum primo loco sit et 2 bonum secundo apparenter cum regeneratur homo, sed quod bonum primo loco sit et verum secundo cum regeneratus est homo, videatur n. 1904, 2063, 2189, 2697, 2979, 3286, 3288, 3310 f. , 3325, 3330, 3332, 3336, 3470, 3509, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3579, 3603, 3701.

Id quoque est quod intelligitur per prophetica Jishaki patris ad 3 Esavum filium, Super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit quando dominaris, et disrumpes jugum illius desuper collo tuo, Gen. 27:40;

de inversione hujus status, de qua prophetica illa praedixerunt, hic nunc agitur.

Fotnoter:

1. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts tunc.

3. et, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #2189

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

2189. ‘Dixerunt ad illum, Ubi Sarah uxor tua?’: quod significet rationale verum, quod tunc non apparuit quia in bono rationali fuit, constat a repraesentatione ‘Sarae’ hic quod sit rationale verum, de qua supra n. 2173. Quomodo haec se habent, tum quoque sequentia ubi de statu Rationalis apud Dominum, qui [status] repraesentatur per ‘Sarah’, non ita ad intellectum explicari potest nisi sciatur qualis in genere sit status rationalis quoad bonum et quoad verum; tum apud Dominum quoad Divinum et quoad Humanum in quo tunc fuit:

[2] primarium rationalis apud hominem est verum, ut prius n. 2072 dictum, proinde est affectio veri, ob causam ut reformari possit homo: et sic regenerari, quod fit per cognitiones et scientifica quae sunt veri; quae continue 1 implantantur in bono, hoc est, in charitate, ut sic accipiat vitam charitatis; ideo est quod affectio veri apud hominem praedominetur in ejus rationali; se enim ita habet cum vita charitatis quae est ipsa vita caelestis, quod apud illos qui reformantur et regenerantur, illa continue nascatur et adolescat, et incrementa capiat, et hoc per vera, ideo quo plus veri insinuatur, eo plus perficitur vita charitatis, quare secundum veri qualitatem et quantitatem, se habet charitas apud hominem.

[3] Ex his constare aliquatenus potest quomodo se habet cum rationali hominis: at in vero non est vita, sed in bono; verum est modo recipiens vitae, hoc est, boni; verum est sicut indumentum aut vestimentum boni; ideo etiam vera in Verbo vocantur ‘indumenta’, ut et ‘vestes’; cum autem bonum constituit rationale, tunc disparatur verum, et fit sicut sit bonum, 2 bonum tunc translucet per verum, quemadmodum fit apud angelos qui cum induti apparent, est splendor inducens speciem vestis, quales etiam apparuerunt angeli coram prophetis.

[4] Haec nunc sunt quae intelliguntur per quod rationale verum tunc non apparuerit quia in bono rationali fuit, quae significata per quod ‘dixerunt ad illum, Ubi Sarah uxor tua?’ sed quia Bonum Rationale Domini tunc fuit Divinum, quale apud nullum angelum potest esse, non describi potest aliter ac per comparationem, ita per illustrationem a quodam simili quod non est idem.

Fotnoter:

1. The Manuscript inserts a Domino.

2. The Manuscript inserts nam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.