Bibeln

 

Genesis 25:23

Studie

       

23 Qui respondens ait : Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #3320

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

3320. ‘Fac mihi sorbere quaeso e rubro’: quod significet desiderium doctrinalium, et quod ‘rubrum hoc’ significet apparenter bonum, constat a significatione ‘sorbere’ quod sit communicari et conjungi, de qua n. 3089; inde ‘fac mihi sorbere quaeso’ est desiderare conjunctionem veri seu doctrinalium secum; et ex significatione ‘rubri’ quod sit bonum, de qua n. 3300, hic apparenter bonum, 1 quia doctrinalia utcumque disposita apparent externa forma ut bonum, tametsi interius sint congeries, n. 2 3316. Quod haec memorentur, est quoque quia inde 3 Esavo nomen Edom; rubrum enim in lingua originali dicitur Edom, et hoc inde ut per ‘Edom’ significetur bonum tui adjuncta doctrinalia veri.

Fotnoter:

1. The Manuscript has quia externa forma sicut bonum, tametsi interius non nisi quam congeries

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #1898

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

1898. Quod ‘dixit Sarai ad Abram’ significet quod ita perceptum constat ex significatione 1 ‘Sarai’ et ‘Abrami’, quod nempe ‘Sarai’ si verum adjunctum bono et ‘Abram’ Internus Homo; quare quod Sarai Abramo dictum in sensu interno non aliquam collocutionem significare potest, sed perceptionem: perceptio Domini tunc fuit vero adjuncto bono quod Ipsi dictabat quomodo se res haberet: simile quoddam est apud hominem caelestem qui perceptionem accipit, es quoddam verum adjunctum bono quod dictat, postea est bonum ex quo seu per quod percipitur verum. Quod ‘dicere’ in sensu interno significet percipere, videatur n. 1791, 1815, 1819, 1822.

Fotnoter:

1. The Manuscript has repraesentatione.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.