51
En Rebecca coram te est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus.
51
En Rebecca coram te est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus.
3088. ‘Cucurrit servus obviam illi, et dixit’: quod significet explorationem a Divino Bono, constat a significatione ‘currere obviam illi’ quod sit explorare num ita se habeat prout corde suo locutus, internum sensus hoc dictat; tum ex significatione ‘dicere’ quod sit percipere, de qua saepius prius, ita quoque explorare; quod a Divino Bono, est quia servus hic agit vicem domini sui, nempe Abrahami, tum quoque Jishaki; missus enim induit personam mittentis, ut pluries in Verbo; sicut de angelis legitur quod primum nominentur angeli, 1 et dein vocentur Jehovah, ut qui apparuit Mosi in rubo, Exod. 3:2, 4 seq. et qui apparuit Gideoni, Jud. 6:11, 12, 14: inde etiam est quod Rebecca ad illum dicat, ‘domine mi’, vers. seq.
Fotnoter:
1. et dein vocantur Jehovah after 12, 14 below.