Bibeln

 

Genesis 20:12

Studie

       

12 alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #2503

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

2503. Quod ‘Kadesh’ sit affectio veri interioris procedentis a rationalibus, et ‘Shur’ affectio veri exterioris procedentis a scientificis, constare potest a significatione ‘Kadesh’ et ‘Shur’, quod ‘Kadesh’ significet verum de quo contenditur, n. 1678 ostensum est, ita contentionem de vero, ex qua origine, num ex rationali, ut patet sequentibus; sed quia apud Dominum omne verum fuit ex origine caelesti, hinc ‘Kadesh’ significat affectionem veri. Sunt apud unumquemvis hominem Ecclesiae vera rationalia et vera scientifica; vera rationalia sunt interiora, vera autem scientifica sunt exteriora; haec inter se distincta sunt, prorsus sicut binae memoriae hominis, quibus n. 2469-2473 seq. ; inde sequitur quod affectiones veri etiam sint binae, una interior quae est rationalium, altera exterior quae e scientificorum; affectio veri interioris procedentis a rationalibus hic significatur per ‘Kadesh’; at affectio veri exterioris procedentis a scientificis per ‘Shur’; quod Shur illud verum significet, videatur n. 1928. Quod nomina in Verbo nusquam aliud significent quam res, prius n. 1224, 1264, 1876, 1888, et multoties alibi, demonstratum est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #1876

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

1876. Nomina virorum, regnorum, urbium, quae in Verbo, similiter ac voces loquelae humanae, pereunt in primo limine cum ascendunt; sunt enim terrestria, corporea et materialia, quae successive 1 exuunt animae quae veniunt in alteram vitam, et prorsus illi quae veniunt in caelum; angeli ne minimum ideae alicujus personae, proinde ejus nominis, retinent; quid Abram, quid Isac, et Jacob, non amplius sciunt; formant sibi ideam ex illis quae per illos in Verbo repraesentantur et significantur; sunt nomina et voces sicut grumi seu sicut squamae, quae decidunt cum intrant in caelum: inde constare potest quod per nomina in Verbo nihil aliud quam res significentur; de quibus multoties cum angelis locutus, a quibus de veritate plene instructus sum. Loquela spirituum inter se non est vocum sed est idearum quales sunt cogitationis humanae absque vocibus, quare universalis est omnium linguarum; at cum loquuntur cum homine, cadit eorum loquela in voces linguae hominis, ut dictum n. 1635, 1637, 1639;

[2] cum de hoc locutus cum spiritibus, dicere datum est quod dum colloquuntur inter se, ne unam quidem vocem linguae humanae, minus adhuc aliquod nomen, possent enuntiare, quod quidam eorum mirati, recesserunt, et tentabant, sed redeuntes dicebant quod non pronuntiare potuerint, quia voces illae crassius materiales, ut essent infra sphaeram eorum ex sono aeris per organa corporea articulato, aut per influxum in talia per viam ducentem ad auditus organum internam formatae: inde clare quoque constare potuit quod nihil vocis quae in Verbo, transire posset ad spiritus, minus ad spiritus angelicos, quorum loquela adhuc universalior est, n. 1642, minime ad angelos, n. 1643, apud quos nihil remanet de ideis primis spirituum sed loco eorum spiritualia vera, et caelestia bona, quae ineffabili modo, formis minimis, continuis, connexis in unanima serie, cum originariis repraesentativorum ex felicitate amoris mutui amoenissimorum et pulcherrimorum, et e amoenitatibus et pulchritudinibus felicium, quia vita Domini inspiratis, variantur.

Fotnoter:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.