Bibeln

 

Genesis 17:14

Studie

       

14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #2039

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

2039. ‘Circumcidi omnem masculum’: quod significet puritatem, constat a repraesentatione et inde significatione ‘circumcidere’ in sensu interno; circumcisio seu excisio praeputii non aliud significabat quam remotionem et abstersionem eorum quae impediebant et inquinabant amorem caelestem, quae sunt mala cupiditatum, imprimis cupiditatum amoris sui, et falsa inde; causa hujus significationis est quia genitalia utriusque sexus amorem caelestem repraesentant; sunt tria genera amorum 1 quae constituunt caelestia regni Domini, nempe amor conjugialis, amor erga infantes, et amor societatis seu mutuus; amor conjugialis est principalis omnium, nam in eo finis maximi usus, nempe propagatio generis humani, et inde regni Domini cujus est seminarium; amor erga infantes proxime succedit qui inde; et dein amor societatis seu mutuus; quicquid obtegit, impedit, et conspurcat hos amores, significatur per ‘praeputium’, cujus excisio seu circumcisio ideo repraesentativa facta est; quantum enim mala cupiditatum et falsa inde removentur, tantum purificatur homo, et tantum apparere potest amor caelestis: amor sui quam contrarius sit amori caelesti et quam spurcus, dictum et ostensum est n. 760, 1307, 1308, 1321, 1594, 2 2045, 2057; ex his liquet quod circumcisio in sensu interno significet puritatem.

[2] Quod circumcisio sit modo signum foederis seu conjunctionis, constare potest manifeste ex eo quod circumcisio praeputii nihil prorsus sit absque circumcisione cordis; et quod circumcisio cordis quae est purificatio a spurcis illis amoribus, sit quae significatur; ut manifeste ab his in Verbo locis patet;

apud Mosen,

Circumcidet Jehovah Deus cor tuum, et cor seminis tui, ad amandum Jehovam Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, propterea ut vivas, Deut. 30:6;

ex quibus constat quod ‘circumcidere cor’ sit purificari a spurcis amoribus, ut amari possit 3 Jehovah Deus seu Dominus, ex toto corde et ex tota anima:

[3] apud Jeremiam,

Novate vobis novale, et ne seratis inter spinas, circumcidite vos Jehovae, et removete praeputia cordis vestri, vir Jehudae et habitatores Hierosolymae, 4:3, 4;

‘circumcidere se Jehovae, et removere praeputia cordis’ nec aliud est quam removere talia quae impediunt amorem caelestem; inde etiam constat quod circumcisio cordis sit interius quod significatur per circumcisionem praeputii:

apud Mosen,

Circumcidetis praeputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius, ... faciens judicium orphani et viduae, et amans peregrinum ad dandum illi panem et vestem, Deut. 10:16, 18;

ubi etiam quod ‘circumcidere praeputium cordis’ sit purificari a malis amorum spurcorum et a falsis inde, liquet; caelestia amoris describuntur per opera charitatis, nempe per ‘facere judicium orphani et viduae’ et per ‘amare peregrinum ad dandum 4 illi panem et vestem’:

[4] apud Jeremiam,

Ecce dies venientes, quibus visitabo super omnem circumcisum in praeputio, super Aegyptum, et super Jehudam, et super Edomum, et super filios Ammonis, et super Moabum, et super omnes abscissos anguli, habitantes in deserto, quia omnes gentes praeputiatae, et omnis domus Israelis praeputiati corde, 9:24, 25;

quod circumcisio significativum purificationis sit, inde quoque patet; vocantur ‘circumcisi praeputio’, sed usque ‘gentes praeputiatae’, inter ceteras etiam Jehudas; et Israel praeputiati corde:

apud Mosen,

Vel tunc humiliabitur cor eorum praeputiatum, Lev. 26:41;

similiter.

[5] Quod per praeputium et praeputiatum significetur immundum, constat apud Esaiam,

Excitare, excitare, indue robur tuum Zion, indue vestes decoris tui Hierosolyma, civitas sanctitas, quia non addet, veniet in te amplius praeputiatus et immundus, 5 52:1;

per ‘Zionem’ intelligitur Ecclesia caelestis, per ‘Hierosolymam’ Ecclesia spiritualis, in quam praeputiatum quod est immundum, non intrabit.

[6] Quod circumcisio sit ‘signum foederis’ seu indicium conjunctionis, manifeste constat ex eo quod simile repraesentatum per arborum fructus qui etiam circumciderentur, de quibus ita apud Mosen,

Quando veneritis in terram, et plantaveritis quamcumque arborem cibi, praeputiabitis praeputium ejus, fructum ejus; tribus annis erit vobis praeputiati, non comedetur, et in anno quarto erit omnis fructus ejus sanctitas laudum Jehovae, Lev. 19:23, 24;

‘fructus’ similiter repraesentant et significant charitatem, ut a multis locis in Verbo constare potest, ita ‘praeputium’ eorum significat 6 immundum quod charitatem impedit et contaminat.

[7] Quod mirabile, cum angeli qui in caelo, ideam purificationis a spurcis naturalibus habent 7 , tunc in mundo spirituum repraesentatur velocissime quoddam simile circumcisionis, nam ideae angelicae in repraesentativa in mundo spirituum evadunt. Fuerunt ritus repraesentativi in Ecclesia Judaica qui inde originem duxerunt, et fuerunt quoque qui non inde: illi apud quos in mundo spirituum repraesentabatur velox illa circumcisio, volebant admitti in caelum, et antequam admissi, hoc 8 repraesentatum erat; ex quo constare potest cur mandatum Joshuae quod circumcideret populum cum Jordanem transgressi intrarent in terram Canaanem; introitus populi in 9 terram Canaanem non aliud repraesentabat quam intromissionem fidelium in caelum,

[8] ideo circumcisio secundo mandata erat, de qua ita apud Joshuam, Jehovah dixit ad Joshuam, Fac tibi gladios petrarum, circumcide filios Israelis secundo; et fecit sibi Joshua gladios petrarum, et circumcidit filios Israelis ad collem praeputiorum:... et dixit Jehovah ad Joshuam, Hodie devolvi opprobrium Aegypti desuper vobis, et vocavit nomen loci illius Gilgal (devolutio), 5:2, 3, 9; ‘gladii petrarum’ significant vera quibus imbuerentur, ut sic spurcos amores castigare et discutere possent, nam absque cognitionibus veri nusquam aliqua purificatio; quod ‘lapis seu petra’ significet vera, prius n. 643, 1298, ostensum est, et quod ‘gladius’ praedicetur de veris quibus castigentur mala, ex Verbo constat.

Fotnoter:

1. The Manuscript has amoris.

2. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

3. The Manuscript has queat.

4. The manuscript has ei.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript has denotat.

7. The Manuscript has habent before purificationis.

8. The Manuscript has id.

9. The Manuscript inserts Israelitici.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bibeln

 

Johannes 7

Studie

   

1 Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam : non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere.

2 Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia.

3 Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis.

4 Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta teipsum mundo.

5 Neque enim fratres ejus credebant in eum.

6 Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum.

7 Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt.

8 Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum : quia meum tempus nondum impletum est.

9 Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.

10 Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.

11 Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ?

12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas.

13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.

14 Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.

15 Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ?

16 Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.

17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.

18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.

19 Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ?

20 Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes : quis te quæret interficere ?

21 Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini :

22 propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.

23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ?

24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.

25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ?

26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ?

27 Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.

28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.

29 Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit.

30 Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venit hora ejus.

31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ?

32 Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.

33 Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit.

34 Quæretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire.

35 Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ?

36 quis est hic sermo, quem dixit : Quæretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ?

37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat.

38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.

39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.

40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta.

41 Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus ?

42 nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ?

43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.

44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus.

45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ?

46 Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.

47 Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis ?

48 numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis ?

49 sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.

50 Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis :

51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ?

52 Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilæus es ? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.

53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam.