Bibeln

 

Ezechiel 37:4

Studie

       

4 Et dixit ad me : Vaticinare de ossibus istis, et dices eis : Ossa arida, audite verbum Domini.

Från Swedenborgs verk

 

Vera Christiana Religio #844

Studera detta avsnitt

  
/ 853  
  

844. Judaei prae aliis non sciunt quod in Mundo spirituali sint, sed credunt se adhuc in Mundo naturali esse; causa est, quia prorsus Externi homines sunt, et non aliquid de Religione cogitant ex interiori: quare etiam loquuntur similiter de Messia sicut prius, et quidam quod venturus sit cum Davide, et fulgens diadematibus praeiturus illis, ac introducturus illos in Terram Canaanem, et in via elevatione Baculi exsiccaturus fluvios quos transibunt, et quod Christiani, quos inter se etiam Gentes vocant, tunc alas vestium illorum arrepturi, suppliciter orantes ut liceat comitari, et quod recepturi Divites secundum copias, et quod hi quoque illis servituri sint: in his confirmant se per illa quae leguntur apud Sachariam 8:23, et apud Esajam 66:20: et de Davide, quod venturus sit, et futurus illorum Rex et Pastor, ex Jeremia 30:9, exque Ezechiele 34:23-25; 37:23-26, prorsus non volentes audire, quod per Davidem ibi intelligatur Dominus noster Jesus Christus; et quod per Judaeos ibi intelligantur illi qui ab Ecclesia Ipsius erunt.

  
/ 853