Bibeln

 

Exodus 6

Studie

   

1 Dixitque Dominus ad Moysen : Nunc videbis quæ facturus sim Pharaoni : per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua.

2 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens : Ego Dominus

3 qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente : et nomen meum Adonai non indicavi eis.

4 Pepigique fœdus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ.

5 Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt eos : et recordatus sum pacti mei.

6 Ideo dic filiis Israël : Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.

7 Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus : et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum,

8 et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob : daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.

9 Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël : qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.

10 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

11 Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Ægypti, ut dimittat filios Israël de terra sua.

12 Respondit Moyses coram Domino : Ecce filii Israël non audiunt me : et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis ?

13 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israël, et ad Pharaonem regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti.

14 Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis : Henoch et Phallu, Hesron et Charmi :

15 hæ cognationes Ruben. Filii Simeon : Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis : hæ progenies Simeon.

16 Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas : Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem.

17 Filii Gerson : Lobni et Semei, per cognationes suas.

18 Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres.

19 Filii Merari : Moholi et Musi : hæ cognationes Levi per familias suas.

20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam : quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem.

21 Filii quoque Isaar : Core, et Nepheg, et Zechri.

22 Filii quoque Oziel : Misaël, et Elisaphan, et Sethri.

23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

24 Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : hæ sunt cognationes Coritarum.

25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel : quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.

26 Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

27 Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Ægypti, ut educant filios Israël de Ægypto : iste est Moyses et Aaron,

28 in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Ægypti.

29 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi.

30 Et ait Moyses coram Domino : En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao ?

   

Från Swedenborgs verk

 

Apocalypsis Explicata #573

Studera detta avsnitt

  
/ 1232  
  

573. [Vers. 16.] "Et numerus exercituum equitatus, duae myriades myriadum." - Quod significet falsa mali, ex quibus et pro quibus ratiocinationes, innumerabilia conspirantia contra vera boni, constat ex significatione "exercituum", quod sint falsa mali (de qua sequitur); ex significatione "equitatus", quod sint ratiocinia inde; (per "equos" enim significatur intellectus veri, et in opposito sensu intellectus perversus et deperditus (videatur supra, n. 355, 364, 372 [a] , 373, 381, 382); inde per "equitatum" in hoc sensu significantur ratiocinationes ex falsis, nam ratiocinationes ex falsis sunt intellectus perversi ac deperditi; vera enim faciunt intellectum, falsa autem destruunt illum): et ex significatione "duarum myriadum myriadum", quod sint innumerabilia conspirantia contra vera boni; (quod "myriades" significent innumerabilia et dicantur de veris, videatur supra, n. 336) et quia dicuntur" duae myriades myriadum" significantur innumerabilia conjuncta et conspirantia, nam "duo" significant conjunctionem, consensum et conspirationem (videatur supra, n. 283, 384): quod sit contra vera bona, est quia in sequentibus agitur de destructione veri per exercitus illius equitatus. Ex his constare potest quod per "numerum exercituum equitatus duae myriades myriadum", significentur falsa mali, ex quibus et pro quibus ratiocinationes, innumerabilia conspirantia contra vera boni.

[2] In Verbo pluries dicitur "exercitus", et quoque Dominus vocatur "Jehovah Exercituum" seu "Zebaoth"; et per "exercitus" ibi significantur vera ex bono pugnantia contra falsa ex malo, ac in opposito sensu falsa ex malo pugnantia contra vera ex bono. Quod per "exercitus" talia in Verbo significentur, est quia per "bella" in Verbo tam Historico quam Prophetico in Sensu interno significantur bella spiritualia, quae existunt contra infernum et contra diabolicam turbam ibi; et haec bella se referunt ad vera et bona contra falsa et mala; inde est quod "exercitus" significent omnia vera ex bono, et in opposito sensu omnia falsa ex malo: quod significent omnia vera ex bono constare potest ex eo, quod sol, luna, stellae, et quoque angeli dicantur "exercitus Jehovae", ex causa quia illa significant omnia vera ex bono in complexu; et quod filii Israelis, quia per illos significantur ecclesiae vera et bona, dicantur "exercitus": et quia omnia vera et bona a Domino sunt, et Ipse solus pugnat pro omnibus in caelo et pro omnibus in ecclesia contra falsa et mala quae ab inferno, ideo Ipse vocatur "Jehovah Zebaoth", hoc est, "Exercituum."

[3] Quod sol, luna, stellae dicantur "exercitus", constat a sequentibus his locis:

- Apud Mosen,

"Absoluti.. sunt caeli et terra, et omnis exercitus illorum" (Genesis 2:1);

Apud Davidem,

"Per Verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum oris Ipsius omnis exercitus eorum" (Psalmuss 33:6);

apud eundem,

"Laudate" Jehovam "omnes angeli Ipsius, laudate Ipsum omnes exercitus Ipsius, laudate Ipsum sol et luna, laudate Ipsum omnes stellae lucis" (Psalmuss 148:2, 3);

apud Esaiam,

"Contabescet omnis exercitus caelorum, et convolventur sicut volumen caeli, et omnis exercitus eorum decidet, sicut decidit folium de vite, et sicut decidens de ficu" (34:4);

apud eundem,

"Ego feci terram, et hominem super illa creavi;.... manus meae expanderunt caelos, et omni exercitui eorum praecepi" (45:12);

apud eundem,

"Tollite in altum oculos vestros, et videte quis creavit haec, qui educit in numero exercitum eorum, omnes nomine vocat" (40:26);

apud Jeremiam,

"Sicut non numeratur exercitus caelorum, et [non] mensuratur arena maris" (33:22):

in his locis sol, luna et stellae dicuntur "exercitus", quia per "solem" significatur bonum amoris, per "lunam" verum ex bono, et per "stellas" significantur cognitiones veri et boni; proinde per illa significantur bona et vera in omni complexu, quae "exercitus" vocantur quia resistunt malis et falsis, ac perpetuo vincunt ea sicut hostes.

[4] Apud Danielem,

Cornu unum hirci "crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit ea: immo usque ad Principem exercitus extulit se, et Ipsi sublatum est juge, et projectum habitaculum sanctuarii Ipsius. Et exercitus traditus est super juge in praevaricationem, quia projecit veritatem in terram. .... Unus sanctus dixit, .... Quousque visio haec, juge et praevaricatio vastans, ut detur et sanctum et exercitus conculcationi? Et dixit.... , Usque ad vesperam mane" (8:10-14):

quid per "hircum" ibi, "ejus cornua", et hoc "cornu" quod crevit usque ad exercitum caelorum, significatur, videatur supra (n. 316 [c] 336 [b] , 535 1 ); quod per "exercitum caelorum", de quo dejecit in terram, intelligantur vera et bona caeli, nam agitur de statu ultimo ecclesiae, quando vera et bona caeli nihili penduntur ac rejiciuntur, quod significatur per quod "conculcaverit illa"; quare etiam sequitur quod "projecerit veritatem in terram": per "Principem exercitus" intelligitur Dominus, qui etiam "Jehovah Deus Zebaoth" seu "Exercituum" vocatur: quod omnis cultus ex bono amoris et veris fidei periturus, significatur per quod "Ipsi sublatum sit juge, et projectum habitaculum sanctuarii Ipsius": quod hoc futurum sit in fine ecclesiae, quando Dominus in mundum venturus, significatur per "usque ad vesperam mane"; per "vesperam" significatur ultimum tempus ecclesiae veteris, et per "mane" primum tempus ecclesiae novae.

[5] Quod angeli dicantur "exercitus", constat ex his locis:

- Apud Joelem,

"Jehovah edidit vocem suam coram exercitu suo, nam magna valde castra Ipsius" (2:11);

apud Sachariam,

"Castra ponam domui meae de exercitu, propter abeuntem et redeuntem, ut non transeat amplius super eos exactor" (9:8);

apud Davidem,

"Benedicite Jehovae omnes exercitus Ipsius, ministri Ipsius facientes Voluntatem Ipsius" (Psalmuss 103:21);

in Libro Primo Regum,

Michah propheta dixit ad regem, "Vidi Jehovam sedentem super throno suo, et universum exercitum caelorum stantem juxta Ipsum, a dextra Ipsius et a sinistra Ipsius, .... et dixit hic aliter et ille aliter" (22:19, 20);

in Apocalypsi,

"Exercitus Ipsius in caelo sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssinum album et mundum" (19:14);

et alibi,

"Vidi bestiam et reges terrae, et exercitus eorum congregatos ad faciendum bellum cum Sedente super equo albo, et cum exercitu Ipsius" (19:19).

Quod angeli congregati seu consociatio illorum dicantur "exercitus", est quia per "angelos", similiter ac per "exercitus", significantur Divina vera et bona, quoniam sunt recipientes illorum a Domino (de qua re videatur supra, n. 130, 200, 302).

[6] Ex eo etiam est quod filii Israelis, quia per illos significantur ecclesiae vera et bona, dicantur "exercitus", ut in sequentibus locis:

- Apud Mosen,

"Jehovah dixit, Educite filios Israelis e tetra Aegypti juxta exercitus eorum" (Exodus 6:26);

Apud eundem,

"Educam exercitum meum, populum meum, filios Israelis, e terra Aegypti per judicia magna" (Exodus 7:4; 12:17);

apud eundem,

"Factum est in ipso die hoc exiverunt omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti" (Exodus 12:41);

apud eundem,

Recensebis "omnem exeuntem in exercitum" (Numeri 1:3, seq.).

Quod castra metarentur circa Tentorium conventus, et quoque proficiscerentur juxta exercitus eorum (Numeri 2:3, 9, 2:16,] 24);

apud eundem,

Quod sumerentur Levitae ad exercendum militiam, ad faciendum opus in Tentorio conventus (Numeri 4:3, 23, 30, 39).

Quod filii Israelis dicti fuerint "exercitus Jehovae", erat quia repraesentabant ecclesiam, et significabant omnia vera et bona ejus (videatur in Arcanis Caelestibus, n. 5414, 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833, 5879, 5951, 6637, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223, 2 7957, 8234, 8805, 9340). Quod dicantur "exercitus" in plurali, est quia unaquaevis tribus dicebatur "exercitus", ut constare potest apud Mosen, cum ei mandatum est ut recenseret omnes juxta exercitus eorum, quod recensiti sint juxta tribus (Numeri 1:3, seq.): similiter cum castra metabantur circum Tentorium conventus juxta tribus, dicitur "juxta exercitus eorum" (Numeri 2:3, 9. seq.). Quod tribus dictae fuerint "exercitus", est quia duodecim tribus simul sumptae repraesentaverunt omnia vera et bona ecclesiae, ac unaquaevis tribus aliquod universale essentiale ejus (de qua re videatur supra, n. 431).

[7] Ex his constare potest quod vera et bona caeli et ecclesiae intelligantur per "exercitus" in Verbo; ex quibus manifeste patet unde est

quod Jehovah in Verbo dicatur "Jehovah Zebaoth", et "Jehovah Deus Zebaoth", hoc est, "Exercituum" (Ut Esaias 1:9, 24; 2:12; 3:1, 15: cap. 5:7, 9, 16, 24; 6:3, 5; cap. 3 8:13-18, cap. 14:22, 23, 24, 27; 17:3; 25:6; 28:5, 22, 29; 29:6; 31:4, 5; 37:16; Jeremias 5:14; 38:17; 44:7; Amos 5:16 4 ; Haggaeus 1:9, 14; 2:4, 8, 23; Sacharia 1:3; Malachias 2:12: et pluries alibi).

[8] Ex his nunc patet quod per "exercitus" significata sint vera et bona caeli et ecclesiae in omni complexu: et quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque "exercitus", in quo sensu significant falsa et mala in omni complexu, ut in sequentibus locis:

- Apud Jeremiam,

"super tectis" domuum "suffiverunt omni exercitui caelorum, et libaverunt libamina diis aliis" (19:13);

apud Zephaniam,

"Adorant super tectis exercitum caelorum" (1:5);

apud Mosen,

"Ne incurves te et servias soli, lunae, stellis, et omni exercitui caelorum" (Deuteronomius 4:19; 17:3);

apud Jeremiam,

"Expandent" ossa extracta e sepulchris, "soli, lunae et omni exercitui caelorum, quae amaverant et quibus serviverant" (8:2):

per "exercitum caelorum" hic intelliguntur sol, luna et stellae, quia per illa significantur omnia bona et vera in complexu; hic autem omnia mala et falsa in complexu; nam per "solem" in opposito sensu, ut hic, significatur omne malum scaturiens ex amore sui, per "lunam" falsum fidei, et per "stellas" falsa in genere: (quod talia per "solem, lunam et stellas" in mundo naturali, cum illa adorantur loco Solis et Lunae caeli angelici, 5 significentur dira mala et falsa, videatur in opere De Caelo et Inferno 122, 123; ut et supra, n. 401 [g] , 402, 525 6 ): et quia vera ex bono pugnant contra falsa ex malo, ac vice versa falsa ex malo pugnant contra vera ex bono, ideo dicuntur "exercitus"; est enim pugna continua, nam mala et falsa exspirant continue ex infernis, conantia destruere vera ex bono quae in caelo et e caelo, ac continue resistunt: est enim ubivis in mundo spirituali aequilibrium inter caelum et inter infernum, et ubi aequilibrium ibi continue agunt binae vires contra se; una agit et altera reagit, ac continua actio et reactio est continua pugna, sed a Domino providetur aequilibrium (de quo videatur in opere De Caelo et Inferno 589-596 et n. 597-603): et quia continua talis pugna est inter caelum et infernum, ideo sicut omnia caeli vocantur "exercitus", ita quoque omnia inferni; omnia caeli se referunt ad bona et vera, et omnia inferni ad mala et falsa.

[9] Inde nunc est quod "exercitus" significent falsa mali in sequentibus locis:

- Apud Esaiam

"Ira Jehovae contra omnes gentes; et excandescentia contra omnem exercitum 7 eorum devovit 8 eos, tradidit 9 eos in mactationem" (34:2):

per "gentes" significantur mala, et per "exercitum" falsa ex malo; destructio eorum totalis significatur per quod " 10 eos devoverit et tradiderit mactationi."

[10] Apud eundem,

"Vox multitudinis in montibus, species populi magni, Vox tumultus regnorum gentium congregatarum, Jehovah Zebaoth ducit exercitum" (13:4):

"vox multitudinis in montibus " significat falsa ex malis; "multitudo" falsa, et "montes" mala: "species populi magni" significat apparentiam sicut veri ex bono; "species" apparentiam, "populus" illos qui in veris sunt, ita vera, et "magnum" praedicatur de bono: "vox tumultus regnorum gentium congregatarum" significat dissensum ecclesiae oriundum ex malis et inde falsis; "vox tumultus" significat dissensum, "regna" significant ecclesias quoad vera et quoad falsa, et "gentes congregatae" quoad mala et inde falsa conspirantia contra ecclesiae vera et bona: "Jehovah Zebaoth ducit exercitum" significat quod Dominus illud faciat; tribuitur hoc Domino, ut patet a versu sequenti quinto ibi, ubi dicitur, "Jehovah venit cum vasis irae suae ad perdendum omnem terram"; id tribuitur Domino, sicut malum, poena mali, et destructio ecclesiae, alibi, ex causa quia ita apparet; sensus enim litterae Verbi est secundum apparentias; sed per id in sensu spirituali intelligitur quod ipse homo ecclesiae hoc faciat.

[11] Apud Jeremiam,

"Ne parcite juvenibus, devotioni date universum exercitum ejus" (51:3):

haec de Babele; et per "Ne parcite juvenibus" significatur destructio falsorum confirmatorum; per "Devotioni date universum exercitum ejus" significatur totalis destructio falsorum ex malis quae illi, ita destructio Babelis. Falsa ex malo etiam significantur

Per exercitum Chaldaeorum, et per exercitum Pharaonis (Jeremias 37:7, 10, 11, seq.);

et apud Mosen,

"Reversae sunt aquae et operuerunt currus et equites cum universo exercitu Pharaonis" (Exodus 14:28; 15:4);

(quae explicata videantur supra, n. 355 [g] ; et in Arcanis Caelestibus, n. 8230, 8275).

[12] Apud Danielem,

"Revertetur rex septentrionis, et sistet multitudinem magnam prae priori, et sub fine temporum annorum veniet cum exercitu magno et cum opibus magnis.... excitabit vires suas et cor suum contra regem meridiei cum exercitu magno, et rex meridiei commiscebit se bello cum exercitu magno et valido admodum, sed non consistet" (11:13, 25):

agitur in illo capite de bello inter regem septentrionis et regem meridiei; et per "regem intelliguntur illi intra ecclesiam qui in falsis mali sunt, et per "regem meridiei" illi qui in veris boni; collisio et pugna in fine ecclesiae per bellum eorum in sensu spirituali describitur; quare per "exercitum regis septentrionis" intelliguntur falsa omnis generis, et per "exercitum regis meridiei" vera omnis generis.

[13] Apud Lucam,

"Quando videritis Hierosolymam exercitibus circumdatam, scite quod prope sit devastatio ejus" (21:20):

in eo capite loquitur Dominus de consummatione saeculi, per quam significatur ultimum tempus ecclesiae; per "Hierosolymam" intelligitur ecclesia quoad doctrinam, et per illam "exercitibus circumdatam" intelligitur illa a falsis occupata; quod tunc destructio ejus, et mox ultimum judicium, significatur per quod "tunc prope sit devastatio ejus." Creditur quod haec dicta sint de Hierosolymae destructione a Romanis; sed a singulis in illo capite patet quod de destructione ecclesiae in fine ejus agatur, ut quoque apud Matthaeum, cap. Matthaeum ccc24 a primo versu ad ultimum (quae omni in Arcanis Caelestibus explicata sunt): sed usque non obstat quin per illa verba in sensu litterae intelligatur destructio Hierosolymae, at illa destructio repraesentabat et inde significabat destructionem ecclesiae in fine ejus; singula in illo capite in sensu spirituali spectata id confirmant.

[14] Apud Davidem,

Deus deseruit et ignominiae tradidit nos, nec exivit in exercitibus nostris; reverti fecit nos retrorsum ab hoste (Psalmuss 44:10, 11 [B.A. 9, 10]):

quod "Deus non exiverit in exercitibus nostris" significat quod non tutatus sit illos, quia in falsis mali fuerunt; "exercitus" enim sunt falsa mali: quare etiam dicitur quod "eos deseruerit et ignominiae tradiderit", et quod "reverti fecerit eos ab hoste"; "hostis" est malum quod ab inferno.

[15] Apud Joelem,

"compensabo vobis annos quos consumpsit locusta, melolontha, et bruchus, et eruca, exercitus meus magnus quem misi inter vos" (2:25):

quod falsa et mala omnis generis significentur per "exercitum", manifeste patet, quoniam per noxia illa animalcula, "locustam", "melolontham", "bruchum" et "erucam", significantur falsa et mala vastantia seu consumentia vera et bona ecclesiae. (videatur supra, n. 543 [c] , ubi hic locus explicatus est, et ostensum quod locusta et bruchus" significent falsa [et mala] sensualis hominis.) Ex his nunc patet quid per "exercitus" in Verbo in utroque sensu significatur. Similia per "exercitus" significantur in historicis Verbi; nam in illis est sensus spiritualis aeque ac in propheticis, sed is minus elucet, quia mens in historicis detenta aegre potest elevari a mundanis ibi et videre spiritualia quae inibi recondita sunt.

Fotnoter:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #1462

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

1462. Quod ‘Aegyptus’ sit scientia cognitionum respective ad Dominum, at scientia in communi respective ad omnes alios homines, constare potest a significatione ‘ejus in Verbo, de qua passim prius et in specie n. 1164, 1165; in Aegypto enim fuit Ecclesia Antiqua, sicut in pluribus aliis locis, n. 1238, et cum ibi Ecclesia, scientiae prae ceteris ibi vigebant, inde per ‘Aegyptum’ significata est scientia; at postquam per scientias voluerunt intrare in mysteria fidei, et sic ex propria potentia explorare num arcana Divina ita se haberent, tunc magica facta est, et per ‘Aegyptum’ significata scientifica quae pervertunt, unde falsa et ex his mala; ut constat apud Esai. 19:11;

[2] quod per ‘Aegyptum’ significentur scientiae utiles, ita hic scientia cognitionum, quae inservire potest caelestibus et spiritualibus pro vasis, constare potest ab his in Verbo locis:

apud Esaiam,

Seduxerunt Aegyptum, angularem tribuum, 19:13;

ubi vocatur ‘angularis tribuum’, qui inserviret pro fulcimento illis quae sunt fidei, quae significantur per ‘tribus’:

apud eundem,

In die illo erunt quinque urbes in terra Aegypti loquentes labio Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth, 1 ir cheres dicetur cuique. In die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti, et statua juxta terminum ejus Jehovae, et erit in signum et in testem Jehovae Zebaoth in terra Aegypti, nam clamabunt ad Jehovam propter oppressores, et mittet illis servatorem et principem, et liberabit eos, et notus fiet Jehovah Aegypto, et cognoscent Aegyptii Jehovam in die illo, et facient sacrificium et minham, et vovebunt votum Jehovae, et reddent: et percutiet Jehovah Aegyptum percutiendo, et sanando, et revertentur ad Jehovam, et exorabitur illis, et sanabit illos, 19:18-22;

ubi in bono sensu de Aegypto, pro illis qui in scientificis sunt, seu veritatibus naturalibus quae sunt vasa veritatum spiritualium:

[3] apud eundem,

In die illo erit semita ab Aegypto ad Asshurem, et veniet Asshur in Aegyptum et Aegyptus in Asshurem; et servient Aegyptii Asshuri: in die illo erit Israel tertius Aegypto et Asshuri, benedictio in medio terrae, cui benedicet Jehovah Zebaoth, dicendo Benedictus populus Meus Aegyptus, et opus manuum Mearum Asshur, et hereditas Mea Israel, 19:23, 24, 25;

ubi per ‘Aegyptum’ significatur scientia veritatum naturalium, per ‘Asshurem’ ratio seu rationalia, per ‘Israelem’ spiritualia, quae sibi succedunt; quare dicitur quod ‘in die illo erit semita ex Aegypto in Asshurem, et Israel erit tertius Aegypto et Asshuri’:

[4] apud Ezechielem,

Byssus in acupictura ex Aegypto fuit expansio tua, ut esset tibi in signum, 27:7;

ubi de Tyro, per quam significatur possessio cognitionum; ‘byssus ex acupictura’ pro veritatibus scientiarum quae inserviunt; scientifica, quia sunt externi hominis, inservire debent interno:

apud eundem,

Sic dixit Dominus Jehovih, A fine quadraginta annorum congregabo Aegyptum ex populis, quo dispersi fuerunt, et reducam captivitatem Aegypti, 29:13, 14;

pro simili, quod dicitur de Jehuda et Israele passim, quod congregarentur ex populis, et reducerentur e captivitate:

apud Zachariam, Et erit, qui non ascenderit de familiis terrae ad Hierosolymam ad adorandum Regem Jehovam Zebaoth, non super eos erit pluvia; et si familia Aegypti non ascenderit, et non venerit, 14:17, 18;

etiam in bono sensu de Aegypto, per quam simile intelligitur.

[5] Quod scientia seu sapientia humana significetur per ‘Aegyptum’, constare quoque potest apud Danielem, ubi scientiae caelestium et spiritualium appellantur ‘recondita auri et argenti’, tum desiderabilia Aegypti’, 11:43. Et de Salomone dicitur quod Multiplicata fuerit sapientia illius prae sapientia omnium filiorum orientis, et prae omni sapientia Aegyptiorum, 1 Reg. 5:10 [KJV 4:30].

Domus a Salomone aedificata filiae Pharaonis nec aliud repraesentabat, 1 Reg. 7:8 seq.

[6] Quod Dominus cum infans, perductus in Aegyptum, nec aliud significabat quam quod hic per Abramum, et simili ut impleret omnia quae repraesentata fuerunt de Ipso: migratio Jacobi et ejus filiorum in Aegyptum nec aliud in intimo sensu repraesentabat quam Domini instructionem primam in cognitionibus ex Verbo, ut quoque ex sequentibus patet; de Domino, ita apud Matthaeum, Angelus Domini apparuit in somnio Josepho, dicens, Experrectus assume Puerum, et matrem Illius, et fuge in Aegyptum, estoque ibi, usque dum dixero:... ille experrectus assumpsit Puerum, et matrem Illius noctu, et concessit in Aegyptum, et erat ibi usque ad mortem Herodis, ut impleretur quod dictum a Propheta, dicente, Ex Aegypto vocavi filium meum, 2:13-15, 19-21; de quo ita apud Hoscheam,

Cum Puer Israel, et dilexi Illum, et ex Aegypto vocavi filium Meum, 11:1;

inde constat quod per ‘Puerum Israelem’ Dominus intelligatur; et quod instructio Ipsius cum Puer, per illa quod ‘ex Aegypto vocavi filium Meum’:

[7] apud eundem,

Per prophetam ascendere fecit Jehovah Israelem ex Aegypto, et per prophetam custoditus est, 12:13, 14;

ubi similiter per ‘Israelem’ intelligitur Dominus; per ‘prophetam’ significatur docens, ita doctrina cognitionum:

apud Davidem,

Deus Zebaoth reduc nos, et lucere fac facies Tuas, et salvabimur; vitem ex Aegypto proficisci fecisti, expulisti gentes, e plantasti illam, Ps. 80:8, 9 [KJV Ps. 80:7, 8];

ubi etiam de Domino, Qui appellatur ‘vitis ex Aegypto’, quoad cognitiones quibus instruebatur.

Fotnoter:

1. Hebrew ('ir heres) = ‘city of destruction’, but a very slight difference would make it ‘ir heres’, supposed to be ‘city of the sun’. Swedenborg always hasthe latter reading, viz. , Urbs Heres. Both words occur seldom and their meaning is much debated, but see Apocalypsis Explicata 361 and 654.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.