Arcana Coelestia #10494
10494. ‘Quia vir in filium suum, et in fratrem suum’: quod significet quando occlusum est internum, ne verum et bonum e caelo intrent in externum, constat ex significatione 'viri in filium et in fratrem seu postquam occiderint illos, quod sit occlusio interni quoad influxum veri et boni, de qua supra n. 10490, 10492; quod ‘filius’ sit verum videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2628, 2803, 2813, 3373, 3704, 4257, 9807, et quod ‘frater’ sit bonum, n. 3815, 4121, 4191, 5409, 5686, 5692, 6756.
Arcana Coelestia #2628
2628. ‘Vocavit Abraham nomen filii sui nati sibi’: quod significet quale ejus quod Divinum, constat ex repraesentatione ‘Abrahami’ quod sit Dominus quoad Divinum caeleste seu Divinum Bonum, de qua multoties 1 prius; ex significatione ‘vocare nomen’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009; et ex significatione ‘filii’ quod sit rationale, de qua n. 2623; tum a significatione ‘nati sibi’ quod sit existere a Divino; inde patet quod ‘vocavit Abraham nomen filii sui nati sibi’ significet quale ejus quod Divinum. Ex his paucis verbis elucent tria arcana illis qui in sensu interno sunt: Primum, quod Divinum Humanum Domini ex Ipso Divino exstiterit, de quo in hoc versu ulterius agitur: Alterum, quod Divinum Humanum Domini a Jehovah non modo conceptum, sed etiam natum sit, inde Dominus quoad Divinum Humanum vocatur Filius Dei, et Unigenitus, Joh. 1:14, 18, 2 49; 3:16, 18, 35, 36; 5:19-27; 6:69; 9:35, 10:36; 11:27; 14:13, 14; 17:1; 20:31;
similiter apud reliquos Evangelistas; Tertium, quod Divinum Humanum Domini sit nomen Jehovae, hoc est, quale Ipsius, videatur Joh. 12:28.
Fotnoter:
1. The Manuscript has aliquoties.
2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.