Bibeln

 

Exodus 29:8

Studie

       

8 Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #10046

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

10046. ‘Et accipies sanguinem’: quod significet Divinum Verum, de qua n. 10026, 10033; quod omnis purificatio a malis et falsis, et omnis regeneratio, fiat per Divinum Verum procedens a Domino, videantur citata n. 9959.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #10026

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

10026. ‘Et accipies de sanguine juvenci’: quod significet Divinum Verum accommodatum naturali seu externo homini 1 , constat ex significatione ‘sanguinis’ quod sit Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, de qua sequitur, et ex significatione ‘juvenci’ quod sit naturale hominis, quod purificandum et cui implantandum verum et bonum, de qua n. 9990. Quod hic primum de sanguine dicatur, et quod is dandus sit super cornua altaris et reliquum ejus effundendum ad fundamentum ejus, est quia per ‘sanguinem’ in Verbo significatur Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini, et per id verum fit omnis purificatio, nam verum docet hominem quid bonum et quomodo vivet, et cum homo id novit, tunc primum implantari potest affectio seu amor boni, et sic regenerari; cognitio enim praecedet antequam homo fidem habere potest et vitam fidei vivere, quae est vita boni; quod omnis purificatio a malis et falsis fiat per vera fidei, proinde omnis regeneratio, videantur citata n. 9959.

[2] Qui non sensum internum Verbi norunt, ita qui non sciunt quod per ‘sanguinem’ significetur Divinum Verum, et per hoc a Domino fiat purificatio, credunt quod homo purificetur per sanguinem Domini, per quem intelligunt 2 passionem crucis Ipsius; ast sciant quod per passionem crucis Domini 3 , ita 4 per sanguinem Ipsius, nemo purificetur 5 , sed per vitam secundum praecepta Ipsius 6 , ut Ipse docet multis in locis; passio crucis fuit ultimum tentationis Domini, per quam plene glorificavit Humanum Suum, ut quoque Ipse dicit apud Lucam, Nonne hoc oportebat 7 pati Christum, et ingredi in gloriam Suam? 24:26;

Dominus enim in mundum 8 venit ut subjugaret inferna, et redigeret omnia in ordinem, etiam in caelis, quod factum est per admissas in Se tentationes; et passio crucis fuit ultimum tentationis Ipsius, per quam plenarie vicit inferna et disposuit in ordinem caelos, et simul Humanum Suum glorificavit; et 9 nisi ita fecisset, nemo hominum salvari potuisset; sed videantur quae de his prius in locis citatis n. 9528 et n. 9715, 9937, 10019, copiose ostensa sunt, et quod per ‘sanguinem’, et quoque per ‘sanguinem Domini’ significetur Divinum Verum procedens a Divino Bono Ipsius, n. 4735, 10 6378, 6978, 7317, 7326, 7850, 9127, 9393.

Fotnoter:

1. Compare Arcana Coelestia 1

2. et quod salventur per

3. ast per intuitionem passionis Ipsius nemo salvatur

4. The Manuscript deletes ita, and inserts ac.

5. purificatur

6. Domini

7. oportet, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

8. in mundum enim

9. nam

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.