Bibeln

 

Exodus 23:3

Studie

       

3 Pauperis quoque non misereberis in judicio.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #9253

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

9253. 'Et pauperem non revereberis in lite sua': quod significet quod non favendum falsis, in quibus sunt qui in ignorantia veri, constat ex significatione ‘pauperis’ quod sint qui in paucis veris sunt, et quoque in falsis ex ignorantia; sed qui eorum in bono sunt volunt instrui in veris, at qui in malo sunt non volunt instrui, nam falsa apud illos qui in bono sunt flecti possunt ad vera, et tandem dissipari, at falsa apud illos qui in malo sunt non flecti ad vera possunt, ita nec dissipari; de his pauperibus dicitur quod illos ‘non revereberis in lite sua’, hoc est, non favebis illorum falsis; per ‘revereri’ enim significatur favere, et per ‘litem’ contentio veri contra falsum ac falsi contra verum. Quod ‘pauperes’ sint qui in paucis veris, et in falsis ex ignorantia, videatur n. 9209; et quod falsa apud illos qui in bono sunt mitia sint et flexibilia, at qui in malo, quod immitia et inflexibilia, n. 4736, 6359, 8051, 8149, 1 8298, 8311, 8318 fin.

Fotnoter:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.