Bibeln

 

Exodus 15:1

Studie

       

1 Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #8276

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

8276. ‘Et electio 1 ducum tertianorum’: quod significet omnia cum singulis, constat ex significatione ‘ducum tertianorum’ quod sint communia sub quibus particularia, in serie, de qua n. 8150, ita omnia et singula, nam cum 2 dicuntur communia, intelliguntur etiam particularia quae sub illis et in illis, et quoque singularia quae sub particularibus et in illis, nam commune absque illis non est aliquid, commune enim dicitur ab illis, quia est complexus plurium; inde est quod per ‘duces tertianos’ significentur omnia cum singulis; ‘electio’ dicitur, et per eam significantur praecipua, nempe falsa 3 sub quibus reliqua sunt.

Fotnoter:

1. See Arcana Coelestia 8150 footnote 1

2. dicantur

3. quae caeteris praesunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.