Bibeln

 

Exodus 14

Studie

   

1 Locutusque est autem Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere filiis Israël : Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quæ est inter Magdalum et mare contra Beelsephon : in conspectu ejus castra ponetis super mare.

3 Dicturusque est Pharao super filiis Israël : Coarctati sunt in terra ; conclusit eos desertum.

4 Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus ; scientque Ægyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.

5 Et nuntiatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus : immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt : Quid voluimus facere ut dimitteremus Israël, ne serviret nobis ?

6 Junxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum.

7 Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Ægypto curruum fuit : et duces totius exercitus.

8 Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti, et persecutus est filios Israël : at illi egressi sunt in manu excelsa.

9 Cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium, repererunt eos in castris super mare : omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon.

10 Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israël oculos, viderunt Ægyptios post se, et timuerunt valde : clamaveruntque ad Dominum,

11 et dixerunt ad Moysen : Forsitan non erant sepulchra in Ægypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine : quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Ægypto ?

12 nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Ægypto, dicentes : Recede a nobis, ut serviamus Ægyptiis ? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine.

13 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : state, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie : Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.

14 Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.

15 Dixitque Dominus ad Moysen : Quid clamas ad me ? loquere filiis Israël ut proficiscantur.

16 Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud : ut gradiantur filii Israël in medio mari per siccum.

17 Ego autem indurabo cor Ægyptiorum ut persequantur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus et in equitibus illius.

18 Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus.

19 Tollensque se angelus Dei, qui præcedebat castra Israël, abiit post eos : et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum

20 stetit, inter castra Ægyptiorum et castra Israël : et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.

21 Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum : divisaque est aqua.

22 Et ingressi sunt filii Israël per medium sicci maris : erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et læva.

23 Persequentesque Ægyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus ejus et equites per medium maris.

24 Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum,

25 et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Ægyptii : Fugiamus Israëlem : Dominus enim pugnat pro eis contra nos.

26 Et ait Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum.

27 Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum : fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.

28 Reversæque sunt aquæ, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare : nec unus quidem superfuit ex eis.

29 Filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris :

30 liberavitque Dominus in die illa Israël de manu Ægyptiorum.

31 Et viderunt Ægyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos : timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus.

   

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #8127

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

8127. ‘Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo’: quod 1 significet instructionem a Divino per Divinum Verum, constat ex significatione ‘ 2 locutus est, et dixit Jehovah’, cum de illis quae fient et contingent, quod sit instructio a Divino, ut n. 7186, 7241, 7267, 7304, 7380, 7517; et ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit Dominus quoad Divinum Verum, de qua n. 6723, 6752, 6771, 6827, 3 7010, 7014, 7089, 7382; quod 4 per Divinum Verum, est quia Moscheh, per quem Divinum Verum repraesentatur, loqueretur ad populum; Ipsum Divinum nec immediate instruit et loquitur cum hominibus, et ne quidem cum angelis, sed mediate per Divinum Verum, n. 5 7796; hoc intelligitur per verba Domini apud Johannem, Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris, Ille exposuit, 1:18, 5:37;

per ‘Unigenitum Filium’ intelligitur Dominus quoad Divinum Verum; ex hoc etiam Dominus Se vocat Filium hominis, n. 2628, 2803, 2813, 3704; Dominus etiam, cum in mundo, fuit Divinum Verum; postea autem, cum glorificatus est, factus est etiam quoad Humanum, Divinum Bonum, et tunc ex hoc processit Divinum Verum, quod est Spiritus veritatis seu Spiritus Sanctas.

Fotnoter:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. dicere

3. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

4. The Manuscript inserts sit.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #2813

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

2813. ‘Ligavit Jishakum filium suum’: quod significet statum Rationalis Divini sic quoad verum subituri tentationis ultimos gradus, constare potest a significatione ‘ligare’, tum ‘Jishaki filii sui’; ligare quod sit 1 induere statum subeundi tentationis ultimos gradus, constare potest inde quod qui in tentationis statu est, non aliter sit ac ligatus aut vinctus; quod ‘Jishakus filius’ sit Rationale Divinum Domini', hic quoad verum, videatur n. 2802, 2803; omne rationale genuinum consistit ex bono et vero; Rationale Divinum Domini quoad bonum non potuit pati, seu subire tentationes, ad Bonum enim Divinum nullus genius aut spiritus inducens tentationes potest accedere, est supra omnem tentationis conatum; at Verum Divinum ligatum erat quod potuit tentari, fallaciae enim sunt, et magis falsa, quae illud infringunt, et ita tentant; de Vero enim Divino potest formari aliqua idea, sed non de Bono Divino nisi ab illis qui perceptionem 2 habent, et sunt angeli caelestes: Verum Divinum erat quod non amplius agnoscebatur, cum Dominus venit in mundum, quare illud erat ex quo Dominus subiit et sustinuit tentationes: Verum Divinum in Domino est quod vocatur Filius hominis, Bonum Divinum autem in Domino quod vocatur Filius Dei; de Filio hominis pluries dicit Dominus quod passurus, nusquam autem de Filio Dei: quod de Filio hominis seu Vero Divino, constat apud Matthaeum, Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotibus, et scribis, et condemnabunt Illum, et tradent Illum gentibus ad illudendum et flagellandum Illum, et crucifigendum, 20:18, 19:

apud eundem,

Jesus dixit discipulis suis, Ecce adest hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum, 26:45:

apud Marcum, Jesus coepit docere illos, quod oporteat Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, ac scribis, et occidi; post tres tamen dies resurgere, 8:31:

apud eundem,

Scriptum de Filio hominis est, quod multa patietur, et contemnetur:... et Filius hominis tradetur in manus hominum, qui occident Illum, sed occisus tertia die resurget, 9:12, 31:

apud eundem,

Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, qui condemnabunt Illum mortis, tradent Illum ethnicis, hi illudent Illum, et flagellabunt Illum, ' et exspuent in Illum, et occident Illum, tertia tamen dic resurget, 10:33, 34:

apud eundem,

Venit hora, ecce tradetur Filius hominis in manus peccatorum, 14:41:

apud Lucam, Oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere, 9:22, 44:

apud eundem,

Ascendimus Hierosolymam, ubi perficientur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis; tradetur gentilibus, et illudetur, et contumeliis afficietur, et conspuetur, et flagellantes occident Illum, die tamen tertio resurget, 18:31-33:

apud eundem,

Angelus ad mulieres, Mementote quod locutus est vobis, cum adhuc esset in Galilaea, dicens, quod oportet Filium hominis prodi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et tertio die resurgere, 24:6, 7

[2] In omnibus his locis per ‘Filium hominis’ intelligitur Dominus quoad Verum Divinum, seu quoad Verbum in sensu suo interno, quod a principibus sacerdotum et scribis reprobaretur, contumeliis afficietur, flagellaretur, exspueretur et crucifigeretur, ut constare potest manifeste ex eo quod Judaei omnia et singula sibi applicuerint et arrogaverint secundum litteram, nec scire voluerint quicquam de spirituali sensu Verbi, et de regno caelesti, credentes Messiam venturum ad evehendum regnum eorum super omnia regna terrae, sicut etiam hodie credunt inde patet quod Verum Divinum 3 fuerit quod ab illis reprobatum contumeliis affectum, 4 flagellatum et crucifixum; sive dicas Verum Divinum, sive Dominum quoad Verum Divinum, idem est, nam Dominus est ipsum Verum, sicut est ipsum Verbum, n. 2011, 2016,

[3] 2533 f. Quod Dominus tertia die resurrexerit, etiam involvit quod Verum Divinum, seu Verbum quoad sensum internum, sicut intellectum fuit Antiquae Ecclesiae, in consummatione saeculi, quae quoque est ‘tertia dies’, n. 1825, 2788, resuscitabitur, quare dicitur quod tunc apparebit Filius hominis, hoc est, Verum Divinum, 5 Matth. 24:30, 37, 39, 44; Marcus 13:26; Luc. 17:22, 24-26, 30; 21:27, 36.

[4] Quod Filius hominis sit Dominus quoad Verum Divinum, ex allatis locis constat, et porro ab bis;

apud Matthaeum,

Qui seminat bonum semen est Filius hominis, ager est mundus; ... in consummatione saeculi mittet Filius hominis angelos suos, et colligent e regno Ipsius omnia offendicula, 13:37, 41, 42;

ubi ‘bonum semen’ est verum, ‘mundus’ sunt homines, ‘seminans illud’ est Filius hominis, ‘offendicula’ sunt falsa: apud Johannem,

Dixit turba, Nos audivimus ex Lege quod Christus manet in aeternum, quomodo ergo tu dicis, oportet exaltari Filium hominis? quis est hic Filius hominis? respondit illis Jesus, Breve tempus Lux vobiscum est, ambulate quousque Lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant, nam qui ambulat in tenebris, non scit quorsum vadit, quousque Lucem habetis, credite in Lucem, ut filii Lucis sitis, 12:34, 35;

ubi cum quaerunt, quis Filius hominis, respondit Jesus de Luce, quae est verum, et quod Ipse sit Lux 6 seu Verum in quod crederent; de Luce quae a Domino, quae est Divinum Verum, videatur n. 1053, 1521, 1529-1531, 1619-1632.

[5] Quod autem Filius Dei, seu Dominus quoad Bonum in Humano Divino, non potuerit tentari, ut supra dictum, patet etiam a responso Domini ad tentatorem, apud Evangelistas,

Dixit tentator, Si Filius es Dei, mitte Te Ipsum deorsum, scriptum enim est, Angelis suis praecipiet de te, ... ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Dixit illi Jesus, Iterum scriptum est, Non tentabis Dominum Deum tuum, Matth. 4:6, 7; Luc. 4:9-12.

Fotnoter:

1. The Manuscript has status

2. The Manuscript has caelestem habent ut angeli

3. The Manuscript has sit

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript has all these passages in full, but deletes and gives ref. only, as

6. The Manuscript has in quem

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.