Bibeln

 

Exodus 12:44

Studie

       

44 Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #7857

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

7857. ‘Et coquendo coctum [in] aquis’: quod significet quod non exibit ex vero quod fidei, constat ex significatione ‘aquarum’ quod sint vera quae fidei, de qua n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668; inde ‘coctum aquis’ est 1 quod inde exit, hoc est, bonum quod ex 2 vero fidei; hoc bonum distinguitur a bono quod ex amore, quod significatur per ‘assum igne’, n. 7852. Omne bonum spirituale vel procedit ex fide, hoc est, per fidem, vel procedit ex amore; 3 cum homo regeneratur, bonum apud illum tunc procedit ex vero fidei, nam facit tunc secundum verum non ex affectione veri sed ex oboedientia quia ita mandatum est; postea vero cum regeneratus est, facit bonum ex affectione, ita ex amore; hi bini status apud hominem in Verbo prorsus distinguuntur, ex causa quia homo in utroque statu non simul potest esse; qui in primo statu est non potest intrare in alterum antequam 4 regeneratus est; et qui in altero statu non in priorem se conferet; si quis se confert, amittit tunc affectionem bonum faciendi ex amore, et relabitur in statum fidei, qui illi inserviverat ad introducendum ad bonum, et quoque extra illum; hoc in sensu interno intelligitur per Domini verba de ultimo judicio apud Matthaeum,

5 Tunc qui super domo 6 , ne descendat ad tollendum quid e domo sua; et qui in agro, ne revertatur retro ad tollendum vestimenta sua, 24:17, 18;

et quoque per uxorem Lothi, quod 7 respexerit post se, Luc. 17:31, 32;

inde 8 intelligi potest 9 quid sit frui bono quod exit ex amore, non autem quod ex vero fidei, quae significantur per quod ‘comederent carnem assam igne, non autem coctam in aquis’ 10 .

[2] Quia per ‘sacrificia et holocausta’ significabatur cultus Domini ex fide et amore, per ‘sacrificia’ ex fide et per ‘holocausta’ ex amore, et quia 11 glorificatio Domini, et laetificatio propter fruitionem bonorum a Domino significabatur per ‘comessationes ex sanctificatis’, idcirco concessum fuit tunc carnem coquere; glorificatio enim Domini, et 12 laetificatio propter fruitionem bonorum, procedunt ex affectione veri quod fidei, sicut etiam omnis confessio; quod caro sacrificii coqueretur, videatur Exod. 29:31, 32; 1 Sam. 2:13, 15; 1 Reg. 19:21. Tale significatur per ‘coctionem’ apud Sachariam, In die illo erit omnis olla in Hierosolyma et in Jehudah sanctitas Jehovae Zebaoth, et venient omnes sacrificantes, et sument de illis, et coquent in illis, 14:21.

Fotnoter:

1. The Manuscript inserts id.

2. fide

3. in principio antequam homo regeneratus est

4. The Manuscript inserts a Domino.

5. Quod

6. The Manuscript inserts est.

7. respexit

8. constare

9. cur mandatum

10. The Manuscript inserts, hoc est, quod tunc non fruerentur bono ex vero fidei, sed ex bono amoris.

11. status glorificationis Domini ac laetificationis

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.