Bibeln

 

Daniel 2:33

Studie

       

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

Bibeln

 

Daniel 10:14

Studie

       

14 Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #5806

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

5806. ‘Et relictus ille solus matri suae’: quod significet quod id verum solum Ecclesiae, constat ex repraesentatione ‘Benjaminis’ qui hic est ‘qui solus relictus’, quod sit verum novum, de qua mox supra n. 1 5804; et a significatione ‘matris’ quod sit Ecclesia, de qua n. 289, 2691, 2717, 2 5581. Cum hoc quod id verum quod hic ‘Benjamin’ repraesentat, et describitur 3 supra n. 5804, sit solum verum Ecclesiae, ita se habet: hoc verum est id verum quod ex bono spirituali quod ‘Israel’, et quod repraesentat ‘Benjamin cum apud patrem’, at adhuc interius verum cum apud Josephum; illud verum quod Benjamin apud patrem suum repraesentat et vocatur verum novum, 4 est quod solum facit hominem ut sit Ecclesia, nam in hoc vero seu in illis veris est vita a bono, hoc est, homo qui in veris fidei est ex bono, is est Ecclesia, non autem homo qui in veris fidei est et non in bono charitatis, vera enim apud hunc mortua sunt, tametsi 5 fuissent eadem vera; inde constare potest quomodo se habet cum hoc quod id verum solum Ecclesiae sit.

Fotnoter:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts mox.

4. The Manuscript inserts hoc verum.

5. The Manuscript deletes forent, and inserts sunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.