സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

De Coelo et de Inferno #489

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 603  
  

489. Jucunda autem vitae illorum, qui in amore caelesti in mundo vixerunt, vertuntur in correspondentia, qualia sunt in caelis, quae existunt ex Sole caeli, et ex luce inde, quae lux ad visum sistit talia, quae intus in se recondunt Divina: illa quae inde apparent, afficiunt angelorum interiora quae mentis eorum sunt, ac simul exteriora quae corporis eorum: et quia Divina Lux, quae est Divinum Verum procedens a Domino, influit in mentes eorum, quae per amorem caelestem apertae sunt, ideo in externis sistit talia quae correspondent jucundis amoris illorum.Quod illa, quae ad visum apparent in caelis, correspondeant interioribus angelorum, seu illis quae sunt fidei et amoris ac inde intelligentiae et sapientiae illorum, in articulo ubi actum est de Repraesentativis et Apparentiis in Caelo (170-176), et in articulo ubi de Sapientia Angelorum Caeli (265-275), ostensum est.

[2] Quoniam ab experientiae exemplis inceptum est confirmare hanc rem, ut illustrentur quae ex rerum causis prius dicta sunt, velim etiam aliqua de jucundis caelestibus, in quae vertuntur jucunda naturalia apud illos qui in caelesti amore vivunt in mundo, in medium afferre. Qui Divina vera ac Verbum amaverunt ex affectione interiore, seu ex affectione ipsius veri, illi in altera vita habitant in luce, in editis locis, quae apparent sicut montes, et ibi in luce caeli continue sunt: non sciunt quid tenebrae quales sunt noctis in mundo; et quoque in temperie verna vivunt. Ad aspectum eorum sistuntur quasi agri et messes, et quoque vineae; in domibus eorum fulgent singula sicut ex lapidibus pretiosis; aspectus eorum per fenestras est sicut per pura crystalla: haec jucunda visus eorum sunt, sed eadem haec interius jucunda sunt ex correspondentiis cum Divinis caelestibus; nam vera quae ex Verbo, quae amaverunt, correspondent messibus, vineis, lapidibus pretiosis, fenestris et crystallis. 1

[3] Illi qui doctrinalia ecclesiae, quae ex Verbo, statim applicuerunt vitae, in intimo caelo sunt, ac prae ceteris in jucundo sapientiae; in singulis objectis vident Divina; objecta quidem vident, sed Divina correspondentia influunt statim in mentes eorum, ac illas implent beatitudine, qua omnes eorum sensationes afficiuntur; inde omnia coram oculis illorum quasi rident, ludunt, et vivunt. (De his videatur supra, 270)

[4] Qui scientias amaverunt, et per illas rationale suum excoluerunt, et inde sibi comparaverunt intelligentiam, et simul agnoverunt Divinum, illorum voluptas scientiarum, et jucundum rationale, vertitur in altera vita in jucundum spirituale, quod est cognitionum boni et veri. In hortis habitant, ubi apparent floreta et vireta in areas pulchre distincta, et circumcirca ordines ex arboribus cum porticibus et ambulacris; arbores et flores indies variantur; aspectus omnium sistit jucunda mentibus eorum in communi, ac varietates in particulari jugiter innovant illa: et quia correspondent Divinis, ac illi in scientia correspondentiarum sunt, novis semper cognitionibus implentur, et per illas perficitur rationale eorum spirituale. Haec jucunda illis sunt, quia horti, floreta, vireta, et arbores correspondent scientiis, cognitionibus, et inde intelligentiae. 2

[5] Qui omnia addixerunt Divino, et naturam respective ut mortuam spectaverunt, modo inservientem spiritualibus, ac semet in eo confirmaverunt, illi in caelesti luce sunt, ac omnia quae coram oculis eorum apparent, ab illa luce trahunt quod pelluceant; et in pellucentia illa spectant innumerabiles variegationes lucis, quas visus eorum internus quasi immediate haurit; inde percipiunt jucunda interiora. Illa quae in domibus eorum apparent, sunt quasi adamantina, in quibus similes variegationes. Dictum est, quod parietes domuum eorum sint quasi crystallini, ita quoque pellucentes, et in illis apparent quasi fluentes formae rerum caelestium repraesentativae, etiam cum perpetua varietate, et haec, quia talis pellucentia correspondet intellectui illustrato a Domino, remotis umbris ex fide et amore naturalium. Talia sunt, et infinita alia, de quibus, ab illis qui in caelo fuerunt, dicitur quod viderint quae nusquam oculus vidit; et ex perceptione Divinorum ex illis secum communicata, quod audiverint quae nusquam auris audivit.

[6] Qui non clandestine egerunt, sed voluerunt ut omnia quae cogitant palam essent, quantum vita civilis permisit, illi quia non nisi quam sincerum et justum ex Divino cogitaverunt, in caelo lucent facie, et in facie ex luce illa apparent singulae affectiones et cogitationes prout in forma, et quoad loquelam et actiones sunt quasi suarum affectionum effigies. Amantur inde prae aliis. Cum loquuntur, obscurescit aliquantum facies, sed post loquelam eadem quae locuti sunt, apparent simul in facie plene ad visum. Omnia etiam quae circum illos existunt, quia correspondent interioribus eorum, in tali apparentia sunt, ut ab aliis percipiantur clare quid repraesentant et significant. Spiritus, quibus jucundum fuit clandestine agere, illos e longinquo fugiunt, et apparent sibi repere ab illis sicut serpentes.

[7] Qui adulteria pro nefandis reputaverunt, et in casto amore conjugii vixerunt, illi prae reliquis in ordine et forma caeli sunt, et inde in omni pulchritudine, et continue in juventutis flore: jucunda amoris illorum sunt ineffabilia, et crescunt in aeternum; nam in illum amorem omnia jucunda et gaudia caeli influunt, quia ille amor descendit ex conjunctione Domini cum caelo et cum ecclesia, et in genere ex conjunctione boni et veri, quae conjunctio est ipsum caelum in communi, et apud unumquemvis angelum in particulari (videatur supra, 366-386). Jucunda eorum externa, talia sunt, ut non describi vocibus humanis possint. Sed haec pauca sunt, quae de correspondentiis jucundorum apud illos qui in caelesti amore sunt, dicta sunt.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. [Swedenborg's footnote] Quod "messis" in Verbo significet statum receptionis et incrementi veri ex bono, (9291 [9294?]).

Quod "seges stans" significet verum in conceptione (9146).

Quod "vineae" significent ecclesiam spiritualem, ac vera illius ecclesiae (1069, 9139).

Quod "lapides pretiosi" significent vera caeli et ecclesiae pellucentia ex bono (114, 9863, 9865, 9868, 9873, 9905). Quod "fenestra" significet intellectuale quod est visus interni (655, 658, 3391).

2. [Swedenborg's footnote] Quod "hortus," "lucus," et "paradisus," significent intelligentiam (100, 108, 3220).

Quod ideo antiqui cultum sanctum in lucis habuerunt (2722, 4552).

Quod "flores" et "floreta" significent vera scientifica et cognitiones (9553).

Quod "herbae," "gramina," et "vireta" significent vera scientifica (7571).

Quod "arbores" significent perceptiones et cognitiones (103, 2163, 2682, 2722, 2972, 7692).

  
/ 603  
  

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #9291

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

9291. ‘Ad statum tempus mensis Abib’: quod significet a principio status novi, constat ex significatione ‘mensis Abib’ quod sit principium status novi, de qua n. 8053.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #9868

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

9868. ‘Chrysoprasus, sapphirus, et adamas’: quod significet caelestem amorem veri, a quo sequentia, constat ex significatione 'istorum lapidum, quod sint caelestis amor veri, de qua sequitur; dicitur quod ex eo sequentia, quia omnia bona et vera quae sequuntur procedunt ordine ex illis quae praecedunt, nam nihil inconnexum a prioribus se dari potest; primum in ordine est amor caelestis boni, secundum est amor caelestis veri, tertium est amor spiritualis boni, et quartum est amor spiritualis veri; hic ordo est qui repraesentatus est in ordinibus lapidum in pectorali judicii, estque ipse ordo bonorum et verorum in caelis; 1 in intimo caelo est amor caelestis boni, et amor caelestis veri, amor caelestis boni est internum ejus, et amor caelestis veri est externum ejus; in secundo autem caelo est amor spiritualis boni, qui est internum ejus, et amor 2 spiritualis veri, qui est externum ejus, influit etiam unum in alterum eodem ordine, et constituunt sicut unum; inde patet 3 quid intelligitur per ex quo sequentia.

[2] Quod lapides hujus ordinis concernit, trahunt illi significationem, sicut priores, et quoque reliqui, ex suis coloribus; quod lapides pretiosi secundum colores significent, videatur supra n. 9865, et quod colores in caelis sint modificationes lucis et umbrae ibi, ita quod sint 4 variegationes intelligentiae et sapientiae apud angelos, n. 3993, 4530, 4677, 4742, 4922, 9466, nam lux caeli est Divinum Verum procedens ex Domino, unde omnis 5 intelligentia et sapientia. Lapides prioris ordinis ex rubro traxerunt quod significarent amorem caelestem boni, lapides autem hujus ordinis trahunt ex caeruleo quod ex rubro; nam datur caeruleum ex rubro 6 et caeruleum ex albo; caeruleum ex rubro intus ex flammeo coruscat, hoc caeruleum est quod 7 significat amorem caelestem veri, at caeruleum ex albo, qualis in lapidibus sequentis ordinis, qui significat amorem spiritualem boni, 8 intus non coruscat ex flammeo, sed ex lucido.

[3] Num chrysoprasus, qui est primus lapis hujus ordinis, colore caeruleo fuerit, non constare potest ex derivatione ejus in lingua originali; sed quod significet 9 caelestem amorem veri, patet apud Ezechielem,

Syria negotiatrix Tua ob multitudinem operum tuorum, cum chrysopraso, purpura, et acupicto, 27:16;

ibi de Tyro, per quam sapientia et intelligentia ex cognitionibus boni et veri significatur, n. 1201; conjungitur ibi chrysoprasus cum purpura, et quia ‘purpura’ significat amorem caelestem boni, 10 n. 9467, sequitur quod ‘chrysoprasus’ significet amorem caelestem veri, nam in Verbo prophetico ubi dicitur de bono, etiam dicitur de ejusdem generis vero, ob conjugium caeleste in singulis ibi, n. 9263, 9314; ‘Syria’ etiam, quae ‘negotiatrix’, significat cognitiones boni, n. 1232, 1234, 3249, 4112; cognitiones boni sunt vera amoris caelestis.

[4] Quod 11 sapphirus, qui est secundus lapis hujus ordinis, sit coloris caerulei, qualis caeli, notum est, quare dicitur in libro Exodi, Septuaginta ex senioribus viderunt Deum Israelis, et sub pedibus Ipsius, sicut opus sapphiri, et sicut substantia caeli quoad munditiem, 24:10;

quod lapis ille significet translucidum a veris interioribus, quae sunt vera amoris caelestis, videatur n. 9407.

[5] Quod autem adamas, qui est tertius lapis hujus ordinis, sit verum amoris caelestis, est 12 ex translucido ejus quod' ad caerulescentiam 13 interiorem accedit; sic enim per illum, quia ultimus, translucent colores lapidum hujus ordinis, ut et prioris, et communicantur cum illis qui in sequenti ordine; similiter ac se habet cum bono et veris in intimo caelo, cum bono et veris in sequentibus; haec enim suam vitam charitatis et fidei trahunt ab illis per communicationem, sicut per translucentiam.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. The Manuscript inserts nam.

2. coelestis

3. quod, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

4. ex variegatione

5. sapientia et intelligentia

6. The Manuscript inserts seu flammeo, .

7. significet, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

8. intus non est tale coruscum ex flammeo, sed ex lucido

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. The Manuscript inserts videatur.

11. The Manuscript inserts autem.

12. a translucentia ejus quae

13. coeli

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.