സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #4535

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

4535. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM QUINTUM

Ante capita quae praecedunt a cap. xxvi huc usque, explicata sunt quae Dominus praedixerat de Adventu Ipsius seu de CONSUMMATIONE SAECULI, et aliquoties ibi ostensum quod per Adventum Ipsius seu Consummationem saeculi, significetur Ultimum Tempus Ecclesiae, quod in Verbo etiam ultimum Judicium vocatur: qui non ultra sensum litteralem vident, non aliter scire possent quam quod Ultimum Judicium sit Interitus Mundi, hoc 1 imprimis ex Apocalypsi ubi dicitur, Quod viderit caelum novum et terram novam; prius enim caelum et prior terra transiit; et mare non erat amplius: insuper quod Viderit civitatem Sanctam Hierosolymam novam descendentem a Deo e caelo, 21:1, 2;

et quoque ex propheticis Esaiae, ubi similia 2 ,

Ecce Ego creans caelos novos et terram novam; ideo non commemorabuntur priora nec ascendent super cor: laetamini et exsultate in aeternum, quae Ego creans: ecce Ego creaturus Hierosolymam, exsultationem, et populum ejus laetitiam, 65:17, 18; 66:22.

[2] Qui non ultra sensum litteralem vident, non aliter capiunt quam quod universum caelum cum tellure hac in nihilum casurum, et quod tunc primum resurrecturi mortui et 3 in novo caelo ac super nova terra habitaturi; sed quod Verbum hic non ita intelligendum sit constare potest a pluribus aliis locis in Verbo, ubi caeli et terra nominantur: qui de sensu interno aliquam fidem habent, ii manifeste videre possunt quod per novum caelum et novam terram intelligatur nova Ecclesia quae succedet cum prior transit, videatur n. 1733, 1850, 3355 f, et quod ‘caelum’ sit internum ejus, et ‘terra’ externum.

[3] Ultimum hoc tempus Ecclesiae prioris et primum Ecclesiae novae est quod etiam vocatur consummatio saeculi, de qua Dominus apud Matthaeum xxiv locutus est, et Adventus Ipsius, nam tunc recedit Dominus a priore Ecclesia et venit ad novam: quod consummatio saeculi illud sit, etiam ab aliis locis in Verbo constare potest; ut apud Esaiam,

In die illo... reliquiae revertentur, reliquiae Jacobi ad Deum potentem; nam etsi fuerit populus tuus Israel sicut arena maris, reliquiae revertentur ex eo; consummatio definita, inundata justitia; nam consummationem et definitionem Dominus Jehovih Zebaoth faciens in tota terra,

10:20-23:

apud eundem,

Nunc ne irrideatis, ne forte invalescant punitiones vestrae, quia consummationem et decisionem audivi a cum Domino Jehovih Zebaoth super universam terram, 28:22:

apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, Vastitas erit tota terra, consummationem tamen non faciam, 4:27:

apud Zephaniam, In angustias redigam homines, et ibunt sicut caeci ejus, quia Jehovae peccarunt, et effundetur sanguis eorum sicut pulvis, et caro eorum sicut stercus, ... quia Jehovah consummationem et quidem festinatam faciet cum omnibus habitatoribus terrae, 1:17, 18;

quod ‘consummatio’ ibi sit ultimum tempus Ecclesiae, et quod terra sit Ecclesia, a singulis patet:

[4] quod terra sit Ecclesia, est inde quia terra Canaan fuit terra ubi ab antiquissimis temporibus Ecclesia, ac dein apud posteros Jacobi repraesentativum Ecclesiae; haec terra cum dicitur consummata, non est gens ibi quae intelligitur, sed est sanctum cultus 4 quod apud gentem ubi Ecclesia; Verbum enim 5 est spirituale, et ipsa terra non est spirituale, nec gens quae ibi, sed id quod est Ecclesiae: quod terra Canaan fuerit terra ubi ab antiquissimis temporibus Ecclesia, videatur n. 567, 3686, 4447, 4454, 4516, 4517; et quia ita, quod per ‘terram’ in Verbo significetur Ecclesia, n. 566, 662, 1066, 1067, 1262, 3355, 4447; inde patet quid apud Esaiam intelligitur per ‘consummationem facere in tota terra’; et apud Zephaniam per ‘consummationem festinatam cum omnibus habitatoribus terrae’; quod gens Judaica, quae fuit habitator terrae illius, non consummata sit, sed quod sanctum cultus apud illos, notum est.

[5] Quod consummatio id sit, manifestius adhuc constat apud Danielem,

Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum, et super urbem sanctitatis tuam, ad consummandum praevaricationem, et ad obsignandum peccata, et ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculi, et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum sanctum sanctorum:... in medio septimanae cessare faciet sacrificium et oblationem: tandem super avem desolationum desolatio, et usque ad consummationem et decisionem, stillabit super devastationem, 9:24, 27.

[6] Inde nunc 6 videri potest quod per consummationem saeculi, de qua discipuli ad Dominum, Quodnam signum Tui Adventus et Consummationis saeculi?

[Matth. ] 24:3,

non aliud significetur quam ultimum tempus Ecclesiae; et quoque per haec verba Domini, quae ultima sunt apud eundem Evangelistam, Jesus ad discipulos; Docentes servate omnia quaecumque mandavi vobis; et ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, 28:20;

quod dIctum a Domino quod cum discipulis esset usque ad consummationem saeculi, est quia per duodecim discipulos Domini significantur similia quae per duodecim tribus Israelis, nempe omnia amoris et fidei, proinde omnia Ecclesiae, videatur n. 3354, 3488, 3858; quod per duodecim tribus, n. 3858, 3926, 3939, 4060: quod consummatio Ecclesiae sit quando ibi nulla amplius charitas et inde nulla fides, prius aliquoties ostensum est': quod in hac Ecclesia quae Christiana vocatur, vix aliquid 7 charitatis et inde fidei supersit, ita quod consummatio ejus saeculi nunc adsit, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. The Manuscript inserts et.

2. The Manuscript inserts plura.

3. at, in the First Latin Edition

4. Ecclesiae

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts amplius.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #4447

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

4447. 'Locutus Hamor cum illis dicendo': quod significet bonum Ecclesiae apud antiquos, constat a repraesentatione Hamoris, quod 1 sit ab antiquis, de qua n. 4431, nempe bonum Ecclesiae ab illis, nam bonum Ecclesiae est ‘pater’, et verum inde, quod hic 2

Shechemus, est ‘filius’, inde etiam 3 per ‘patrem’ in Verbo' significatur bonum, et per ‘filium’ verum. Hic dicitur bonum Ecclesiae apud antiquos, non autem bonum Ecclesiae Antiquae, hoc ob causam quia per Ecclesiam apud antiquos 4 intelligitur Ecclesia derivata ab Ecclesia Antiquissima quae fuit ante diluvium, et per Ecclesiam Antiquam intelligitur Ecclesia quae post diluvium; de binis illis Ecclesiis in praecedentibus aliquoties actum est, et ostensum quod Antiquissima Ecclesia quae ante diluvium, fuerit caelestis, sed Antiqua Ecclesia quae post diluvium, fuerit spiritualis; de differentia utriusque etiam saepe actum est:

[2] reliquiae Antiquissimae Ecclesiae quae caelestis, fuerunt adhuc in terra Canaane, et ibi cumprimis apud illos qui 5 Hittaei et Hivaei vocabantur: quod non alibi, erat quia Antiquissima Ecclesia, quae vocata est Homo seu Adam, n. 478, 479, in terra Canaane fuit, proinde ibi hortus Edenis, per quem ibi significata est intelligentia et sapientia hominum illius Ecclesiae, n. 100, 1588,

et per arbores ibi perceptio eorum, n. 103, 1163, 2722, 2972; et quia intelligentia et sapientia per hortum seu paradisum illum significata est, etiam ipsa Ecclesia per illum intelligitur, et quia Ecclesia, etiam caelum, et quia caelum, etiam in supremo sensu Dominus 6 ; inde est quod terra Canaan quoque significet in supremo sensu Dominum 7 , in sensu respectivo caelum, et quoque Ecclesiam, et in sensu singulari hominem Ecclesiae, n. 1413, 1437, 1607, 3038, 3481, 3705; et quoque inde 8 est quod ‘terra’ simpliciter nominata in Verbo simile significet, n. 566, 662, 1066, 1067, 1413, 1607, 3355; et quod novum caelum et nova terra sit Ecclesia nova quoad internum et externum ejus, n. 1733, 1850, 2117,

2118. f. , 3355 f. Quod Antiquissima Ecclesia fuerit in terra Canaan, videatur n. 567; et quod inde oriunda sint repraesentativa locorum, et quod ideo Abram 9 jussus sit illuc ire, tum 10 quod terra illa data sit posteris illius ex Jacobo, ut nempe repraesentativa locorum retinerentur, secundum quae Verbum conscriberetur, n. 3686; quodque 11 inde omnia loca ibi, tum montes et fluvii, atque omnes termini circumcirca repraesentativi facti sint, n. 1585, 1866, 4240.

[3] Ex his patet quid per Ecclesiam apud antiquos hic intelligitur, quod nempe reliquiae ab Ecclesia Antiquissima: et 12 quia apud Hittaeos et Hivaeos illae fuerunt, ideo quoque Abraham, Jishak et Jacob, ‘cum uxoribus illorum’ sepulturae locum nacti sunt apud Hittaeos in terra eorum,

Gen. 23:1 ad fin. ; 49:29-32; 50:13;

et Josephus apud Hivaeos,

Jos. 24:32. Reliquias illius Ecclesiae repraesentabat Hamor pater Shechemi, quapropter per illum significatur bonum Ecclesiae apud antiquos, proinde origo veri interioris ex stirpe Divina, n. 4399. Quid discrimen sit inter Ecclesiam Antiquissimam quae fuit ante diluvium et inter Ecclesiam Antiquam quae erat post diluvium, videatur n. 597, 607, 608, 640, 641, 765, 784, 895, 920, 1114-1128, 1238, 1327, 2896, 2897.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. The Manuscript inserts qui cum pater Schechemi vocatur.

2. quod hic est

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. ab antiquo

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The Manuscript inserts Ipse.

7. The Manuscript inserts Ipsum.

8. inde quoque

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. et

11. tum quod

12. quae

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #2897

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

2897. Verbum autem in Ecclesia Antiqua quae post diluvium, fuit inde; homo hujus Ecclesiae quia fuit spiritualis, non autem caelestis, repraesentativa et significativa quid involverent, sciebat sed non percipiebat, 1 et quia involvebant Divina, illis in usum cesserunt et in cultu eorum Divino adhibita; et hoc ex causa ut communicationem haberent cum caelo; nam, sicut dictum, omnia quae in mundo sunt, repraesentant et significant talia quae in caelo. Etiam Verbum habuerunt scriptum, quod constabat ex Historicis et Propheticis, sicut Verbum Veteris Testamenti, sed illud Verbum successu temporis deperditum est; Historica vocata sunt Bella Jehovae, et Prophetica vocata sunt Enuntiata, ut constat apud Mosen, Num. 21:14, 27, ubi citantur. Historica illorum scripta fuerant stilo prophetico, et quoad plurimam partem fuerunt historica facta, sicut illa quae in Gen. 1 ad 11:0; ut patet ab illis quae inde sunt apud Mosen,

ubi haec, Propterea dicitur in libro Bellorum Jehovae, 2 Vahebam in Supha, et fluvios Arnonis, et decursum fluviorum qui declinavit ad habitari Ar, et innititur termino Moabi, Num. 21:14, 15.

Prophetica illorum fuerunt scripta sicut Prophetica Veteris Testamenti, ut quoque patet ab illis quae etiam inde apud Mosen,

ubi haec, Propterea dicunt Enuntiata: (seu Enuntiatores Prophetici, ) Venite Heshbonem, aedificabitur, et firmabitur urbs Sihonis quia ignis exivit e Heshbone, flamma ex urbe Sihonis, comedit Ar Moabi, dominos excelsorum Arnonis. Vae tibi Moabe, periisti popule Kemosh, dedit filios suos evasores, et filias suas in captivitatem regi Emoraei Sihoni; et telis petiimus illos, periit Heshbon usque ad Dibonem, et vastavimus usque ad Nophah: quae usque ad Medebam, Num. 21:27-30.

Quod haec prophetica involvant arcana caelestia sicut prophetica Veteris Testamenti, manifeste patet, non solum ex eo quod exscripta sint a Mose, et applicata ad rerum statum, de quo tunc; sed etiam quod eadem paene verba legantur apud 3 Jeremiam, et propheticis apud illum inserta, in quibus quod totidem arcana caelestia sint quot verba, ex illis quae de interno sensu Verbi 4 dicta sunt, constare potest illa ita apud 5 Jeremiam,

Ignis exivit e Heshbone, et flamma exinter Sihonem, et comedit angulum Moabi, et verticem filiorum sonitus: vae tibi Moab, periit populus Kemosh, quia sumpti filii tui in captivitatem et filiae tuae in captivitatem, 48:45, 46;

inde etiam patet quod illud Verbum 6 etiam sensum internum habuerit De Ecclesia Antiqua quae post diluvium, videatur n. 640, 641, 765, 1238, 1327, 2385.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. The Manuscript has at

2. As Schmidius in which Swedenborg inserts in the margin obs: Vahebum. The KJV (1611) has ‘What he did in the Red Sea’; the Revised Version (1881-1885) Vaheb in Suphah, and in m, or ‘in storm’.

3. Ezechielem, in the Manuscript, the First Latin Edition.

4. The Manuscript inserts toties.

5. Ezechielem, in the Manuscript, the First Latin Edition.

6. The Manuscript has quoque

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.