സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #4390

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

4390. ‘Et aedificavit sibi domum’: quod significet incrementum boni a vero in illo statu, constat a significatione ‘aedificare domum’ quod sit instruere intelligentia et sapientia externum hominem, de qua n. 1488; et quia intelligentia est veri, et sapientia est boni, hic per ‘aedificare domum’ significatur incrementum boni a vero; quod ‘domus’ sit bonum, videatur n. 2233, 2234, 3128, 3142, 3652, 3720 quid bonum veri, supra n. 4337, 4353

dictum est, quod nempe sit verum voluntate et actu; id verum est quod 1 bonum dicitur; et conscientia quae ex illo bono est, vocatur conscientia veri. Hoc bonum quod ex vero, tantum crescit quantum homo exercet charitatem ex velle bene, ita quantum et qualiter amat proximum.

[2] Quod toties in explicationibus bonum et verum nominentur, est causa quia omnia quae in caelo sunt, et inde omnia quae in Ecclesia Domini, se referant ad verum et bonum; haec bina includunt in genere omnia quae sunt doctrinae et quae sunt vitae, vera quae sunt doctrinae et bona quae sunt vitae: mens humana etiam in universali non alia objecta habet quam quae sunt veri et boni, ejus intellectus quae sunt veri, et ejus voluntas quae sunt boni; inde patet quod verum et bonum sint latissimae significationis, et quod derivationes eorum sint numero ineffabiles inde est quod toties verum et bonum nominentur.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. tunc

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #4128

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

4128. ‘Et Jacob fixit tentorium suum in monte’: quod significet amoris statum in quo bonum per ‘Jacobum’ nunc intellectum, constat a significatione ‘tentorii’ quod sit sanctum amoris, de qua n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312; et ‘figere tentorium’ quod sit status illius amoris; et a significatione ‘montis’ quod sit bonum, ut supra n. 4117 hic bonum per ‘Jacobum’ nunc intellectum, de quo videatur supra n. 4073.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #3142

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

3142. ‘Et ego veri domum’: quod significet omnia parata et plena bonis esse, constat a significatione ‘verrere’ quod sit parare et impleri, de qua mox; et ex significatione ‘domus’ quod sit bonum, de qua n. 2233, 2234, 2559, et quod ipse homo, ex bono quod in illo, dicatur ‘domus’, n. 3128: quod ‘verrere’ sit parare et impleri, inde est quia nihil aliud ab homine requiritur quam ut ‘vertat domum’, hoc est, rejiciat cupiditates mali et persuasiones falsi inde, tunc impletur ille bonis, nam bonum a Domino continue influit, sed in domum, seu in hominem purgatum a talibus quae influxum impediunt, hoc est, ‘quae’ bonum influum reflectunt, vel pervertunt, vel suffocat; inde formula antiquis fuit, 1 verrere seu purgare domum, tum vertere et parare viam; et per ‘verrere domum’ intellectum est se purgare a malis, et sic se praeparare ut bona intrent; at per ‘verrere viam’ intellectum est se parare ut vera recipiantur; nam per ‘domum’ significatum fuit bonum, n. 3128, et per ‘viam’ verum, n. 627, 2333;

[2] ut apud Esaiam,

Vox clamantis in deserto, Verrite (parate) viam Jehovae, et rectam facite in solitudine semitam Deo nostro, 40:3:

apud eundem,

Sternite, sternite, verrite (parate) viam, removete offendiculum a via populi Mei, 57:14:

apud eundem,

Transite, transite in portas, verrite (parate) viam populi; sternite, sternite viam, elapidate e lapide, 62:10:

apud Malachiam, Ecce Ego mittens angelum Meum, et verret (parabit) viam coram Me, et subito veniet ad templum Dominus, quem vos quaerentes, 3:1;

illis in locis ‘verrere viam’ pro parare se et praeparare ad recipiendum verum; agitur ibi de adventu Domini, ad quem se praepararent ad recipiendum verum fidei, et per illud bonum charitatis, et per hoc salutem aeternam:

[3] apud Davidem,

Vitem ex Aegypto proficisci fecisti, expulisti gentes, et plantasti illam, verristi coram illa, et radicari fecisti radicem ejus, et implevit terram, Ps. 80:9, 10 [KJV Ps. 80:8, 9];

ibi in sensu supremo de Domino; ‘vitis ex Aegypto’ est verum ex scientificis, ‘expellere gentes’ est purgare a malis, ‘vertere coram illa’ est parare ut bona impleant. 2 ‘Verrere domum’ etiam in opposito sensu significat hominem, qui deprivat se ab omnibus bonis et veris, et sic impletur malis et falsis, ut apud Lucam, Immundus spiritus requiem si non invenit, dicit, Revertar in domum meam, unde egressus sum, quam si veniens invenit scopis purgatam et ornatam, tunc abit, et assumit septem alios spiritus se pejores, et ingressi habitant ibi, 11:24-26;

Matth. 12:43-45.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. Hebrew panah and Latin verrere are not necessarily connected with brooms or brushes. The former, and probably the latter, has the meaningto turn, ' hence ‘to turn out (rubbish, etc. )’ and so ‘to put in order’, or ‘to prepare’.

2. The Manuscript inserts radicare radicem et implere terram est fructificatio in infinitum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.