ബൈബിൾ

 

Leviticus 6:20

പഠനം

       

20 Hæc est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere :

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #924

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

924. Vers. 21. Et odoratus Jehovah odorem quietis, et dixit Jehovah in corde Suo, Non addam maledicere amplius humo, propter hominem, quia figmentum cordis hominis malum a pueritia ejus et non addam amplius percutere omne visum sicut feci. ‘Odoratus Jehovah odorem quietis’ significat quod gratus fuerit Domino cultus inde: ‘et dixit Jehovah in corde Suo’ significat quod ita non amplius fieret: ‘non addam maledicere’ amplius humo, significat quod homo non amplius ita se avertet: ‘propter hominem’ significat sicut homo e posteritate Antiquissimae Ecclesiae: ‘quia figmentum cordis hominis malum a pueritia ejus’ significat quod voluntarium hominis sit prorsus malum: ‘non addam amplius percutere omne vivum sicut feci’ significat quod homo non amplius ita se perdere poterit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.