ബൈബിൾ

 

Threni 4:18

പഠനം

       

18 SADE. Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum ; appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster.

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #96

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

96. Quod dicatur Jehovah Deus ‘per nares inspiravisse’, ita se res habet: antiquitus et in Verbo per ‘nares’ intellectum quicquid gratum erat ex odore, qui significat perceptionem; quare passim legitur de Jehovah quod ‘odorem quietis odoratus’ ex holocaustis, et ex illis quae Ipsum et regnum Ipsius repraesentabant; et quia Ipsi gratissima sunt quae amoris et fidei, dicitur quod ‘spiraculum vitarum inspiraverit per nares’: inde Unctus Jehovae, seu Dominus, vocatur ‘Spiritus narium’, Thren. 4:20: et Ipse Dominus significabat hoc per inspirationem discipulis, apud Johannem, Inspiravit et dixit, Accipe spiritum sanctum, 20:22.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.