ബൈബിൾ

 

Jeremias 51:19

പഠനം

       

19 Non sicut hæc, pars Jacob, quia qui fecit omnia ipse est : et Israël sceptrum hæreditatis ejus : Dominus exercituum nomen ejus.

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Apocalypsis Revelata #915

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 962  
  

915. "Fundamentum primum jaspis, secundum, sapphirus, tertium chalcedonius, quantum smaragdus," (Vers. 20) "quintum sardonyx, sextum sardius, septimum chrysolithus, octavum beryllus, nonum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus," significat omnia doctrinae illius ex Verbi Sensu literae in suo ordine apud illos qui immediate adeunt Dominum, et vivunt secundum praecepta Decalogi fugiendo mala ut peccata, hi enim et non alii in doctrina amoris in Deum, et amoris erga proximum sunt, quae duo sunt fundamenta religionis. - Quod per "duodecim fundamenta muri" significentur omnia doctrinae novae Hierosolymae ex Sensu literae Verbi, videatur supra (902, 914); quod per "lapides pretiosos" in genere significentur omnia vera doctrinae ex Verbo translucentia per Sensum spiritualem (supra 231, 540, 726, 911, 914); 1 hic per quemlibet lapidem significatur aliquod verum in specie ita translucens. Quod Verbum in Sensu literae quoad doctrinalia ejus correspondeat lapidibus pretiosis omnis generis, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (43-45) 2 , Sunt duo colores in genere, qui in lapidibus pretiosis pellucent, color ruber et color candidus; reliqui colores, ut viridis, flavus, caeruleus, et plures alii, sunt compositi ex illis, mediante nigro; et per colorem rubrum significatur bonum amoris, et per colorem candidum significatur verum sapientiae. Quod color ruber significet bonum amoris, est quia trahit originem ex igne solis, et ignis Solis mundi spiritualis est in sua essentia Divinus Amor Domini, ita bonum amoris; et quod color candidus significet verum sapientiae, est quia trahit originem ex luce quae procedit ex igne illius Solis, et lux illa procedens est in sua essentia Divina Sapientia, ita verum sapientiae: et nigrum trahit originem ex umbra illorum, quae est ignorantia. Sed singulariter explicare quid boni et quid veri significatur per quemlibet lapidem, nimis prolixum foret; at usque ut sciatur quid boni et veri unusquisque lapis in hoc ordine significat, videantur quae supra, (7:5-8; 349-361) explicata sunt, ubi de duodecim Tribubus Israelis agitur; simile enim hic significatur per quemlibet lapidem quod per quamlibet Tribum ibi nominatam, quoniam per duodecim Tribus ibi descriptas similiter significantur omnia bona et vera Ecclesiae et doctrinae ejus in suo ordine; quare etiam dicitur in hoc capite (vers. 14) quod in fundamentis his duodecim scripta essent nomina duodecim Apostolorum Agni, et per "duodecim Apostolos" significantur omnia doctrinae de Domino, et de Vita secundum praecepta Ipsius (903). Similia etiam significantur per duodecim hos lapides, quae per duodecim lapides pretiosos in pectorali Aharonis, quod Urim et Thummim vocabatur (de quibus, Exodus 28:15-21, quae in Arcanis Caelestibus, a 9856-9882, singillatim explicata sunt), cum differentia quod in his essent nomina duodecim Tribuum Israelis, in illis autem nomina duodecim Apostolorum Agni. Quod fundamenta sint ex lapidibus pretiosis, etiam dicitur apud Esajam:

"O afflicta, ecce Ego disponam cum stibio Lapides tuos, Fundamenta tua ponam in Sapphiris, et portas tuas in Lapides Carbunculi; omnes filii tui docti a Jehovah," (54:11-12 (, 13)

per "afflictam" intelligitur Ecclesia a Domino apud gentes instauranda. Apud eundem:

"Sic dixit Dominus Jehovih, Ego fundabo in Zione Lapidem, Lapidem probationis, angulum pretii fundationis fundatae; ponam judicium in regulam, et justitiam in perpendiculum," (28:16-17).

Quoniam omne verum doctrinae ex Verbo fundabitur super agnitione Domini, ideo Dominus vocatur "Lapis Israelis," (Genesis 49:24);

Tum "Lapis Anguli quem reprobaverunt architecti," (Matthaeus 21:42; Marcus 12:10-11; Luca 20:17-18);

quod "lapis Anguli" sit lapis fundamentorum, constat ex Jeremias 51:26. Dominus etiam in Verbo multis in locis vocatur "Petra;" quare Ipse Se intelligit per "Petram," cum dixit,

"Super hac Petra aedificabo Ecclesiam Meam," (Matthaeus 16:18-19);

et quoque cum dixit,

"Qui audit verba Mea et facit ea, comparatur viro prudenti, qui aedificat domum et ponit fundamentum super Petra," (Luca 6:47-48; Matthaeus 7:24-25);

per "Petram" significatur Dominus quoad Divinum Verum Verbi. Quod omnia Ecclesiae et Doctrinae ejus se referant ad haec duo, quod immediate adeundus sit Dominus, et quod vivendum sit secundum praecepta Decalogi fugiendo mala ut peccata, et quod sic omnia doctrinae se referant ad amorem in Deum et ad amorem erga proximum, videbitur in Doctrina Novae Hierosolymae de Charitate, ubi haec in suo ordine exponentur.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. 911 pro "811" et 914 pro "814"

2. 43-45 pro "43, 44, 45, 46"

  
/ 962  
  

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Apocalypsis Revelata #231

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 962  
  

231. (Vers. 3.) "Et Sedens erat similis aspectu lapidi Jaspidi et Sardio," significat apparentiam Divinae Sapientiae et Divini Amoris Domini in ultimis. - "Lapis" in Verbo significat verum in ultimis, et "lapis pretiosus" verum pellucens a bono (915). Sunt bini colores reliquorum fundamentales in mundo spirituali, color albus et color ruber. Color albus trahit suam originem ex Luce Solis in Caelo, ita ex Luce spirituali, quae est candida; et color ruber trahit suam originem ex Igne Solis ibi, ita ex Luce caelesti, quae est flammea. Angeli spirituales, quia in veris sapientiae sunt ex Domino, in Luce illa candida sunt, quare vestiti sunt albo; et Angeli caelestes, quia in bonis amoris sunt a Domino, in Luce illa flammea sunt, quare vestiti sunt rubro; inde sunt bini illi colores etiam in lapidibus pretiosis in Caelo, ubi in multa copia sunt. Ex eo est, quod lapides pretiosi in Verbo significent talia quae vel Veri sapientiae sunt, vel Boni amoris; et quod "Jaspis," quia candet, significet illa quae Veri sapientiae sunt; et "Sardius," quia rubescit, illa quae Boni amoris sunt. Quod lapides illi significent apparentiam Divinae Sapientiae et Divini Amoris in ultimis, est quia omnes lapides pretiosi in Caelo originem ducunt ex ultimis Verbi, ac pellucentiam ex spirituali Sensu ultimorum ibi; quod ita sit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 44, 45; ultima Verbi sunt vera et bona Sensus literae ejus. Quod haec origo lapidum pretiosorum sit in Caelo, aegre potest credi ab aliquo in nostro mundo, quia nescit quod omnia quae existunt in mundo spirituali - sint correspondentiae, et quod inde suam originem spiritualem trahant omnia quae existunt in mundo naturali; quod inde origo lapidum pretiosorum in Caelo sit, datum mihi est scire ex loquela cum angelis, et quoque videre oculis, sed formatio illorum est a Solo Domino. Colores autem nigri trahunt suam originem ex Inferno, qui etiam sunt bini; unus oppositus albo (haec nigredo est apud illos qui falsificaverunt vera Verbi), alter oppositus rubro (haec nigredo est apud illos qui adulteraverunt bona Verbi); haec nigredo est diabolica, illa autem satanica. Quid "jaspis" et "sardius" significant, in explicatione capitis 21:11, 18-20, plura videantur.

  
/ 962