ബൈബിൾ

 

Hoschea 13:11

പഠനം

       

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Apocalypsis Revelata #459

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 962  
  

459. "Et idola aurea et aenea et aenea et lapidea et lignea," significat quod sic in cultu sint ex mere falsis. - Per "idola" in Verbo significantur falsa cultus, et inde per adorare illa significatur cultus ex falsis; et per "adorare idola aurea, Argentea, aenea, lapidea et lignea," significatur cultus ex omnis generis falsis, et simul sumpta ex meris falsis; etiam idolorum materiae, formae, et vestes, apud antiquos repraesentabant falsa religionis, ex quibus fuit illorum cultus. "Idola aura" significabant falsa de Divinis, "idola argentea" falsa de spiritualibus, "idola aenea" falsa de charitate, "idola lapidea" falsa de fide, et "idola lignea" falsa de bonis operibus. Haec omnia falsa sunt illis qui non paenitentiam agunt, hoc est, fugiunt mala ut peccata contra Deum. Haec per "idola," quae fuerunt sculptilia et fusilia, in Sensu Spirituali significantur in sequentibus locis:

"Stultus factus est omnis homo a scientia, pudore affectus est omnis Conflator a Sculptili: quia mendacium Fusile ejus, neque spiritus in iis, vanitas illa, opus errorum; in tempore visitationis eorum peribunt," (Jeremias 10:14-15; 51:17-18);

Sculptilia sunt opus manuum fabri; non loquuntur; simul infatuantur et stultescunt; disciplina vanitatum Lignum est; opus sapientum tota, (Jeremias 10:3-5, 8-10);

"Quid prodest Sculptile, quia sculpsit illud fabricator, et doctor mendacii, quia confidit fabricator mendacii super hoc; spiritus non in medio ejus," (Habakuk 2:18-19); 1

"In die illo projiciet homo Idola argenti sui, et idola auri sui, quae fecerunt sibi ad incurvandum se talpis et vespertilionibus," (Esaias 2:18, 20);

"Fecerunt sibi Fusile ex argento suo, in intelligentia sua Idola, opus artificum tota," (Hoschea 13:2);

"Spargam super vos aquas mundas, ut mundemini ab omnibus immunditiis vestri, et ab omnibus Idolis vestris," (Ezechiel 36:2);

"aquae mundae" sunt vera, "idola" sunt falsa cultus:

"Immundum judicabitis tegmen Sculptilium argenti tui, et amictum Fusilis auri tui; disperges ea sicut menstruum, stercus vocabis id," (Esaias 30:22).

Nec aliud quam falsa religionis et inde cultus significantur per Deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis, quos laudavit (coluit) Rex Babelis Belschazar, quando cum magnatibus, uxoribus et pellicibus bibit vinum ex vasis auri et argenti Templi Hierosolymitani; propter quod Rex expulsus est ab homine, et factus est sicut bestia 2 (Daniel 5:1-5, seq.).

(Praeter in multis aliis locis, ut Esaias 10:10-11; 21:9; 31:7; 40:19-20; 41:29; 42:17; 48:5; Jeremias 8:19; 50:38-39; Ezechiel 6:4-5; 14:3; Micham 1:7; 5:12 (B.A. 3); Psalmuss 115:5; 135:15-16; Leviticus 26:30).

Per "idola" proprie significantur falsa cultus ex propria intelligentia; quomodo homo illa fingit et postea accommodat, ut appareant sicut vera, plene describitur apud Esajam 44:9-20.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. 18, 19 pro "18, 19, 20"

2. Conf. 316, 717.

  
/ 962  
  

ബൈബിൾ

 

Esaias 57

പഠനം

   

1 Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo ; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat, a facie enim malitiæ collectus est justus.

2 Veniat pax, requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua.

3 Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariæ.

4 Super quem lusistis ? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam ? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax,

5 qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum ; immolantes parvulos in torrentibus, subter eminentes petras ?

6 In partibus torrentis pars tua, hæc est sors tua ; et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor ?

7 Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias.

8 Et post ostium, et retro postem, posuisti memoriale tuum. Quia juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum ; et pepigisti cum eis fœdus ; dilexisti stratum eorum manu aperta.

9 Et ornasti te regi unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos.

10 In multitudine viæ tuæ laborasti ; non dixisti : Quiescam. Vitam manus tuæ invenisti ; propterea non rogasti.

11 Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo ? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es.

12 Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.

13 Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura. Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram, et possidebit montem sanctum meum.

14 Et dicam : Viam facite, præbete iter ; declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei.

15 Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus, in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu : ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.

16 Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam.

17 Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum. Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum ; et abiit vagus in via cordis sui.

18 Vias ejus vidi, et sanavi eum ; et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus ejus.

19 Creavi fructum labiorum pacem ; pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum.

20 Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.

21 Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.