ബൈബിൾ

 

Hoschea 13

പഠനം

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #9314

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

9314. ‘Et hostem agam in hostes tuos’: quod significet quod avertet omnia mala ex quibus falsa, constat ex significatione ‘hostem agere’ cum de Jehovah seu Domino, quod sit avertere, de qua mox supra n. 9313, et ex significatione ‘hostium’ quod sint mala ex quibus falsa, quoniam illa in spirituali sensu sunt ‘hostes’ contra bona ex quibus vera. Quod per ‘hostes’ significentur mala ex quibus falsa, est quia per ‘inimicos’ significantur falsa ex malo; nam ubi in Verbo agitur de falso, etiam agitur de malo, sicut cum de vero etiam de bono, videatur n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, 3132, 4138 fin. , 5138, 5502, 6343, 7945, 8339; inde patet quod aliud significetur per ‘inimicum agere in inimicos’ et aliud per ‘hostem agere in hostes’, et quod hoc non sit repetitio solum propter exaltationem rei.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #5502

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

5502. ‘Et intremuerunt vir ad fratrem 1 suum’: quod significet terrorem communem, constat ex significatione ‘intremiscere’ quod sit terror; et ex significatione ‘vir ad fratrem’ quod sit communis, ut mox supra n. 5498. Quod timor hic his exprimatur, nempe per ‘exivit cor’ et ‘intremuerunt’, est quia unum se refert ad voluntatem et alterum ad intellectum; sollemne enim est in Verbo, imprimis prophetico, unam rem bis exprimere, solum mutatis vocibus; qui non novit mysterium quod inibi, autumare potest quod sit repetitio inanis, sed usque non ita est; una expressio se refert ad bonum, altera ad verum, et quia bonum est voluntatis et verum est intellectus, simul una se refert ad voluntatem, altera ad intellectum; causa est quia in Verbo omne sanctum est, et sanctum est ex conjugio caelesti quod est boni et veri; inde est quod caelum sit in Verbo, consequenter Dominus Qui est Omne in omnibus caeli, adeo ut Dominus sit Verbum; bina nomina Domini, nempe Jesus Christus, idem involvunt, ‘nomen Jesus’ Divinum Bonum, et ‘nomen christus’ Divinum Verum, videatur n. 3004, 3005, 3008, 3009; inde etiam patet quod Dominus sit in omnibus Verbi, adeo ut sit ipsum Verbum; quod conjugium boni et veri, seu conjugium caeleste, sit in singulis Verbi, videatur n. 683, 793, 801, 2516, 2712, 5138. Inde quoque evidenter concludi potest quod homo, si exspectat caelum, non solum erit in vero quod fidei sed etiam in bono quod charitatis, et quod alioquin nullum caelum sit in illo.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. see page 176, footnote 7

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.