ബൈബിൾ

 

Genesis 4:1

പഠനം

       

1 Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum.

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #347

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

347. Quod per ‘finem dierum’ intelligatur progressus temporis, unicuivis constare potest. Doctrina haec, quae ‘Cain’ vocatur, in suo primordio, cum adhuc simplicitas inerat, non ita ingrata fuisse apparet ac postea; quod constat ex eo quod appellaverint prolem ‘acquisitum virum, Jehovam’; ita nec in primordio fides ita separata fuit ab amore ac ‘in fine dierum’ seu progressu temporis, sicut solet omnis doctrina verae fidei.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.