ബൈബിൾ

 

Genesis 32:32

പഠനം

       

32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.

ബൈബിൾ

 

Genesis 47:25

പഠനം

       

25 Qui responderunt : Salus nostra in manu tua est : respiciat nos tantum dominus noster, et læti serviemus regi.

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #4283

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

4283. ‘Dixit, Mitte me quia ascendit aurora’: quod significet quod tentatio desiit cum conjunctio adesset, constat ex significatione ‘mittere me’, nempe a luctando mecum, quod sit quod tentatio desiit quod ‘luctatio’ sit tentatio, videatur supra n. 4274, et quod illa desiit patet a sequentibus 1 ; et ex significatione ‘aurorae’ quod sit conjunctio boni naturalis per ‘Jacobum’ significati tum caelesti spirituali seu Bono Divino veri, de qua etiam supra n. 4275. Quod luctatio antequam aurora ascendit, incepta sit, et quod postquam ascendit, finita sit, et dein quod memoretur quid factum cum exortus est 2 sol, est quia tempora diei sicut tempora anni significant status n. 487, 488, 493, 893, 2788, 3785, hic, status conjunctionis per tentationes; cum enim conjunctio fit interni hominis cum externo, tunc est ei ‘aurora’, nam tunc intrat statum spiritualem seu caelestem; etiam tunc ei lux sicut aurorae apparet, si in tali statu sit ut illam appercipere possit; alioquin ejus intellectuale illuminatur ac fit ei sicut tum expergiscitur a somno tempore matutino cum aurora primum illustrat et incohat diem.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. The Manuscript inserts nunc.

2. sit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.