Arcana Coelestia #4251
4251. ‘Et dixit, Si venerit Esau ad castra una, et percusserit illa, et erunt castra relicta ad evasionem’: quod significet secundum omnem eventum, constat a significatione ‘castrorum’ quod sint ordo, ut mox supra; a significatione ‘percutere’ quod sit destruere; et a significatione ‘erunt castra relicta ad evasionem’ quod sit ne ordo in naturali periret, sed aliquid superesset 1 ; ita quod sit 2 praeparatio et dispositio secundum omnem eventum: naturale enim quamdiu ibi dominatur verum, non videre potest quid verum genuinum et non genuinum, nec quid bonum; at cum dominatur ibi bonum, quod est 3 amoris in Dominum et charitatis erga proximum, tunc videt illud; inde est cum instat illud tempus seu ille status quando bonum dominium 4 sumit, quod homo tunc paene in ignorantia sit quid bonum et verum, ita quid destruetur et quid retinebitur, ut patet manifeste in tentationibus; cum homo in tali ignorantia est, tunc fit praeparatio et dispositio non ab homine sed a Domino, hic a Domino in Se Ipso, quia Dominus omnia in Se in ‘Divinum ordinem’ ex propria potentia disposuit et redegit.
അടിക്കുറിപ്പുകൾ:
1. ordo rerum in naturali prorsus periret
2. The Manuscript places this after dispositio.
3. The Manuscript places this after Dominum.
4. dominatum
Edom
'Edom' or 'Idumea,' as in Isaiah 34:5, signifies people who are in evil and falsities derived there.
(റഫറൻസുകൾ: The Inner Meaning of the Prophets and Psalms 34)