ബൈബിൾ

 

Genesis 30:23

പഠനം

       

23 Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #3923

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

3923. ‘Propterea vocavit nomen ejus Dan’: quod significet quale ejus, constat a significatione ‘nominis’ et ‘vocare nomen’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3421; ipsum quale est in nomine Danis, dictus enim est a judicare, sed nomen ei tametsi a judicare inditum est, usque involvit illa quae significantur per omnia 1 haec Rachelis verba, ‘Judicavit me Deus, et etiam audivit vocem meam’, hoc est, bonum vitae, et sanctum fidei, tum in supremo sensu justitiam et misericordiam Domini; commune illud Ecclesiae est quod significatur per Danem, et quod repraesentatur per tribum a Dane nominatam: hoc commune est primum quod affirmandum seu agnoscendum est antequam homo potest regenerari seu fieri Ecclesia; nisi illa affirmantur et agnoscuntur, reliqua quae fidei et quae vitae sunt, nequaquam recipi possunt, proinde nec affirmari, minus agnosci; qui enim solum affirmat apud se fidem, et non sanctum fidei, hoc est, charitatem, nam haec est sanctum fidei, et si non affirmat hoc per bonum vitae, hoc est, per charitatis opera, is non potest sapere essentiam fidei amplius, nam rejicit illam; affirmatio tum agnitio est primum commune apud hominem qui regeneratur, sed est ultimum apud hominem qui regeneratus est, quare ‘Dan’ est primum apud regenerandum, ac ‘Joseph’ est ultimum, est enim ‘Joseph’ ipse spiritualis homo, at ‘Joseph’ est primum apud regeneratum, et ‘Dan’ est ultimum, quia regenerandus incohat ab affirmatione quod sit, nempe sanctum fidei et bonum vitae, at regeneratus qui est spiritualis, est in ipso bono spirituali, et inde spectat ut ultimum quod sit, nam confirmata apud illum sunt sancta fidei et bona vitae.

[2] Quod ‘Dan’ sit affirmativum quod primum erit cum regeneratur homo, constare quoque potest ab aliis locis in Verbo ubi Dan nominatur; ut ex prophetia Jacobi tunc Israelis de filiis suis, Dan judicabit populum suum, sicut una tribuum Israelis: erit Dan serpens super via, aspis super semita, mordens calcaneos equi, et cadit eques ejus retro; salutem Tuam exspecto Jehovah, Gen. 49:16-18;

‘Dan’ hic pro affirmativo veri, de quo nempe affirmativo dicitur quod ‘erit serpens super via, et aspis super semita’, cum ratiocinatur de vero ex sensualibus; ‘mordens calcaneos equi’, cum infima intellectualia seu scientifica consulit, et ex illis concludit; et quod tunc abducatur a vero, significatur per quod ‘cadat eques ejus retro’, quare dicitur ‘salutem Tuam exspecto Jehovah’; quod ‘serpens’ sit qui ratiocinatur ex sensualibus et scientificis de arcanis Divinis, videatur n. 195-197; quod ‘via’ et ‘semita’ sit verum, n. 627, 2333; quod ‘calcanei equi’ sint infima intellectualia seu scientifica, n. 259; ‘equus’ enim est intellectuale, n. 2761, 2762, cujus infimum est ‘calcaneus’.

[3] In prophetia Mosis de duodecim tribubus, Ad Dan dixit, Dan catulus leonis, exsilit e Bashane, Deut.

33:22;

‘leo’ in sensu interno Verbi significat verum Ecclesiae, ex fortitudine, verum enim est quod pugnat et vincit, inde ‘catulus leonis’ pro primo veri, quod est affirmatio et agnitio; ‘ex Bashane’ dicitur quia ex bono naturalis:

apud Jeremiam,

Ablue a malitia cor tuum, Hierosolyma, propterea ut salveris, quamdiu facis commorari in medio tui cogitationes iniquitatis tuae; quia vox indicantis e Dane, et audire facientis iniquitatem e monte Ephraim, 4:14, 15;

‘e Dane’ pro vero quod affirmandum, ‘e monte Ephraim’ pro ex affectione ejus:

[4] apud eundem,

Exspecta pacem, et non bonum, ad tempus sanationis, et ecce terror: a Dane auditus fremitus equorum ejus, a voce hinnituum fortium ejus, contremuit omnis terra, et venerunt et consumpserunt terram et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in ea; quia ecce Ego mittens in vos serpentes regulos, quibus non incantatio, et mordebunt vos, 8:15, 16 [17];

‘a Dane auditus fremitus equorum’ pro ratiocinatione de vero ex non 2 affirmativo, ‘terra quae contremuit, et cujus plenitudinem consumpserunt’ pro Ecclesia et omnibus Ecclesiae; qui enim de vero ex non affirmativo seu ex negativo ratiocinantur, illi destruunt omnia fidei;

[5] ‘serpentes reguli’ pro ratiociniis, ut supra:

apud Ezechielem,

Dan et Javan adveniens in nundinis tuis dederunt ferrum tersum, casia et calamus in negotiatione tua fuit, 27:19;

ubi de Tyro, per quam significantur cognitiones veri et boni, n. 1201; ‘Dan’ pro veris primis quae affirmantur, ‘nundinae et negotiationes’ pro acquisitionibus 3 veri et boni’, n. 2967; ‘ferrum tersum’ pro vero naturali, quod primum est, n. 425, 426; ‘casia et calamus’ pro simili, sed ex quo bonum:

[6] apud Amos,

In die illo deficient virgines pulchrae et juvenes in siti; jurantes in reatum Samariae, et dixerunt, Vivit Deus tuus Dan, et vivit via Beershebae, et cadent et non resurgent amplius, 8:[13], 14;

‘vivit Deus Dan et vivit via Beershebae’ pro quod in negativo omnium quae fidei et ejus doctrinae sunt; quod ‘via’ sit verum, n. 627, 2333; ‘Beersheba’ doctrina n. 2723, 2858, 2859, 3466; quod sit negativum omnium quae fidei sunt, est quia Dan erat ultimus terminus terrae Canaanis, et Beersheba primus, seu medium 4 aut intimum terrae; per terram enim Canaanem repraesentatum est et significatum regnum Domini, ita Ecclesia, n. 1607, 3038, 3481; proinde omnia amoris et fidei, nam haec sunt regni Domini et Ecclesiae; inde omnia quae in terra Canaane repraesentativa fuerunt secundum distantias, situs, terminos, n. 1585, 1866, 3686;

[7] primus terminus, seu medium aut intimum terrae fuerat Beersheba, antequam Hierosolyma, quia Abraham ibi fuit, tum Jishak, 5 at ultimus terminus seu extimum 6 erat Dan, inde cum omnia in uno complexu significarentur, dicebatur ‘a Dane usque ad Beershebam’;

ut in libro Secundo Samuelis,

Ad transferendum regnum a domo Shaulis, et ad erigendum solium Davidis super Israelem et super Jehudam, a Dane et usque ad Beershebam, 3:10:

in eodem,

Congregando 7 congregabitur universus Israel a Dane usque Beershebam, 17:11:

in eodem,

Dixit David ad Joabum, ... Pervagare omnes tribus Israelis a Dane usque Beershebam, 24:2, 15:

in libro Primo Regum,

Habitavit Jehudah et Israel in securitate, quisque sub vite sua, et sub ficu sua, a Dane et usque Beershebam, 5:5 [KJV 4:25];

per quae in sensu historico intelliguntur omnia terrae Canaanis, sed in sensu interno omnia regni Domini, tum omnia Ecclesiae;

[8] quod Dan sit 8 primus terminus, et quoque quod sit ultimus, ut supra dictum, est quia affirmativum veri et boni est omnium primum cum incohat fides et charitas apud hominem, et ultimum cum homo in charitate et inde in fide est: 9 inde etiam erat quod sors ultima caderet pro Dane cum hereditaretur terra Canaan, Jos. 19:40 seq; nam jacta fuit sors coram Jehovah, Jos. 18:6;

[9] inde contigit secundum repraesentationem cujusvis tribus; et quia Dani non cecidit sors inter hereditates reliquarum tribuum, sed ultra terminos illarum, Jud. 18:1, etiam praetermissa est illa tribus apud Johannem in Apoc. 7:5-8, ubi agitur de duodecim millibus obsignatis; qui enim in solo affirmativo veri et quoque boni sunt, nec ulterius vadunt, non sunt in regno Domini, 10 hoc est, inter obsignatos; scire vera et bona, et quoque affirmare illa, possunt quoque pessimi, sed ex vita cognoscitur qualis affirmatio est.

[10] Memoratur etiam Dan, ut terminus, Gen. 14:14, ubi de Abrahamo, quod persecutus hostes usque illuc, et per Dan ibi simile significatur; urbs Dan dicta, non quidem tunc exstructa fuit a Danis posteris, sed postea, Jos. 19:47; Jud. 18:29; sed ita etiam tunc temporis vocabatur primus terminus respective ad introitum in terram Canaanem, seu ultimus respective ad exitum, ac intimum ejus Hebron, et dein Beersheba, ubi Abraham et Jishak.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. The Manuscript has illa

2. The Manuscript has affirmatione ejus

3. The Manuscript has illorum

4. The Manuscript has seu intimum ejus

5. The Manuscript has et

6. The Manuscript inserts ejus.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript has ultimus terminus a primo tum primus terminus ad ultimum

9. The Manuscript has ideo

10. The Manuscript has ita non

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #1585

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

1585. ‘Et vidit omnem planitiem Jordanis 1 ’: quod significet illa bona et vera quae apud externum hominem, constat a significatione ‘planitiei et Jordanis’; ‘planities circa Jordanem’ in sensu interno significat externum hominem quoad Omnia ejus bona et vera: quod planities Jordanis haec significet, inde est quia Jordanes erat terminus terrae Canaanis; ‘terra Canaan’, ut prius dictum et ostensum est significat regnum et Ecclesiam Domini, et quidem caelestia et spiritualia ejus, quare etiam appellata est Terra Sancta, et Canaan caelestis; et quia regnum et Ecclesiam Domini, significat in sensu supremo Ipsum Dominum, Qui est Omne in omnibus Sui regni et Suae Ecclesiae;

[2], inde omnia quae in terra Canaane, repraesentativa fuerunt; quae in medio terrae seu quae intima fuerunt, repraesentabant Internam Ipsius Hominem, ut Mons Zionis et Hierosolyma, ille caelestia, haec spiritualia; quae inde distabant longius, repraesentabant remotiora ab internis; quae ultima erant seu quae termini, repraesentabant Externum hominem; termini Canaanis fuerunt plures, in genere bini fluvii Euphrates et Jordanes, tum quoque Mare, inde Euphrates et Jordanes repraesentabant externa; hic ideo ‘planities Jordanis’ significat, sicut repraesentat, omnia quae apud externum hominem; similiter se habet, cum terra Canaan praedicatur de regno Domini in caelis, similiter cum de Ecclesia Domini in terris, similiter cum de homine regni seu Ecclesiae, similiter cum abstracte de caelestibus amoris, ac ita porro:

[3] inde est quod paene omnes urbes, immo omnes montes, colles, valles, fluvii, et alia, in terra Canaane repraesentarent: quod ‘fluvius Euphrates’ quia erat terminus, repraesentaret sensualia et scientifica quae sunt externi hominis, ostensum ‘est prius, n. 120; quod etiam Jordanes, et planities Jordanis, ex his locis constare potest;

apud Davidem,

Deus mi, super me anima mea incurvat se, propterea recordabor Tui e terra Jordanis, et Hermonim e monte exiguitatis, Ps. 42:7 [KJV Ps. 42:6];

ubi ‘terra Jordanis’ pro illo quod est humile, et sic quod distat a caelesti, sicut externa hominis ab internis.

[4] Quod filii Israelis transirent Jordanem cum intrarent in terram Canaanem, et quod tunc divisus esset, repraesentabat quoque aditum ad internum hominem per externum, etiam hominis in regnum Domini, praeter plura, 705. 3:14 ad fin. ; 4:1 ad fin. Et quia externus homo continue impugnat internum, et dominium affectat, formula prophetica facta est, superbia aut elatio Jordanis, ut apud Jeremiam,

Quomodo parem te praestabis cum equis? et in terra pacis tu confidens, et quomodo facis in elatione Jordanis? 12:5;

‘elatio Jordanis’ pro illis quae sunt externi hominis, quae insurgunt et dominari super internum volunt, ut sunt ratiocinia, quae hic sunt ‘equi, et inde confidentia’:

apud eundem,

Erit Edomus in desolationem; ... ecce sicut leo ascendit e superbia Jordanis ad habitaculum Ethanis 2 , 49:17, 19;

‘superbia Jordanis’ pro externi hominis elatione contra interni bona et vera:

apud Zachariam, Ejula abies, quia cecidit cedrus; quia magnifici vastati sunt; ejulate quercus Bashanis, quia descendit silva munita; vox ejulatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum; vox rugitus leonum juvenum, quod vastata sit elatio Jordanis, 11:2, 3.

Quod Jordanes fuerit terminus terrae Canaanis, constat Num. 34:12, et quod terrae Jehudae versus orientem, Jos. 15:5.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. In these three places and in Arcana Coelestia 1591, The First Latin Edition has Jardenis, but always Jordanis elsewhere.

2. So, too, Schmidius Hebrew [ ] (ethan) = strong’. A marginal note in Swedenborg’s Schmidius Bible has habitaculum Ethanis vel robustissimi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.