ബൈബിൾ

 

Genesis 19:38

പഠനം

       

38 Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei : ipse est pater Ammonitarum usque hodie.

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #2352

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

2352. ‘Ubi viri qui venerunt ad te’: quod significet negationem Divini Humani et Sancti procedentis Domini, constat ex significatione ‘duorum virorum’, de 1 qua supra n. 2320; tum etiam ex affectu qui in hujus irae verbis latet, exque mox sequentibus ubi dicitur ‘Educ eos ad nos et cognoscamus eos’; inde quod negatio involvatur, patet. Qui contra bonum charitatis sunt, quod sint contra Dominum ac Ipsum negent corde, tametsi amoris sui et mundi causa profitentur ore, videatur supra n. 2343, 2349.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. The Manuscript inserts quod sint Divinum et Sanctum procedens Domini.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.