ബൈബിൾ

 

Exodus 3:7

പഠനം

       

7 Cui ait Dominus : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus :

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #6828

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

6828. ‘Et duxit gregem post desertum’: quod significet postquam tentationes subierunt, nempe illi qui in vero simplicis boni, constat ex significatione ‘gregis’ quod sit Ecclesia ubi illi qui in vero simplicis boni, de qua mox supra n. 6827; et ex significatione ‘deserti’ quod sit status tentationis; ‘desertum’ enim significat parum habitatum et excultum, et quoque prorsus non habitatum et excultum, ita in sensu spirituali hominem vastatum quoad bonum et desolatum quoad verum, proinde hominem qui in tentatione est; qui enim in tentatione est in vastatione est et in desolatione; falsum enim et malum quae apud illum, emergunt, ac obscurant et paene auferunt influxum veri et boni a Domino; verum quod influit nec apparet ei 1 talem vitam habere ut falsa et mala discutiat; 2 adsunt etiam tunc spiritus mali, qui dolorem inferunt, et desperationem de salute. Quod ‘desertum’ talem statum significet, constat ex plurimis locis in Verbo, videatur n. 2708; et quia ‘desertum’ significabat statum tentationis, et numerus ‘quadraginta’ durationem ejus quamcumque, n. 730, 862, 2272, 2273; idcirco filii Israelis erant in deserto quadraginta annis 3 ; et idcirco 4 Dominus fuit in deserto quadraginta diebus cum tentatus, 5 Matth. 4:2; Marcus 1:13.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. The Manuscript inserts non.

2. inde ei desperatio de salute et dolor

3. The Manuscript inserts et ibi in tentatione.

4. The Manuscript inserts etiam.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #2272

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

2272. ‘Et dixit, Forte inventi fuerint ibi quadraginta’: quod significet qui in tentationibus fuerunt, constat a significatione 'numeri ‘quadraginta’ quod sint tentationes, de qua in Parte Prima n. 730. Quomodo haec in serie sequuntur, constare potest a tentationibus; tentationes existunt ob finem, non solum ut confirmetur homo in veris, sed etiam ut vera bonis arctius conjungantur, pugnat enim tunc pro veris contra falsa; et quia tunc in interiore dolore est, et in cruciatu, jucunda vitae cupiditatum et inde voluptatum cessant, et tunc influunt bona a Domino, et tunc simul mala spectantur ut abominabilia, inde novae et prioribus contrariae cogitationes, ad quas postea flecti potest, et sic a malis ad bona, et haec conjungi veris; et quia per tentationes conjunctio boni cum vero fit, et in priore versu dictum est quod salvarentur ii apud quos bona conjungi possunt veris, ideo hoc sequitur, et quidem ita quod conjungi possint per tentationes; hic nexus rerum est illis qui in sensu interno sunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.