ബൈബിൾ

 

Exodus 35:29

പഠനം

       

29 Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #10083

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

10083. ‘Et agitabis illa agitationem coram Jehovah’: quod significet inde vitam Divinam, constat ex significatione ‘agitare agitationem’ quod sit vivificare, ita vita; et quia dicitur a ‘coram Jehovah’, significatur vita Divina 1 . Quod ‘agitare agitationem’ sit vivificare seu vitam Divinam dare, constat a locis in Verbo ubi ‘agitare agitationem’ dicitur, ut apud Moschen,

Cum adfertis manipulum primitiarum messis vestrae sacerdotem, agitabit manipulum 2 coram Jehovah in beneplacitum vestri; a crastino sabbati agitabit illum, sacerdos, Lev. 23:10, 11;

per ‘messem’ significatur status veri fidei ex bono, ita status boni, n. 9295, per manipulum primitiarum' significatur' collectim 3 ejus status; inde per ‘agitari a sacerdote’ significatur vivificari ad recipiendum benedictionem; omnis enim benedictio vitam a Divino in se habebit, ut sit benedictio:

apud eundem,

Aharon agitabit Levitas agitationem coram Jehovah a cum filiis Israelis, ut sint ad ministrandum ministerium Jehovae. Statues Levitas ante Aharonem et ante filios ejus, et agitabis eos agitationem Jehovae: postea venient Levitae ad ministrandum in tentorio conventus, et purificabis eos, et agitabis eos agitationem: cumque purificati sunt Levitae, et Aharon agitavit eos agitationem coram Jehovah, et expiavit eos Aharon ad purificandum eos, Num. 8:11, 13, 15, 21; quid ‘agitare agitationem’, ex his constare potest, quod nempe sit vivificare per agnitionem, quae est primum fidei, ita primum vitae a Divino apud hominem; cognitio quidem praecedit agnitionem, sed cognitioni nihil vitae Divinae inest priusquam 4 fit agnitio, et dein fides; Levitae repraesentabant vera ministrantia bono, ac Aharon repraesentabat bonum cui ministrabant, ideo illi agitabantur, hoc est, vivificabantur; quapropter etiam dicitur quod 5 purificandi, nam 6 veris inerit vita a Divino ut ministrent bono, 7 ac vita illa primum influit per agnitionem 8

Simile per agitationem auri significatur apud Moschen, Venerunt viri cum feminis, 9 attulerunt fibulam, monile, aurum, cingulum, omnia vasa auri, et omnis vir qui agitavit agitationem auri Jehovae, Exod. 35:22;

‘agitare agitationem auri Jehovae’ est vivificare per agnitionem, quod Jehovae, hoc est, Domini esset. Quod ‘agitare agitationem’ talia significet, est ex correspondentia, 10 omnis namque motus correspondet statui cogitationis; inde 11 progressiones, profectiones, et similia quae motus sunt, in Verbo significant status vitae, videatur n. 3335, 4882, 5493, 12 5605, 8103, 8417, 8420, 8557:

apud Johannem,

Ad lacum Bethesdam jacebat multitudo ingens aegrotorum, et angelus certo tempore descendebat ad lacum et commovit aquam qui tunc prius ingrediebatur post motum aquae, sanus factus es quocumque teneretur morbo, 5:2-7;

per ‘commovere aquam’ hic similiter 13 significabatur vivificatio per agnitionem et fidem, ita quoque purificatio per vera; 14 quod ‘motus’ significet status vitae, videatur n. 2837, 3356, 3387, 4321, 4882, 15 5605, 7381, 9440, 9967, et quod ‘aquae’ sint vera fidei, n. 2702, 3058, 3424, 4976, 8568, 9323; quod omnes purificationes fiant per vera fidei, n. 2799, 5954 fin. , 7044, 7918, 16 9088, et quod sanationes repraesentaverint restitutiones vitae spiritualis, n. 8365, 9031 fin.

17 Quoniam per ‘agitationem super volis Aharonis’ significatur 18 vivificatio per agnitionem Domini, et quod ab Ipso omnia, 19 ideo de agnitione illa et inde fide, paucis dicetur: a Domino saepe dictum est, cum aegroti sanabantur, quod fidem haberent, et 20 ut fiat illis secundum fidem, ut Matth. 8:10-13; 9:2, 22, 27-29; 13:57, 58; 15:28; 21:21, 22, 31, 32; Marcus 5:34, 36, 10:49, 52; 16:16; Luc. 8:9, 48-50, 8:48, 17:19, 18:42, 43;

causa erat quia omnium primum est agnoscere quod Dominus sit Salvator mundi, 21 nam absque illa agnitione nemo 22 recipere potest aliquid veri et boni e caelo, ita nec fidem, et quia id omnium primum et essentialissimum est, ideo, ut agnosceretur Dominus cum in mundum venit, cum sanavit aegrotos, interrogavit de fide, et qui fidem habebant sanabantur: fides erat quod Ipse esset Filius Dei 23 venturus in mundum, et quod ei potestas sanandi et salvandi; omnes etiam sanationes morborum a Domino cum fuit in mundo, significabant sanationes vitae spiritualis, ita quae sunt salvationis, n. 8364, 9031 fin. , 24 9086.

Quia agnitio Domini omnium primum vitae spiritualis est, et essentialissimum Ecclesiae, et quia absque illa nemo aliquid veri fidei ac boni amoris recipere potest e caelo, ideo Dominus etiam 25 saepe dicit quod qui credit in Ipsum, vitam aeternam habeat, et qui non credit non habeat, ut Joh. 1:1, 4, 12, 13, 3:14-16, 36, 5:39, 40, 6:28-30, 33, 34, 35, 40, 47, 48, 7:37, 38, 8:24, 11:25, 26, 20:30, 31;

sed etiam simul docet quod illi fidem in Ipsum habeant qui vivunt secundum praecepta Ipsius, sic ut vita inde ingrediatur fidem. Haec dicta sunt ad illustrandum et confirmandum quod agnitio Domini, et quod ab Ipso omnis salvatio, sit primum vitae a Divino apud hominem; primum illud vitae significatur per ‘agitationes super volis Aharonis’.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. ex Divino

2. The Manuscript inserts messis vestrae.

3. omne ejus

4. sit, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

5. The Manuscript inserts sic.

6. The Manuscript inserts omnis purificatio fit per vera fidei, Arcana Coelestia 2799, 5954 fin. , 7044, 7918, 9089; ac

7. quae vita

8. The Manuscript inserts Domini.

9. The Manuscript inserts et, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

10. nam omnis

11. The Manuscript inserts etiam.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. repraesentabatur

14. aqua enim quae movebatur, significat verum fidei purificans, quod aqua sit verum, videatur Arcana Coelestia 2702, 3058, 3424, 4976, 8568, 9323; et quod omnis purificatio fiat per vera fidei, Arcana Coelestia 2799, 5954 fin. , 7044, 7918, 9089 [9088 intended]

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. Quia

18. agnitio

19. The Manuscript inserts ac inde vita Divina, .

20. quod

21. The Manuscript inserts ita agnitio Domini, .

22. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

23. The Manuscript inserts qui.

24. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

25. pluries

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

ബൈബിൾ

 

Marcus 5:34

പഠനം

       

34 Ille autem dixit ei : Filia, fides tua te salvam fecit : vade in pace, et esto sana a plaga tua.