ബൈബിൾ

 

Exodus 35

പഠനം

   

1 Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri.

2 Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur.

3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.

4 Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens :

5 Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs,

6 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

7 pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,

8 et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,

9 lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.

10 Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit :

11 tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases :

12 arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur :

13 mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus :

14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium :

15 altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi :

16 altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis : labrum et basim ejus :

17 cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,

18 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis :

19 vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.

20 Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,

21 obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,

22 viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia : omne vas aureum in donaria Domini separatum est.

23 Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,

24 argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.

25 Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,

26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.

27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,

28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.

29 Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.

30 Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,

31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,

32 ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære,

33 sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,

34 dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan :

35 ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.

   

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #10082

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

10082. ‘Et pones omnia super volis Aharonis, et super volis filiorum ejus’: quod significet agnitionem in caelis quod illa sint Domini et a Domino, constat a significatione 'omnium 1 quae ex ariete, ut adipes, renes, et armus dexter, ac quae in corbe, ut panis, placenta, laganum 2 , quod sint Divina Bona ac Divina Vera quae Domini quia ex Domino 3 , de quibus n. 10070- 10080; et ex significatione ‘volarum’ quod sint quae ex propria potentia, ita proprium, de qua sequitur; et ex repraesentatione ‘Aharonis et filiorum ejus’ quod sint Dominus quoad Divinum Bonum ac inde procedens Divinum Verum, de qua n. 9806, 9807, 10017. Quod ‘volae’ sint quae ex propria potentia, ac inde ‘poni super volis’ sit agnitio quod omnia illa sint Domini et ex Domino 4 , est quia volae sunt manuum, ac per manus significatur potentia, ac ponere super illis est addicare, ita agnoscere; nam sequitur quod agitarentur super illis, per quae significatur inde vita a Divino, ac vita a Divino datur per fidem, cujus primum est agnitio. Quia per ‘manus’ significatur potentia, sequitur quod per ‘volas manuum’ significetur plena potentia, quoniam volae plene comprehendunt; inde cum volae praedicantur de Domino, ac de Divino Vero procedente ex Divino Bono Ipsius, ut hic significatur omnipotentia 5 ; inde patet quod per ‘ponere super volis Aharonis et filiorum ejus’ significetur agnitio omnipotentiae 6 Domini: ita quod omnia Ipsius sint, quia 7 omnia ab Ipso in caelis; quod ‘manus’ sint potentia, videatur n. 4931-4937, 5327, 5328, 6947, 7188, 7189, 7518: quod ‘manus’ et ‘dextra’ cum de Domino, sit omnipotentia, n. 3387, 4592, 4933, 7518, 7673, 8050, 8153, 8281, 9133, et quod Divino Vera procedenti a Divino Bono Domini sit omnis potentia, n. 6948, 8200, 9327, 9410, 9639, 10019.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

2. praeterea panes, placentae, lagana

3. et ex Domino in coelis

4. The Manuscript inserts in coelis.

5. omnipotentia altered to plena potentia

6. omnipotentiae altered to potentiae

7. et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

ബൈബിൾ

 

Marcus 5:34

പഠനം

       

34 Ille autem dixit ei : Filia, fides tua te salvam fecit : vade in pace, et esto sana a plaga tua.