ബൈബിൾ

 

Exodus 25:39

പഠനം

       

39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #9506

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

9506. ‘Et facies propitiatorium auro puro’: quod significet auditionem et receptionem omnium quae cultus ex bono amoris, constat ex significatione ‘propitiatorii’ quod sit mundatio a malis seu remissio peccatorum, consequenter auditio et receptio omnium quae cultus, de qua sequitur, et ex significatione ‘auri’ quod sit bonum 1 amoris, de qua n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914. Quod ‘propitiatorium’ sit mundatio a malis et remissio peccatorum, constat a locis in Verbo ubi propitiatio seu expiatio dicitur; quod etiam sit auditio et receptio omnium quae cultus, est quia illi qui propitiati seu expiati sunt, hoc est, mundati a malis, solum audiuntur, et cultus eorum recipitur a Domino, non autem qui in malis sunt, hoc est, qui non expiati seu propitiati; ideo quoque Aharoni non licuit accedere ad propitiatorium priusquam se et populum mundaverit et expiaverit.

[2]. Quod inde ‘propitiatorium’ sit auditio et receptio omnium quae cultus, etiam constat ex eo quod Jehovah cum Mosche locutus sit super propitiatorio inter cherubos; quod sit 2 cultus ex bono amoris qui recipitur, est quia nemo in caelum admittitur, ita non ad Dominum, quam qui in bono est, nempe in bono amoris in Dominum, ac in bono charitatis erga proximum, videatur n. 8516, 8539, 8722, 8772, 9139, 9227, 9230, 9274, proinde non auditur ac cultus ejus recipitur; ideo etiam super propitiatorio erant cherubi, nam per 'cherubos' significatur custodia et providentia ne adeatur Dominus nisi per bonum amoris, 3 ita ne aliqui in caelum intrent nisi qui in bono sunt, 4 tum quoque, ne illi qui in caelo sunt adeantur et laedantur ab illis qui in inferno. Ex his constare potest quid 5 significavit quod propitiatorium esset super arca, et quod super propitiatorio cherubi, et quod propitiatorium, ut et cherubi, essent ex puro auro; aurum enim significat bonum amoris, et arca caelum ubi Dominus.

[3]. Quod ‘propitiatorium’ significet mundationem a malis, 6 ita remissionem peccatorum, constat ex locis in Verbo ubi ‘propitiatio’ seu ‘expiatio’ dicitur, ut apud Davidem,

Jehovah, expia peccata nostra propter nomen Tuum, Ps. 79:9:

apud eundem,

Ipse misericors expiavit iniquitatem, Ps. 78:38:

apud eundem,

Expiabis me hyssopo, et mundus fiam, lavabis me, et prae nive dealbabor, Ps. 51:9 [KJV Ps. 51:7]:

apud Esaiam,

Veniet super te malum, quod non scies deprecari cadet super te calamitas quam non poteris expiare, 47:11:

et apud Moschen,

Cantate, gentes, populus Ejus, qui sanguinem servorum Suorum ulciscetur, et expiabit terram Suam, populum Suum, Deut. 32:43 7 ;

[4]. expiationes fiebant per sacrificia, quae cum factae sunt, 8 legitur quod expiabit eum sacerdos a peccato, et condonabitur, Lev. 4:26, 31, 35, 5:6, 10, 13, 16, 18, 26 [KJV 5:6, 10, 13, 16, 18, 6:7], 9:7, 15:15, 30; 9 fiebat etiam per 'argentum, ' Exod. 30:16; 10 Ps. 49:8 [KJV Ps. 49:7]; inde dies expiationum ante festum tabernaculorum, Lev. 23:27-32. At sciendum quod expiationes illae non essent reales mundationes a malis aut 11 remissiones peccatorum, sed quod repraesentarent illas, nam omne rituale apud gentem Israeliticam et Judaicam erat modo repraesentativum Domini, Ipsius regni et Ecclesiae, et talium quae 12 caeli et Ecclesiae sunt; 13 quomodo repraesentationes sisterent talia coram angelis in caelo, videatur n. 9229.

[5]. Quia mundatio a malis et remissio a peccatis per propitiatorium significabatur, ideo etiam significabatur auditio et receptio omnium quae cultus, nam qui mundatus est a malis, is auditur, et ejus cultus recipitur; hoc repraesentatum est per quod Jehovah super propitiatorio locutus sit cum Mosche, et 14 Praeceperit quid facturi filii Israelis, ut constat avers. 22hujus capitis, ubi dicitur, Et conveniam 15 tibi ibi, et loquar tecum desuper propitiatorio ab inter binos cherubos qui super arca testimonii, omne quod Praecipiam tibi ad filios Israelis: pariter alibi, Moscheh cum loqueretur cum Jehovah, audivit vocem loquentem desuper propitiatorio quod super arca testimonii ab inter duos cherubos, Num 7:89.

[6]. Quod tunc audiretur homo, et 16 cultus ejus reciperetur, cum mundatus esset a malis, repraesentatum est per quod Aharon non intraret in sanctum intra velum ante propitiatorium nisi prius expiaverit se et populum, quod factum est per lavationem, per sacrificia, per suffimentum, perque sanguinem: et dicitur quod ita expiabit sanctum ab immunditiis filiorum Israelis, et a praevaricationibus eorum quoad omnia peccata eorum, Lev. 16:2-16, et quod Jehovah ibi appariturus in nube, ibid. vers. 2; ‘in nube’ est in Divino Vero accommodato receptioni et captui hominum, quale est Verbum in sensu litterae, n. 4060, 17 4391, 5922, 6343 fin. , 6752, 8106, 8443, 8781.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. The Manuscript inserts quod.

2. audito et receptio talium cultus qui

3. proinde ne

4. et

5. significaverit

6. seu

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. dicitur

9. et

10. The Manuscript inserts et.

11. reales remissiones altered to remissio

12. amoris et fidei in Ipsum

13. quae sistebantur sicut ita forent in coelo, quando in cultu erant

14. dixerit

15. te, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

16. reciperetur ejus cultus

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #7463

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

7463. ‘Et dixit Moscheh, Ecce ego egredior a cum te’: quod significet remotionem apparentiae veri Divini apud illos, constat ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit lex Divina, de qua n. 6723, 6752, ita quoque verum Divinum, n. 7014, 7382; et ex significatione ‘egredi’ quod sit remotio, ut supra n. 7404; nam per quod ‘Pharao vocavit Moschen et Aharonem’ significatur praesentia veri Divini, n. 1 7451; inde hic per ‘egredi ab illo’ significatur remotio. Quod praesentiam et remotionem veri Divini apud malos attinet, sciendum quod quandoque appareat illis verum a Divino, et hoc per praesentiam angeli prope illos; ast verum a Divino non influit apud illos per interiora sicut apud bonos, interiora enim apud illos clausa sunt; sed modo afficit exteriora illorum; hoc cum fit, in timore sunt, et inde in humiliatione, nam praesentia veri a Divino percellit illos, ac incutit timorem quasi mortis; at cum verum a Divino removetur, tunc in pristinum suum statum redeunt, et absque timore sunt; haec intelliguntur per praesentiam apparentiae veri Divini et per remotionem ejus; hoc quoque repraesentatum est per Pharaonem quod 2 ille, cum Moscheh apud eum praesens esset, humiliaverit se, et promiserit quod dimitteret populum ut sacrificarent Jehovae; sed cum Moscheh egressus est ab illo, quod aggravaverit cor suum, 3 vers. 28seq. ; ‘Moscheh’ enim, ut supra 4 ostensum, repraesentavit legem Divinam seu verum Divinum.

[2] Quod lex Divina idem sit cum vero Divino, est quia lex Divina significat Verbum, 5 ac ita verum Divinum. Quod ‘lex’ significet Verbum ac 6 ita verum Divinum, constat a sequentibus locis:

apud Johannem, Jesus dixit, Nonne scriptum est in lege vestra, Ego dixi, Dii estis? si eos dixit deos ad quos factum est Verbum, et non potest solvi scriptura, 10:34[, 35];

‘scriptum in lege’ pro in Verbo, nam scriptum est apud Davidem:

apud eundem,

Dixit turba, Nos audivimus ex Lege quod Christus manet in aeternum, 12:34;

hoc quoque scriptum est apud Davidem 7 :

apud eundem,

Dixit Jesus, Ut impleretur Verbum scriptum in Lege, Odio habuerunt Me sine causa, 8 15:25;

hoc etiam apud Davidem:

apud Lucam, Scriptum est in Lege Domini quod omnis masculus aperiens uterum sanctum Domino vocandus esset: et ut darent sacrificium juxta quod scriptum est in Lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum, 2:23, 24, 39; hoc apud Moschen:

apud eundem,

Legisperitus tentans Jesum dixit, Quidnam faciam ut vitae aeternae hereditatem accipiam? Jesus dixit ad illum, In Lege quid scriptum est? quomodo legis? 10:25, 26:

[3] apud eundem,

Lex et Prophetae usque ad Johannem; abhinc regnum Dei evangelizatur: facilius est caelum et terram transire quam Legis unum apicem cadere, 16:16, 17: praeter in locis ubi Verbum vocatur Lex et Prophetae, ut Matth. 5:18, 7:12, 11:13, 22:34, 38 [KJV 36, 40] apud Esaiam,

Colliga testimonium, obsigna Legem pro erudiendis Meis, 8:16;

‘Lex’ pro Verbo:

apud eundem,

Filii mendaces, filii non voluerunt audire Legem Jehovae, 30:9:

apud eundem,

Ponet in terra judicium, in Lege Ipsius insulae sperabunt, 42:4; 9 hic de Domino, ‘Lex Ipsius’ pro Verbo:

apud eundem,

Jehovah magnificabit Legem Suam, 42:21:

apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, Si non oboediveritis Mihi, ad eundum in Lege Mea quam dedi coram vobis, 10 ut audiatis Verbum servorum Meorum prophetarum, 11 26:4, 5;

ibi ‘Lex’ 12 pro Verbo 13 ; praeter in pluribus aliis locis; inde patet quod ‘Lex’ sit Verbum, et quia est Verbum, est verum Divinum, 14 ut apud Jeremiam,

Hoc foedus quod pangam cum domo Israelis post dies hos, dictum Jehovae, Dabo Legem in medio illorum et super cor illorum scribam illam, 31:33;

ibi ‘Lex’ 15 Jehovae pro vero Divino.

[4] Quod ‘Lex’ in lato sensu sit totum Verbum, in minus lato Verbum historicum, in 16 adhuc minus lato Verbum quod per Moschen scriptum est, et in 17 stricto quod sint praecepta decalogi, videatur n. 6752. Ex his nunc constare potest cur dicitur quod Moscheh repraesentet et legem Divinam et quoque verum Divinum.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript places this before humiliaverit.

3. The Manuscript inserts ut patet a.

4. The Manuscript inserts saepe.

5. et Verbum est

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts, ita per Legem intelligitur Verbum.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. ibi

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript inserts etiam.

13. The Manuscript inserts prophetico.

14. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

15. Domini

16. stricto

17. strictissimo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.