ബൈബിൾ

 

Exodus 21

പഠനം

   

1 Hæc sunt judicia quæ propones eis.

2 Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis.

3 Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.

4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.

5 Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber :

6 offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum.

7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.

8 Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.

9 Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.

10 Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit.

11 Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.

12 Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.

13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.

14 Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.

15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.

16 Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.

17 Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.

18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo :

19 si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.

20 Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.

21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.

22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.

23 Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,

24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,

25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.

26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.

27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.

28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.

29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.

30 Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.

31 Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit.

32 Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.

33 Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,

34 reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit.

35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.

36 Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.

   

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #9144

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

9144. ‘Et apprehenderit spinas’: quod significet quae infert se in falsa, constat ex significatione ‘apprehendere’ cum dicitur de ira quae ex affectione mali, quod sit inferre se et sic accendere, et ex significatione ‘spinarum’ quod sint falsa, de qua sequitur; quomodo cum his se habet, primum aliquid dicetur: amores apud hominem sunt ignes vitae ejus, n. 9055; amores mali, qui sunt sui et mundi, sunt ignes consumentes, consumunt enim bona et vera quae sunt ipsius vitae; ignes illi vitam voluntatis hominis faciunt, et lux ex illis ignibus vitam intellectus ejus; quamdiu ignes mali tenentur in voluntate inclusi, tunc intellectus est in luce et inde in apperceptione boni et veri, at cum ignes illi effundunt lucem suam in intellectum, tunc dissipatur prior lux et obscuratur homo quoad apperceptionem boni et veri; et hoc quo plus amores sui et mundi, qui sunt ignes illi, augmenta capiunt, et tandem ita ut omne verum, et cum vero bonum, suffocent et exstinguant.

[2] Cum amores illi impugnantur, tunc erumpit ignis e voluntate in intellectuale et concipit flammam ibi; haec flamma est quae vocatur ira; inde est quod homo dicatur excandescere, exardescere, et inflammari, cum irascitur; haec flamma aggreditur vera et bona quae in intellectuali, et non modo abscondit illa sed etiam consumit; et, quod arcanum 1 , cum ignis ille malus e voluntate in intellectuale 2 erumpit, tunc clauditur intellectuale supra et aperitur infra, hoc est, clauditur quo spectat ad caelum et aperitur quo spectat ad infernum; inde est quod tunc influant 3 mala et falsa quae flammam concipiunt cum homo malus in iram exardescit; se habet hoc similiter ac fibra in corpore; haec si aculeo acus tangitur, ilico se contrahit et claudit, et sic arcet, ne laesio ulterius vadat ac infestet vitam in principiis; falsum etiam, cum sistitur videndum, apparet sicut aculeatum.

[3] Status hominis mali cum irascitur, etiam similiter se habet sicut fumus qui admoto igne concipit flammam, nam falsum mali in intellectuali est sicut fumus, et ira est sicut flamma accensi fumi; correspondent etiam; inde est quod ‘fumus’ sit falsum, et ‘flamma ejus’ sit ira in Verbo, ut apud Davidem,

Ascendit fumus ex naso Ejus, et ignis ex ore Ejus; prunae arserunt ex 4 Eo, Ps. 18:9 [KJV 8]:

et apud Esaiam,

Ardet sicut ignis malitia, senticetum et vepretum comedit, et incendit 5 implexa silvae, et elevant se elatione fumi, in excandescentia Jehovae Zebaoth, 9:17, 18 [KJV 18, 19];

‘fumus’ hic est falsum ex quo accenso ira; quod ‘fumus’ sit falsum, videatur n. 1861.

[4] Ex his nunc patet quid in sensu interno significatur per ‘quando exiverit ignis, et apprehenderit spina, et consumatur 6 acervus, 7 aut seges stans’, quod nempe si affectio mali 8 erumpit in iram, ac infert se in falsa concupiscentiarum, et consumit vera et bona fidei 9 ; qui expendit videre potest quod aliqua causa hujus legis sit quae interius latet et non apparet, nam lex de igne apprehendente spinas et inde consumente acervum vel segetem stantem, nullibi lata est quia tale perquam raro evenit; sed quod ignis malitiae et irae corripiat et accendat falsa concupiscentiarum, et sic consumat vera et bona quae Ecclesiae, omni die evenit.

[5] Quod ‘spinae’ sint falsa concupiscentiarum, constat ex sequentibus his locis 10 :

apud Esaiam,

Super terra populi Mei spina et sentis ascendit, 32:13;

‘terra’ est Ecclesia, ‘spina et sentis’ sunt falsa et inde mala:

apud eundem,

Spiritum vestrum ignis consumet vos, ita erunt populi combusti in calcem, spinae excisae quae inde succenduntur, 33:[11, ] 12; ‘spinae quae igne succenduntur’ pro falsis quae flammam arripiunt et consumunt vera et bona:

[6] apud Ezechielem,

Non erit amplius domui Israelis sentis pungens, et spina dolore afficiens, 28:24;

sentis pungens pro falso 11 concupiscentiarum amoris sui, ‘spina’ pro falso concupiscentiarum amoris mundi 12 :

apud Hoscheam,

Scortata est mater vestra 13 , propterea Ego obsaepiens viam tuam per spinas, et semitas suas non inveniet, Hos. 2:5, 6 14 ; ‘viae et semitae’ pro veris, et ‘spinae’ pro falsis loco illorum:

[7] apud eundem,

Perdentur excelsa Aven, peccatum Israelis; tribulus et spina ascendet super altaria illorum, 10:8;

‘tribulus et spina’ pro malo et falso vastante bona et vera cultus:

apud Davidem,

Circumdederunt me sicut apes, exstinguunt sicut ignem spinarum, Ps. 118:12;

‘ignis spinarum’ pro concupiscentia mali:

apud Matthaeum, A fructibus eorum cognoscetis eos; numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? 7:16;

‘colligere de spinis uvas’ pro ex falsis concupiscentiarum bona fidei et charitatis; quod ‘uvae’ sint illa bona, videatur n. 1071, 5117, 6378:

[8] apud Marcum, Aliud semen cecidit inter spinas, sed ascenderunt spinae et suffocarunt illud ut fructum non dederit. Qui inter spinas seminantur sunt ii qui sermonem audiunt, sed curae mundi hujus, et fraus divitiarum, et circa reliqua concupiscentiae ingredientes suffocant sermonem, ut 15 infrugifer fiat, 4:7, 18, 19; ibi explicatur quid sit ‘seminari inter spinas’, ita quid ‘spinae’; eadem significantur per ‘serere inter spinas’, ac ‘metere spinas’, apud Jeremiam,

Ita dixit Jehovah viro Jehudae et Hierosolymae, Novate 16 vobis novale, et non serite inter spinas, 4:3;

Severunt tritica, et messuerunt spinas, 12:12, 13.

[9] Falsa concupiscentiarum, quae significantur 17 per ‘spinas’, sunt falsa confirmantia illa quae mundi et ejus voluptatum sunt, nam haec falsa prae aliis arripiunt flammam et flagrant, quia sunt ex concupiscentiis in corpore, quae sentiuntur; ideo etiam 18 claudunt internum hominem ut nihil quod est salutis animae et vitae aeternae sapiat.

[10] Quod corona ex spinis plexa capiti Domini imposita fuerit cum crucifigeretur, et tunc 19 salutatus sit Rex Judaeorum, et dixerit, Ecce Homo, Joh. 20 19:2, 3, 5, repraesentabat quale fuit verum 21 Divinum tunc in Ecclesia Judaica, quod nempe ex falsis concupiscentiarum suffocatum; ‘Rex Judaeorum’, ut tunc ab illis salutabatur, significabat verum Divinum; quod per ‘regem’ in Verbo significetur verum a Divino, videatur n. 1672, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4966, 5044, 6148, et quod simile per ‘Unctum’, qui in Hebraeo idiomate est Messias, et in Graeco Christus, n. 3004, 3008, 3009, 3732 fin. ; 22 quod per ‘Jehudam’ in sensu supremo intelligatur Dominus quoad Divinum Bonum, et in sensu interno quoad Verbum, et sic quoad doctrinam e Verbo, n. 3881; et quod Dominus, cum 23 talis corona super capite Ipsius, dixerit, Ecce Homo, significabat, Ecce Divinum Verum quale hodie in Ecclesia est; Divinum enim Verum procedens a Domino in caelo est Homo, inde caelum est Maximus Homo, et hoc ex influxu et ex correspondentia, quod ad finem plurium capitum ostensum est, videatur n. 1276, 24 1871, 2996, 2998, 3624-3649, 3741- 25 3750, 7396, 8547, 8988; inde etiam Ecclesia caelestis Domini vocata est Homo, n. 478, 479 26 ; haec Ecclesia erat quam Judaei repraesentabant, n. 6363, 6364, 8770; inde patet quid significatum sit per ‘spineam coronam’, tum per salutationem, ‘Rex Judaeorum’, ut et 27 quid per ‘Ecce Homo’; et quoque quid per inscriptionem super cruce, ‘Jesus Nazarenus Rex Judaeorum’, Joh. 19:19, 20, nempe quod 28 Divinum Verum seu Verbum in tali aspectu et ita tractatum fuerit a Judaeis, apud quos Ecclesia in quod omnia quae fiebant Domino a Judaeis cum crucifigeretur, significaverint Ecclesiae illorum status quoad verum Divinum seu Verbum, videatur n. 9093 fin. ; quod Dominus fuerit Verbum, constat apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: et Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius, 1:1, 14;

‘Verbum’ est Divinum Verum.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. The Manuscript inserts est.

2. hominis

3. tunc influunt

4. in, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. ut consumetur, in the First Latin Edition, ut consumatur, in the Second Latin Edition

7. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

8. The Manuscript inserts seu cupiditas.

9. boni

10. The Manuscript inserts in Verbo.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. sentis pungens pro malo ex falso, spina dolore afficiens pro falso mali

13. Hebrew [ ] ('immam) = their mother

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The Manuscript places this after per ‘spinas’,

18. quia flagrant indomita; ideo quoque concupiscentiae in sensuali homine regnant, et

19. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. Verbum, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

22. The Manuscript inserts et.

23. The Manuscript inserts est.

24. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

25. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

26. inde etiam Ecclesia coelestis vocata est Homo, Arcana Coelestia 478, 479, 1871, 1276, 2996, 2998, 3624 ad 3649, 3741 ad 3751, 7395, 8547, 8988

27. etiam

28. quid

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #2069

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

2069. ‘Reges populorum ex illa erunt’: quod significet vera ex conjunctis veris et bonis, quae sunt ‘reges populorum’, constat ex significatione ‘regum’ quod 1 sint in genere' omnia vera, de qua supra n. 2015; et a significatione ‘populorum’ quod etiam sint vera, in genere omnia spiritualia; nam ‘reges’ praedicantur ex populis, non ita ex gentibus nisi dum gentes significant mala, de qua n. 1259, 1260. In Verbo prophetico reges et populi pluries nominantur, sed per illos nusquam intelligantur reges et populi, nam de regibus et populis nihil agitur in ipsissimo Verbo quod est sensus internus, sed de caelestibus et spiritualibus quae sunt regni Domini, ita de bonis et veris; sensus litterae modo praebet objecta, sicut voces humanae, ad intelligendum sensum qui inde.

[2] Hic quia agitur de Sarah, quod ‘ex illa reges populorum erunt’, et per ‘Sarah’ significatur Divinum Verum quod Domino, constat quod per ‘reges populorum’ significentur vera ex conjunctis veris et bonis, quae sunt omnia vera internae Ecclesiae seu interiora fidei; haec vera quia a Domino, passim in Verbo vocantur ‘reges’, tum etiam ‘filii regis’, ut supra n. 2015 ostensum.

[3] Quisque 2 videre potest quod aliquod internum Divinum in his verbis, quod ‘reges populorum ex illa erunt’, reconditum lateat, nam in hoc versu de Isaco agitur, et de illo dicitur 3 ‘benedicam ei, et erit in gentes’, sed de Sarah, quod ‘reges populorum ex illa erunt’; tum quod etiam de Abrahamo supra vers. 6, simile paene dictum, quod ‘reges ex illo exibunt’, non autem ut de Sarah, quod ‘reges populorum’; arcanum quod inibi, altius latet quam ut paucis possit evolvi et describi; a repraesentatione et significatione ‘Abrahami’ quod sit Divinum Bonum, et a repraesentatione et significatione ‘Sarah’ quod sit Divinum Verum, aliquantum patet, nempe quod ex Divino Bono Domini per ‘Abrahamum’ intellecto, omne caeleste verum, et ex Divino Vero Domini per ‘Sarah’ intellecto, omne spirituale verum, exibit et erit; caeleste verum est quod apud caelestes angelos, et spirituale verum, quod apud spirituales angelos; seu quod idem, caeleste verum erat quod apud homines Antiquissimae Ecclesiae quae ante diluvium, fuit, quae Ecclesia caelestis fuit, spirituale verum, quod apud homines Antiquae Ecclesiae quae post diluvium, et Ecclesia spiritualis fuit; angeli enim, sicut etiam homines Ecclesiae, distinguuntur in caelestes et spirituales; illi distincti sunt ab his per amorem in Dominum, hi distincti ab illis per amorem erga proximum:

[4] sed de caelesti vero et de spirituali vero non plura dici possunt priusquam sciatur quae distinctio sit inter caeleste et spirituale, seu quod idem est', inter Ecclesiam caelestem et spiritualem, de qua videantur quae in Parte Prima n. 202, 337, 1577; tum qualis Antiquissima Ecclesia et qualis Antiqua, n. 597, 607, 640, 765, 1114-1125, et pluries in aliis locis; et quod habere amorem in Dominum, caeleste sit, et quod habere amorem erga proximum, spirituale, n. 2023.

[5] Arcanum inde nunc patet, [nempe] quod per ‘reges qui ex Abrahamo exibunt’, de quibus vers. 6, significentur caelestia vera quae a Domini Divino Bono influunt, et quod per ‘reges populorum qui ex Sarah erunt’, de quibus in hoc versu, significentur spiritualia vera quae a Domini Divino Vero influunt; Divinum enim Bonum Domini non potest influere nisi apud caelestem hominem, quia influit in partem ejus voluntariam, ut apud Antiquissimam Ecclesiam; Divinum autem Verum Domini influit apud hominem spiritualem, quia solum in partem ejus intellectualem, quae in eo separata est a parte ejus voluntaria, n. 2053 ad fin. '; seu quod idem, caeleste bonum influit apud hominem caelestem, spirituale bonum apud hominem spiritualem; quare Dominus caelestibus angelis apparet ut Sol, spiritualibus vero ut Luna, n. 1529, 1530.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts quod.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.