ബൈബിൾ

 

Exodus 20:21

പഠനം

       

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #8924

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

8924. ‘Ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’: quod significet quod non peritura vita caeli, solum ut sciatur quod illa sit et qualis, constat ex significatione ‘non timere’, nempe quod morituri, quod sit quod perituri quoad vitam caeli 1 , n. 8922, et ex significatione ‘tentare vos’ quod sit docere quod vita caeli sit et qualis illa; quod hoc per ‘tentare’ significetur, est quia omnis tentatio spiritualis talia apud hominem docet et confirmat, nam tentationes sunt ideo ut fides veri et affectio veri, ac postea affectio boni, implantetur et irradicetur, et sic homo vitam novam, quae est vita caeli, accipiat, tentationes enim sunt pugnae cum malis et falsis;

[2] homo cum vincit illa, 2 confirmatus est, nam ex veris et pro veris contra falsum et malum pugnat; quod ex veris et pro veris pugnet, non tunc sentit homo, quia vera in interioribus sunt, quare ad sensum, qui est exteriorum, manifeste non veniunt; sed quod ex illis et pro illis sit, patet ex eo quod pugna sit et dein victoria, quae non dari queunt nisi per collisiones oppositorum inter se; opposita sunt malum et bonum, ac falsum et verum;

[3] sed sciendum quod homo non pugnet, sed quod Dominus pro homine, et quidem contra inferna, quae tunc invadere et subjugare hominem conantur, n. 840, 1661, 3 1692, 8159, 8168, 8172, 8175, 8176; ex his patet quod per ‘ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’ significetur quod non timendum sit quod peritura vita caeli, sed quod id fiat ut doceantur et sciant quod vita caeli sit, tum qualis illa est; sed de tentationibus videantur quae prius dicta et ostensa sunt, n. 2272, 2768, 3318, 3927, 3928, 4249, 4299, 4341, 4572, 5036, 5246, 5356, 6144, 6574, 6611, 6657, 6663, 6666, 6829, 8351, 8273, 8351, 8367, 8370 fin. , 8403, 8567.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. de vita coeli quod peritura

2. The Manuscript inserts in vero et bono.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #2768

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

2768. ‘Et Deus tentavit Abrahamum’: quod significet tentationes gravissimas et intimas Domini, constat ab illis quae sequuntur; quod per ‘Abrahamum’ repraesentetur, et in sensu interno intelligatur, Dominus, ex omnibus illis quae praecedunt ubi de Abrahamo actum, patet: quod tentationes gravissimae et intimae Domino fuerint, quae in sensu interno in hoc capite describuntur, constabit. Quod autem dicatur quod ‘Deus tentaverit’, est secundum sensum litterae, in quo tentationes et plura tribuuntur Deo; at secundum sensum internum est quod Deus neminem tentet, jugiter tunc liberando a tentationibus quantum possibile seu quantum liberatio non malum faciat, et jugiter tunc spectando bonum in quod ducit illum qui in tentationibus;

[2] Deus enim nunquam 1 aliter concurrit cum tentationibus; et tametsi praedicatur de Ipso quod permittat, usque non est secundum ideam quam homo de permissione habet, nempe quod concurrat permittendo, non enim aliter capere potest homo, quam [quod] qui permittit, etiam velit, sed est malum apud hominem quod facit, etiam quod inducit in tentationem, cujus causa nulla est in Deo, sicut nulla est in rege aut in judice quod homo faciat malum, et propterea luat poenas; qui enim se separat a legibus ordinis Divini, quae omnes sunt 2 boni et inde veri, se conjicit in leges ordini Divino oppositas, quae sunt mali et falsi, et inde punitionum et cruciatuum.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript has alters to ex bono but leaves veri.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.