ബൈബിൾ

 

Exodus 12:21

പഠനം

       

21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos : Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #7889

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

7889. ‘Et exscindetur anima illa ex Israele’: quod significet quod separabitur ab illis qui ab Ecclesia spirituali, et quod erit damnatus, constat ex significatione ‘exscindi’ quod sit separari et quoque damnari; et ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’ quod sint illi qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepe; causa quod separabitur et erit damnatus is cui in bono est falsum, est quia falsum, quod significatur per ‘fermentatum’, in bono, facit illud tale ut non possit non recipere malum ab infernis quae 1 damnationem inferunt; quando liberandi ab illis qui infestarunt, quod tunc damnatio influet ab undique, et quod illi qui in genuino bono sunt seu in bono absque falso, per mediam damnationem incolumes transibunt, videatur supra n. 7878.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.