ബൈബിൾ

 

Daniel 2

പഠനം

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Apocalypsis Explicata #237

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 1232  
  

237. "Et non scis quod tu sis aerumnosus." - Quod significet quod non sciant quod falsa eorum cum veris nullam cohaerentiam habeant, constat ex significatione "aerumnae", quod sit infractio veri per falsa, et quoque nulla cohaerentia; inde patet quid intelligitur per "aerumnosum." Quod tales sint, est quia doctrina eorum fundatur super duobus principiis falsis, quae sunt sola fides et justificatio per illam: quare falsa inde fluunt in continua serie; ac vera, quae ex sensu litterae Verbi adducunt ad confirmanda illa, infringuntur et falsificantur; et falsificata vera in se sunt falsa. Hoc describitur multis in locis in Verbo, ac intelligitur per "vanitates" quas prophetae vident, et per "mendacia" quae loquuntur; tum describitur per "rupturas murorum" et "domuum", usque ut cadant: pariter per "idola" et "sculptilia", quae artifex facit et connectit per catenas ut cohaereant: per "idola" enim et "sculptilia" significantur falsa doctrinae; similiter per "rupturas murorum" et "domuum"; pariter per "prophetas qui vident vanitates et loquuntur mendacia" (per "prophetas" enim intelliguntur doctrinae, per "vanitates" talia quae nullius rei sunt, et per "mendacia" falsa): sed quia haec memorantur perpluribus in locis in Verbo, non possunt ob copiam adduci; quare supersedentur, et solum aliqua adducentur, ubi dicuntur "aerumnae" et "maceries", ut sciatur quod per illas significentur infractiones veri per falsa, et sic nulla cohaerentia:

[2] - Apud Esaiam,

"Sapientia tua et scientia tua seduxit te, dum dixisti in corde tuo, Ego et non sicut ego praeterea: ideo cadet super te aerumna, ... et veniet super te devastatio" (47:10, 11);

etiam hic describuntur qui credunt se omnia scire, ac intelligentes esse prae omnibus aliis, cum tamen nihil veri sciant et intelligant, et quod ideo auferatur illis intellectus veri; fides eorum quod intelligentiores sint omnibus aliis intelligitur per quod "sapientia tua et scientia tua seduxit te, dum dixisti in corde, Ego et non sicut ego praeterea"; et jactura omnis intellectus veri intelligitur per quod "cadet super te aerumna, et veniet super te devastatio."

[3] Apud Ezechielem,

"Aerumna super aerumnam veniet, ... ideo quaerent visionem a prophetis; sed lex periit a sacerdote, et consilium a senioribus; rex lugebit et princeps induetur stupore" (7:26, 27);

agitur hic de vastatione ecclesiae, quae est quando non verum nisi falsificatum; falsum ex falso intelligitur per "aerumnam super aerumnam"; "visio a propheta" est doctrina, hic doctrina falsi; "lex periit a sacerdote" est quod Verbum non intelligatur ("lex" enim significat Verbum, et "sacerdos" docentem); "consilium periit a senioribus", est quod rectum ab intelligentibus ("consilium" significat rectum, et "seniores" significant intelligentes); "rex lugebit ac princeps induetur stupore", est quod non amplius aliquod verum ("rex" significat verum, et "princeps" vera primario inservientia).

[4] Apud Davidem,

"Non in ore eorum rectum, medium eorum aerumna" (Psalmuss 5:10 [B.A. 9]);

similiter hic "aerumna" pro falsis non cohaerentibus cum aliquo vero. Similiter apud Jeremiam,

"Plangite, Vagamini inter macerias, quia rex eorum in exilium abiit, sacerdotes ejus et principes simul" (49:3);

"vagari inter macerias" est inter destructa vera per falsa; "rex" qui in exilium abiit significat verum; "sacerdotes ejus et principes simul", significant bona et vera vitae et doctrinae, ut supra.

[5] Apud Ezechielem,

"Quando hic aedificant maceriem, illi ecce incrustant inepto; dic ad incrustantes inepto quod cadet... paries: nonne dicitur ad vos, Ubi incrustatio qua 1 incrustastis?" (13 [10,] 11, 12);

"maceries quam incrustant inepto", significat falsum quod pro principio ponitur, quod per applicatum Verbum ex sensu litterae ejus faciunt ut appareat sicut verum ("incrustatio" est applicatio et inde apparens confirmatio, "ineptum" est falsificatum); et quia verum Verbi sic destruitur, et confirmantia fiunt vera falsificata quae in se sunt falsa, et haec cum principio falso corruunt, ideo dicitur, "Ecce cadet paries; nonne dicitur ad vos, Ubi incrustatio qua incrustastis?"

[6] Apud Hoscheam,

"Ecce Ego obsepiens viam tuam per spinas, et maceria circumdabo maceriam, ut semitas 2 suas non inveniet" (2:6 3 );

"obstruere viam per spinas" est obstruere omnes cogitationes per falsa mali, ne videant vera (falsa mali sunt "spinae"); "macerie circumdare maceriem est cumulare falsa super falsis; "ut semitas 4 suas non inveniet", est ut nihil veri possit videri: hoc fit quia vera non possunt simul esse cum falsis mali, sicut non caelum cum inferno; nam vera sunt ex caelo et falsa mali ex inferno; quare cum falsa ex malo regnant, aufertur communicatio cum caelo, quo ablato non videri possunt vera, et si dicuntur ab aliis, rejiciuntur: inde est quod (illis) qui in principiis falsis sunt, sicut illis qui in principiis de sola fide et de justificatione per illam, non datum sit in aliquibus veris esse (videatur supra, n. 235, 236).

[7] Sed exempla illam rem illustrent. Illi qui pro principio religionis sumpserunt solam fidem et justificationem per illam, cum legunt Verbum et vident quod Dominus dicat quod homini juxta facta et opera retribuetur, et quod qui bona fecerat veniet in caelum, at qui mala fecerat, in infernum, tunc vocant bona quae faciunt fructus fidei non scientes aut non volentes scire quod bona quae vocantur fructus omnia sint ex charitate, et nulla ex fide separata quae vocatur sola fides; omne etiam bonum est charitatis, et verum est fidei inde. Ex eo patet quod pervertant Verbum: sed hoc faciunt, quia verum non possunt aliter applicare suo principio, credentes usque quod sic cohaereant; sed perit inde verum et fit falsum, et non modo fit falsum sed etiam malum.

[8] Quod inde sequantur falsa in continua serie, etiam patet; nam docent quod bona quae homo facit, sint meritoria; non volentes (scire) quod sicut fides cum suis veris est a Domino, et sic non meritoria, ita charitas cum suis bonis: tum docent quod ut primum homo recipit fidem, reconciliatus sit Deo Patri per Filium, et quod mala quae dein facit non imputentur, et quoque nec mala quae prius fecerat; nam dicunt salvari omnes, qualitercunque vixerant, modo recipiant fidem, etiam si foret in horis ante mortem. Sed haec et plura alia, quae sunt derivationes ex falso principii, non cohaerent cum veris Verbi, sed destruunt illa; et vera destructa sunt falsa, et talia falsa quae male olent: graveolentia ex illis sentitur in altera vita, quae talis est ut non possit sustineri ab aliquo bono spiritu; est sicut nidor purulenti ex pulmone. Plura exempla possunt adduci; sunt in copia; nam quicquid concluditur ex principio falso trahit inde falsum, quoniam in eo spectatur principium cui adhaeret quia inde fluit et ei applicatur.

[9] Qualis est religio de sola fide et de justificatione per illam, concludi potest ex eo solo, quod omnes qui confirmaverunt illa apud se doctrina et vita, in altera vita a se sphaeram nefandi adulterii effundant, quod est matris seu novercae cum filio; hoc nefandum adulterium correspondet illis, et quoque percipitur ab illis quocunque vadunt; ex illa sphaera millies cognovi praesentiam eorum: causa quod ex illis talis sphaera effluat, est quia adulterant bona charitatis et Verbi, et adulteria correspondent adulterationibus boni et scortationes falsificationibus veri (videatur n. 2466, 2729, 5 3399, 4865, 6348, 8904, 10648).

[10] Simile intelligitur per

Rubenem quod cubuerit cum Bilha, ex qua pater ejus genuit Danem et Naphtalin (Genesis 35:22);

quapropter etiam damnatus est (Genesis 49:4);

et quia polluit strata patris sui, adempta est ei primogenitura, et data Josepho (1 Chronicles 5:1);

per "Rubenem" enim in Verbo intelligitur fides, et ibi sola (n. 3325, 3861, 3866, 3870, 4601, 4605, 4731, 4734, 4761, 6342, 6350); et per "Josephum" bonum fidei (n. 3969, 3971, 4669, 6417).

[11] Quod in fine ecclesiae talia exstitura sint, praedicitur apud Danielem, ubi agitur de statua a Nebuchadnezare in somnio visa, his verbis:

"Quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis; sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla" (2:43);

per "ferrum" intelligitur verum absque bono; per "argillam luti" falsum quod ex propria intelligentia; per "semen hominis" Verbum Domini (Matthaeus 13:24, 37); quorum quod non cohaerentia sit, intelligitur per "non cohaerebunt, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla."

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #3969

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

3969. ‘Et dixit, Collegit Deus ignominiam meam, et vocavit nomen ejus Joseph, dicendo, Addat Jehovah mihi filium alterum’: quod significet in sensu supremo Dominum quoad Divinum Spirituale, in sensu interno regnum spirituale seu bonum fidei, in externo salvationem, ac fructificationem et multiplicationem, constat ex repraesentatione ‘Josephi’ in Verbo, de qua sequitur, tum ex significatione ‘collegit Deus ignominiam meam’, ut et ‘addat Jehovah mihi filium alterum’, Josephus enim a ‘colligere et addere’ nominatus est: ‘collegit Deus ignominiam meam’ significat quod Rachel nunc non amplius sterilis, ita non mortua esset, ut de se dixit ad Jacobum, vers. 1hujus capitis, n. 3908; per ‘Rachelem’ enim repraesentatur affectio veri interioris, seu interior homo quoad verum, n. 3758, 3782, 3793, 3819; interior homo quoad verum et bonum sicut mortuus est, si non exterior seu naturalis homo ei correspondeat quoad bona et vera, videatur n. 3493, 3620, 3623; illi utrinque conjuncti erunt, usque ut non duo sint, sed simul unus homo;

[2] haec conjunctio non potest existere priusquam naturalis seu externus homo praeparatus est, hoc est, priusquam 1 recepit et agnovit communia vera, quae significata sunt per decem filios Jacobi ex Leah et ancillis, et priusquam bonum naturalis hominis conjunctum 2 est cum veris ibi, quae conjunctio significata est per ultimum filium Jacobi ex Lea, nempe per Zebulonem, qui a cohabitatione dictus est, n. 3960, 3961; postquam haec conjunctio facta est, tunc interior homo et exterior conjugium caeleste ineunt, de quo, n. 3952; causa quod non prius, est arcanissima, est enim bonum interioris hominis quod tunc se conjungit cum bono exterioris, et per hoc cum vero ibi, et quoque bonum interioris hominis per affectionem veri ibi cum bono exterioris hominis, et quoque cum vero ibi, ita immediate et mediate, de qua conjunctione immediata et mediata videatur n. 3314, 3573, 3616: quia tunc primum conjungitur interior homo cum exteriore, et priusquam haec conjunctio facta est, interior homo est quasi nullus, ita quasi mortuus, ut supra dictum, ideo dicitur ‘Collegit Deus ignominiam meam’; hoc nunc est quod significatur per ‘ignominiam’ quam Deus collegisse, hoc est, abstulisse, seu a qua liberavisse, dicitur.

[3] Per verba autem quae sequuntur, nempe per ‘addat Jehovah mihi filium alterum’, a quibus Josephus nominatus est, significatur alterum arcanum quod est hoc; per ‘Josephum’ repraesentatur regnum spirituale Domini, ita spiritualis homo, nam in unoquovis spirituali homine est regnum illud; sunt duo quae 3 spiritualem hominem constituunt, nempe charitas et fides, seu quod idem, bonum et verum; charitas ex qua fides, seu bonum ex quo verum, est quod repraesentatur per Josephum; 4 et fides in qua charitas, seu verum in quo bonum, est quod significatur per filium alterum, et repraesentatur per Benjaminem, ' de quo Gen. 35:16-18;

ita est ‘Josephus’ caelestis spiritualis homo, et ‘Benjamin’ spiritualis caelestis; quae differentia qualis sit, constare potest ab illis quae prius de bono ex quo verum, et de vero in quo bonum, saepius dicta sunt; hoc nunc est quod significatur per 5 altera verba Rachelis ‘Addat Jehovah mihi filium alterum’: sed haec arcana non videri possunt nisi ab illis qui in charitate fidei sunt, nam illi quoad interiora in luce caeli sunt, in qua luce etiam est intelligentia; non autem ab illis qui solum in luce mundi sunt, nam in hac luce non est intelligentia, nisi quantum haec in se lucem caeli habet'; angelis qui in luce caeli sunt, haec inter communissima sunt.

[4] Ex his nunc constare potest quod per illa verba, nempe ‘collegit Deus ignominiam meam, et addat Jehovah mihi filium alterum’, in sensu supremo significetur Dominus quoad Divinum Spirituale; et in sensu interno regnum spirituale Domini, seu bonum fidei, nam hoc est spirituale quod in illo regno; quod autem in sensu externo per illa verba significetur salvatio, ac fructificatio et multiplicatio, est quia est consequens, n. 3971.

Quid autem regnum spirituale Domini, constare potest ab illis quae de illo regno multoties prius dicta et ostensa sunt, quod nempe sint illi qui in charitate et inde in fide sunt; distinguitur hoc regnum a regno caelesti Domini, in hoc enim sunt illi qui in amore in Dominum sunt, et inde 6 charitate; hi constituunt caelum tertium seu intimum, spirituales autem caelum secundum seu interius.

[5] Quod primum dicatur Deus, nempe ‘collegit DEUS ignominiam meam’, et mox Jehovah, nempe ‘addat JEHOVAH mihi filium alterum’, est causa quia prius spectat ascensum a vero ad bonum, at posterius descensum a bono ad verum; spiritualis homo est in bono fidei, hoc est in bono ex quo verum, at antequam fit spiritualis est in vero fidei, hoc est, in vero in quo bonum; ‘Deus’ enim dicitur cum agitur de vero, 7 Jehovah' autem cum de bono, n. 2586, 2769, 2807, 2807, 3921.

[6] Quod per ‘Josephum’ repraesentetur regnum spirituale Domini, seu homo spiritualis, ita bonum fidei, constare etiam potest ex illis locis in Verbo ubi nominatur, ut in prophetia Jacobi tunc Israelis: Filius fecundae Josephus, filius fecundae juxta fontem, filiae, incedit super muro, et exacerbabunt illum et jaculabuntur, et odio habebunt illum sagittarii: et sedebit in firmitudine arcus sui, et roborabuntur brachia manuum illius, a manibus fortis Jacobi, inde pastor, lapis Israelis: a Deo patris tui, et auxiliabitur tibi, et cum Shaddai, et benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis subtus, benedictionibus uberum et uteri: benedictiones patris tui praevalebunt super benedictionibus genitorum meorum usque ad desiderium collium saeculi, erunt capiti Josephi, et vertici naziraei fratrum illius, Gen. xlix

22-26; in verbis his propheticis continetur 8 in supremo sensu descriptio Divini Spiritualis Domini, 9 in sensu interno regni spiritualis Ipsius; quid singula involvunt, in explicatione capitis illius, ex Divina Domini Misericordia, dicetur.

[7] Similiter in prophetia Mosis, Josepho dixit, Benedicta a Jehovah terra illius, de pretiosis caeli, de rore, de abysso etiam jacente subtus; et de pretiosis proventuum solis, et de pretiosis producti mensium; et de primitiis montium orientis, et de pretiosis collium saeculi; et de pretiosis terrae et plenitudinis ejus; et beneplacitum habitantis in rubo; venient capiti Josephi, et vertici naziraei fratrum illius, Deut. 33:13-17.

[8] Quia per ‘Israelem’ repraesentatur Ecclesia spiritualis Domini, n. 3305, 3654, idcirco Jacob tunc Israel ante mortem suam, dixit ad Josephum, Duo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti, antequam ego veniens ad te in Aegyptum, mei erunt Ephraim et Menasheh, sicut Reuben et Shimeon:... angelus qui redemit me ex omni malo, benedicat pueris, ut vocetur in iis nomen meum, et nomen patrum meorum, Abrahami et Jishaki, et crescant in multitudinem in medio terrae, Gen. 48:5, 16;

sunt enim duo quae constituunt Ecclesiam spiritualem, intellectuale et voluntarium; intellectuale est quod repraesentatur per ‘Ephraim’, et voluntarium quod per ‘Menasheh’; inde patet cur duo Josephi filii a Jacobo tunc Israele adoptati sunt et agniti pro suis; Ephraim etiam in Verbo imprimis prophetico saepius nominatur, et ibi per illum significatur intellectuale veri et boni, quod est Ecclesiae spiritualis:

[9] apud Ezechielem,

Jehovah dixit, Fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud Jehudae et filiis Israelis sociis ejus; et sume lignum unum, et scribe super illud Josepho, lignum Ephraim, et omnis domus Israelis sociorum ejus; et conjunge illa, unum ad alterum tibi in lignum unum, ut sint unum ambo in manu 10 mea; ... sic dixit Dominus Jehovih, Ego, ecce Ego accipiens lignum Josephi, quod in manu Ephraimi et tribuum Israelis, sociorum ejus, et addam illos super ligno Jehudae, et faciam eos in lignum unum, et erunt unum in manu Mea; ... et faciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israelis; et rex unus erit omnibus illis in regem, et non erunt amplius duae gentes, et non dividentur amplius in duo regna iterum, 37:16, 17, 19, 22; agitur ibi de regno Domini caelesti et spirituali, regnum caeleste est ‘Jehudah’, n. 3654, 3881, 3921 f. ; regnum spirituale est ‘Josephus’, et quod regna illa non duo erunt sed unum; facta etiam sunt in unum per Adventum Domini in mundum;

[10] quod per Adventum Domini salvati sint spirituales, videatur n. 2661, 2716, 2833, 2833; illi sunt de quibus Dominus loquitur apud Johannem, Et alias oves habeo, quae non sunt ex ovili hoc; etiam illas oportet Me adducere, vocemque Meam audient, et fiet unus grex et unus pastor, 10:16;

id est quod significatur per ‘duo ligna’, nempe Jehudae et Josephi, quae conjungentur in unum, et erunt unum in manu Domini et sicut in gentem unam, sunt etiam unum in regno Domini; caelestes enim constituunt caelum tertium quod est intimum, spirituales autem caelum secundum quod est interius, ac ibi sunt unum, quia influit unum in alterum, nempe caeleste in spirituale; est spirituale regnum sicut planum caelesti, ita constabilita sunt; Divinum enim caeleste in tertio seu intimo caelo est amor in Dominum, caeleste spirituale ibi est charitas; haec, nempe charitas, est principale in secundo caelo seu interiore ubi spirituales sunt, inde patet qualis influxus, et quoque qualis per influxum constabilitio;

‘lignum’ significat bonum, tam bonum amoris in Dominum, quam bonum charitatis erga proximum n. 2784, 2812, 3720, ideo mandatum ut scriberentur Jehudah et Josephus super lignis, quae unum 11 fierent:

[11] apud Zachariam,

Potentem faciam domum Jehudae, et domum Josephi salvabo et habitare faciam illos, quia misertus illorum, et erunt quemadmodum non reliquissem illos, quia Ego Jehovah Deus illorum et respondebo illis, 10:6;

ibi etiam de binis regnis, nempe caelesti et spirituali, agitur, caeleste regnum est ‘Jehudah’, et spirituale est ‘Josephus’; deque salvatione spiritualium:

[12] apud Amos, Sic dixit Jehovah domui Israelis, Quaerite Me et vivetis, ...

quaerite Jehovam, et vivetis, ne invadat sicut ignis domum Josephi, et comedat, et nemo exstinguens; ... odio habete malum, et diligite bonum, et stabilite in porta judicium, forte miserebitur Jehovah Deus Zebaoth reliquiarum Josephi, v

4, 6, 15; ibi etiam spirituales per ‘Josephum’ significantur; ‘domus 12 Israelis’ est Ecclesia spiritualis, n. 3305, 3654, ‘Josephus’ est bonum illius Ecclesiae, quare dicitur dixit Jehovah domui Israelis, Quaerite Me et vivetis, ne invadat sicut ignis domum Josephi:

[13] apud Davidem,

Pastor Israelis, adverte aurem, ducens sicut gregem Josephum, insidens cherubis, effulge coram Ephraim, et Benjamin, et Menasheh, excita potentiam Tuam, et ito in salvationem nobis, Ps. 80:2, 3 13 [KJV 1, 2];

similiter, ibi etiam ‘Josephus’ est homo spiritualis, ‘Ephraim, Benjamin et Menasheh’ sunt tria quae illius Ecclesiae sunt:

[14] apud eundem,

Extollite cantum, et date tympanum, citharam amoenam cum nablio, clangite in mense buccina, in feria ad diem festi nostri, quia statutum Israeli hoc, judicium Deo Jacobi, testimonium 14 Jehosepho posuit illud, in exeundo illo contra terram Aegypti; labium non noveram audivi, Ps. 81:3-6 [KJV 2-5];

quod ‘Jehosephus’ hic sit spiritualis Ecclesia seu spiritualis homo, a singulis verbis et vocibus ibi patet, sunt enim voces in Verbo quae spiritualia exprimunt, et sunt voces quae caelestia, et hoc constanter ubivis, hic sunt voces quae spiritualia, ut ‘cantus, tympanum, cithara cum nablio, clangere in mense buccina, in feria ad diem festi’, inde quoque patet quod de spirituali Ecclesia quae est ‘Josephus’, agatur:

[15] apud Ezechielem,

Sic dixit Dominus Jehovih, Hic terminus ad quem hereditabitis terram, juxta duodecim tribus Israelis, Josepho funes, 15 47:13;

ibi de regno spirituali Domini agitur, quare dicitur ‘Josepho funes’. Divinum Spirituale Domini est quod etiam vocatur regium Ipsius, nam regium Domini est Divinum Verum, at sacerdotale Ipsius est Divinum Bonum, n. 2015, 3009, 3670; ipsum regium Domini est quod repraesentatur per ‘Josephum’, quod rex factus in terra Aegypti, de qua repraesentatione, ex Divina Domini Misericordia, ibi.

[16] Quod Divinum Spirituale Domini, seu Divinum Verum, attinet, quod per ‘Josephum’ in supremo sensu repraesentatur, id non est in Domino, sed a Domino, Dominus enim non est nisi Divinum Bonum, sed a Divino Bono procedit Divinum Verum; se habet hoc comparative sicut sol et ejus lux; in sole non est lux, sed 16 procedit a sole, seu sicut ignis; in igne non est lumen sed lumen procedit ab igne; Ipsum Divinum Bonum etiam in Verbo comparatur soli, tum igni, et quoque vocatur sol et ignis; regnum caeleste Domini vivit ex bono quod procedit a Domino, regnum autem spirituale a vero inde, quapropter Dominus in altera vita apparet caelestibus ut Sol, at spiritualibus ut Luna, videatur n. 1053, 1521, 1529-1531, 3636, 3643; est enim calor et est lux quae procedunt a sole; calor comparative est bonum amoris, quod etiam calor caelestis et spiritualis vocatur, lux comparative est verum inde, quod quoque lux spiritualis dicitur, videatur n. 3636, 3643,

sed calori caelesti et luci spirituali qua procedunt a Domino ut a sole in altera vita, inest bonum amoris et verum fidei, ita sapientia et intelligentia, n. 1521-1523, 1542, 1619-1632, 2776, 3138, 3190, 3195, 3222, 3223, 3339, 3485, 3636, 3643, 3862; quae enim a Domino procedunt, sunt viva;

[17] inde constare potest quid Divinum Spirituale est, et unde regnum spirituale, et regnum caeleste, et quod regnum spirituale sit bonum fidei, hoc est, charitas, quae influit a Domino immediate, et quoque mediate per regnum caeleste. Divinum Spirituale, quod 17 a Domino procedit, in Verbo vocatur Spiritus veritatis estque sanctum verum, et non est alicujus spiritus, sed est Domini, per spiritum a Domino missum, ut constare potest ab Ipsius Domini verbis, apud Johannem, Quando venerit Ille, Spiritus veritatis, ducet vos in omnem veritatem, non enim loquetur a Se Ipso, sed quaecumque audiverit, loquetur, 18 Ille etiam futura annuntiabit vobis: Ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet, et annuntiabit vobis, 16:13, 14.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. The Manuscript has receperit et agnoverit

2. The Manuscript has sit

3. The Manuscript has illum

4. The Manuscript has at

5. The Manuscript has haec

6. The Manuscript has in

7. The Manuscript has at Jehovah

8. The Manuscript places this after Domini.

9. The Manuscript places this after Ipsius, and here has et.

10. Hebrew = tua, in the KJV (1611), and the Revised Version (1881-1885) hasin thy hand. '

11. The Manuscript has fient

12. The Manuscript has enim

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. so Hebrew of Psalmi; Schmidius has Josepho

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The Manuscript inserts lux.

17. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

18. The Manuscript has etiamque

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.