ബൈബിൾ

 

1 Samuelis 17:43

പഠനം

       

43 Et dixit Philisthæus ad David : Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo ? Et maledixit Philisthæus David in diis suis :

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Fide #52

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 72  
  

52. Quod illi qui in fide separata a charitate sunt, per Philisthaeos repraesentati sint, constare potest non modo ex bellis eorum cum filiis Israelis, sed etiam ex pluribus aliis, quae de illis in Verbo memorantur; ut ex illis quae de Dagone idolo eorum, de haemorrhoidibus et muribus, quibus propter arcam in fano idoli eorum positam percussi et infestati sunt, et ex reliquis quae tunc evenerunt (de quibus, 1 Samuelis cap. 5 et 6); similiter quae de Goliatho, qui Philisthaeus erat, a Davide interfecto (de quo cap. 17). Dagon enim idolum eorum, erat superius sicut homo, inferius sicut piscis; per quod repraesentabatur religio eorum, quod ex fide esset sicut spiritualis, ex nulla charitate autem esset mere naturalis: per "haemorrhoides," quibus percussi erant, significabantur spurci eorum amores; per "mures," quibus infestati erant, significabatur devastatio ecclesiae per falsificationes veri; et per Goliathum a Davide percussum repraesentabatur fastus propriae intelligentiae illorum.

  
/ 72