Од делата на Сведенборг

 

De Coelo et de Inferno #73

Проучи го овој пасус

  
/ 603  
  

73. [X.] QUOD INDE UNUSQUISQUE ANGELUS SIT IN PERFECTA FORMA HUMANA.

In binis praecedentibus articulis ostensum est, quod caelum in toto complexu referat unum hominem, et quod similiter unaquaevis societas in caelo: ex nexu causarum, quae ibi adductae sunt, sequitur quod unusquisque angelus pariter referat. Sicut caelum est homo in maxima forma, et societas caeli in minore, ita angelus est in minima; nam in perfectissima forma, qualis est forma caeli, similitudo totius est in parte, et partis in toto: causa quod ita sit, est, quia caelum est communio, communicat enim omnia sua cum unoquovis, et unusquisque recipit ex communione illa omnia sua; angelus est receptaculum, et inde caelum in minima forma, ut quoque in suo articulo supra ostensum est. Homo etiam, quantum recipit caelum, tantum quoque est receptaculum, est caelum, et est angelus (videatur supra, 57). Hoc describitur ita in Apocalypsi,

"Mensus est murum" sanctae Hierosolymae, "centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis quae est angeli," (21:17):

"Hierosolyma" ibi est ecclesia Domini, et in eminentiori sensu caelum; 1 "murus" est verum quod ab insultu falsorum et malorum tutatur; 2 "centum quadraginta quatuor" sunt omnia vera et bona in complexu 3 "mensura" est quale ejus 4 "homo" est in quo omnia illa in communi et in parte, ita in quo caelum et quia angelus etiam est homo ex illis, ideo dicitur, "mensura hominis quae est angeli." Hic sensus spiritualis est illorum verborum. Quis absque illo sensu intellecturus esset, quod murus sanctae Hierosolymae esset mensura hominis quae angeli? 5

Фусноти:

1. [Swedenborg's footnote] "Hierosolyma" quod sit ecclesia (402, 3654, 9166).

2. [Swedenborg's footnote] "Murus" quod sit verum tutans ab insultu falsorum et malorum (6419).

3. [Swedenborg's footnote] Quod "duodecim" sint omnia vera et bona in complexu (577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913).

Similiter "septuaginta duo," et "centum quadraginta quatuor," quoniam 144 exsurgunt ex 12 in se multiplicatis (7973). Quod omnes numeri in Verbo significent res (482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 5265). Quod numeri multiplicati simile significent cum simplicibus, a quibus per multiplicationem exsurgunt (5291, 5335, 5708, 7973).

4. [Swedenborg's footnote] Quod "mensura" in Verbo significet quale rei quoad verum et bonum (3104, 9603).

5. [Swedenborg's footnote] De sensu spirituali seu interno Verbi, vide Explicationem de Equo Albo, in Apocalypsi, et Appendicem ad Doctrinam Caelestem.

  
/ 603  
  

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #487

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

487. Quod per ‘dies’ significentur tempora et status in genere in capite primo ostensum est, ubi ‘dies creationis’ nihil aliud significant communissimum est in Verbo omne tempus appellare ‘dies’, sicut hic manifeste, inque vers. seq. 5, 8, 11, 14, 17, 20, 23, 27, 31; quare etiam status temporum in genere quoque per ‘dies’ significantur; cumque adjiciuntur anni, tunc per annorum tempora significantur quales status, ita status in specie.

[2] Antiquissimi habebant suos numeros per quos significabant varia Ecclesiae, sicut numeros tres, septem, decem duodecim, et plures quos ex illis et aliis componebant, et sic comprehendebant status Ecclesiae; quare numeri hi arcana continent, quae explicare multis opus; erat computus statuum Ecclesiae; etiam passim simile in Verbo, cumprimis prophetico, occurrit; etiam in ritibus Ecclesiae Judaicae sunt numeri tam temporum quam mensurarum ut circa sacrificia, minhas, oblationes et alia, qui ubivis significant sancta applicate; quare quae hic ‘octingenti’, et in sequente versi ‘nongenti et triginta’, et porro numeri annorum in sequentibus, in specie involvunt, sunt plura quam usquam tradi possunt; nempe mutationes status Ecclesiae illorum applicate ad statum eorum communem. In sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicendum quid simplices numeri usque ad duodecim significant, qui nisi prius sciantur, non capi potest quid significant numeri compositi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #7396

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

7396. ‘Quousque supplicabo tibi, et servis tuis, et populo tuo’: quod significet intercessionem pro illis 1 qui in falsis et infestant, constat ex significatione ‘supplicare’, quia est pro alio, quod sit intercessio; et ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sint qui in falsis et infestant, de qua n. 7107, 7110, 7126, 7142, 7317; et quia illi per ‘Pharaonem’ repraesentantur, cum etiam adjiciuntur ‘servi ejus’ et ‘populus ejus’, intelliguntur omnes et singuli, servi enim sunt qui inferioris sortis sunt et ministrant, populus sunt singuli; imperia et regna 2 repraesentantur in caelo sicut homo, et 3 societates quae inibi sunt repraesentantur sicut membra illius hominis; rex 4 autem sicut caput; repraesentativum hoc 5 inde ducit causam quia universum caelum repraesentat unum hominem, 6 ac societates ibi repraesentant membra ejus, et hoc secundum functiones; inde constare potest quam pulchra et jucunda repraesentatio imperii, regni, et societatis, 7 esset in caelo, 8 si inter se per charitatem et fidem similiter conjuncti essent; Dominus etiam ubicumque hoc dari potest, ita societates conjungit, ipsum enim Divinum Verum, quod a Domino procedit, illum ordinem introducit ubicumque ille recipitur; inde est ille ordo in caelo; est quoque in terris, sed societates 9 quae illum constituunt sunt sparsae per totum terrarum orbem, suntque illi qui in amore in Ipsum et in charitate 10 erga proximum sunt; sed sparsae illae societates a Domino collectae sunt ut quoque unum hominem, sicut societates in caelo, repraesentent; hae societates 11 non modo sunt intra Ecclesiam sed etiam extra illam, et simul sumptae vocantur Ecclesia Domini 12 sparsa et collecta a bonis in universo terrarum orbe, 13 quae quoque vocatur communio; haec communio seu haec Ecclesia est regnum Domini in terris conjunctum regno Domini in caelis, ac ita conjunctum Ipsi Domino.

Фусноти:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts, tum quoque societates majores et minores.

3. qui in imperiis et regnis

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

5. The Manuscript inserts in coelo.

6. et quoque utraquavis societas ibi

7. foret

8. The Manuscript inserts si imagines essent coeli, hoc est, .

9. The Manuscript inserts illae.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. communis seu Ecclesia per universum terrarum orbem, estque illa

13. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.