ბიბლია

 

Numeri 26:27

Სწავლა

       

27 Hæ sunt cognationes Zabulon, quarum numerus fuit sexaginta millia quingenti.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 4236

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

4236. ‘Et dixit Jacob, Castra Dei haec’: quod significet caelum 1 ; quod ‘castra Dei’ significent caelum est quia exercitus significat vera et bona, n. 3448, ac vera et bona sunt a Domino disposita secundum ordinem caelestem; inde dispositio secundum exercitus est ‘castrametatio’, ac ipse ordo caelestis, qui est caelum, sunt ‘castra’; haec castra seu hic ordo talis est ut nullatenus infringi ab inferno possit, tametsi continuus conatus inferno est infringendi illum, inde quoque 2 ordo ille seu caelum dicuntur ‘castra’, ac vera et bona, hoc est, angeli, qui secundum ordinem illum dispositi sunt, vocantur ‘exercitus’; ex hic 3 nunc patet unde ‘castra Dei’ significant caelum; ipse ille ordo est qui 4 repraesentabatur’ per castrametationes filiorum Israelis in deserto, ita ipsum caelum, et ipsa cohabitatio ibi secundum tribus dicebantur castra; Tabernaculum quod in medio, et circum quod castrametabantur, repraesentabat Ipsum Dominum; quod sic castra metarentur filii Israelis, videatur Num. 1:1 ad fin. et 5 33:2-56; quod circum Tabernaculum secundum tribus, nempe versus orientem Jehudas, Jisaschar et Zebulon, versus meridiem Reuben, Shimeon, Gad, versus occidentem Ephraim, Menasheh, Benjamin, versus septentrionem Dan, Asher et Naphtali, ac Levitae in medio juxta Tabernaculum, Num. 2:2 seq. ;

[2] quod per ‘tribus’ significentur omnia bona et vera in complexu, videatur n. 3858, 3862, 3926, 3939, 4060; inde est quod Bileamus cum videret Israelem habitantem juxta tribus, et veniret super eum tunc spiritus Dei, ediderit enuntiatum, dicendo, ... Quam bona sunt tabernacula tua, Jacobe, habitacula tua Israel, sicut valles plantantur, sicut horti juxta fluvium, Num. 24:2, 3, 5, 6; quod per prophetica illa, non populus qui Jacob et qui Israel nominabatur, intellectus sit, patet manifeste, sed quod caelum Domini quod repraesentabatur. Inde etiam alibi in Verbo ordinationes illorum in deserto, seu castrametationes secundum tribus, dictae sunt castra; et per ‘castra’ ibi in sensu interno significatur ordo caelestis, et per ‘castrametationem’ dispositio secundum ordinem illum, nempe secundum ordinem in quo sunt bona et vera in caelo, ut Lev. 4:12; 8:17; 6 13:46; 14:8, 16:26, 28; 24:14, 23; Num. 3, 4:4 seq. , 5:2-4 7 ; 9:17 ad fin. ; 10:1-11, 8 28; 11:31, 32; 12:14, 15; 31:19-24 9 ; Deut. 23:10-15.

[3] Quod ‘castra Dei’ sint caelum, etiam constare potest apud Joelem,

Coram Ipso commota est terra, contremuerunt caeli, sol et luna atrati sunt, et stellae collegerunt splendorem suum, et Jehovah dedit vocem Suam coram exercitu Suo, quia multa valde castra Ipsius, quia numerosus faciens verbum Ipsius, 2:10, 11:

apud Zachariam,

Castrametabor ad domum Meam de exercitu prae transeunte et prae abeunte, ne transeat super illos exactor, 9:8:

apud Johannem, Gogus et Magogus ascenderunt super planitiem terrae, et circumdederunt castra sanctorum, et civitatem 10 dilectam 11 ; sed ascendit ignis a Deo, et consumpsit eos, Apoc. 20:9;

‘Gogus et Magogus’ pro illis qui in cultu externo separato ab interno, et facto idololatrico, n. 1151; ‘planities terrae’ pro vero Ecclesiae 12 , quod planities sit verum quod doctrinalis, n. 2450, et quod ‘terra’ sit Ecclesia, n. 556, 662, 1066, 1067, 1850, 2117, 2118, 3355; ‘castra sanctorum’ pro caelo seu regno Domini in terris, quod est 13 Ecclesia.

[4] Quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque ‘castra’, et ibi significant mala et falsa, proinde infernum, ut apud Davidem,

Si mali metabuntur contra me castra, non timebit cor meum, Ps. 27:3:

apud eundem,

Deus dispersit ossa castrametantium contra me, pudefecisti, quia Deus rejecit illos, Ps. 53:6 [KJV Ps. 53:5].

Per ‘castra Asshuris, in quibus percussit angelus Jehovae centum et octoginta et quinque millia’, Esai. 37:36, nec aliud intellectum est; pariter per ‘castra Aegyptiorum’, Exod. 14:19, 20.

სქოლიოები:

1. The Manuscript inserts, constat a significatione 'castrorum Dei, quod sint caelum

2. etiam

3. quibus

4. repraesentatus fuit

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. urbem

11. delectam, in the First Latin Edition

12. Ecclesia

13. bonis et veris, ex quibus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

ბიბლია

 

Numeri 3

Სწავლა

   

1 Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.

2 Et hæc nomina filiorum Aaron : primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

3 Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur.

4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis : functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.

5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

6 Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,

7 et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,

8 et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus.

9 Dabisque dono Levitas

10 Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.

11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

12 Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei.

13 Meum est enim omne primogenitum : ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël : ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.

14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens :

15 Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra.

16 Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus,

17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.

18 Filii Gerson : Lebni et Semei.

19 Filii Caath : Amram et Jesaar, Hebron et Oziel.

20 Filii Merari : Moholi et Musi.

21 De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica :

22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.

23 Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem,

24 sub principe Eliasaph filio Laël.

25 Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis,

26 ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii : tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.

27 Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua.

28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,

29 et castrametabuntur ad meridianam plagam.

30 Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel :

31 et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.

32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii.

33 At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua :

34 omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.

35 Princeps eorum Suriel filius Abihaiel : in plaga septentrionali castrametabuntur.

36 Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent :

37 columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.

38 Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur.

39 Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.

40 Et ait Dominus ad Moysen : Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.

41 Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël : ego sum Dominus : et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël.

42 Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël :

43 et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.

44 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

45 Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus.

46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël,

47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos) :

48 dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt.

49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis,

50 pro primogenitis filiorum Israël, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii :

51 et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus.