Arcana Coelestia # 6282
6282. ‘Benedicat pueris’: quod significet det ut illis verum et bonum, constat a significatione ‘benedicere’ quod sit donare vero et bono, nam ‘benedictio’ in spirituali sensu non aliud involvit, n. 1420, 1422, 4981; et ex repraesentatione ‘Ephraimi et Menashis’, qui hic sunt ‘pueri’, quod sint Ecclesiae intellectuale et Ecclesiae voluntarium, quibus verum et bonum daretur, intellectuali verum et voluntario bonum.