Arcana Coelestia # 8942
8942. ‘Quia si caelum tuum moveris super illo’: quod significet si ex proprio, constat ex significatione ‘caeli’ quod sit verum fictum, ita ex proprio; caelum enim est ferrum per quod lapides secantur et aptantur in formam; hic itaque est proprium hominis, nam hoc aptat ut illa quae religionis erunt appareant in forma veri; pro caelo alibi dicitur ferrum, alibi securis, ut Deut. 27:5; Jos. 8:30, 31; 1 Reg. 6:7; Esai. 44:10, 11 [, 12]; Hos. [13:2; Jer. ] 10:3, 4;
et per illa instrumenta significantur talia quae propriae intelligentiae sunt et fingunt.