ბიბლია

 

Hoschea 13:1

Სწავლა

       

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Apocalypsis Revelata # 459

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 962  
  

459. "Et idola aurea et aenea et aenea et lapidea et lignea," significat quod sic in cultu sint ex mere falsis. - Per "idola" in Verbo significantur falsa cultus, et inde per adorare illa significatur cultus ex falsis; et per "adorare idola aurea, Argentea, aenea, lapidea et lignea," significatur cultus ex omnis generis falsis, et simul sumpta ex meris falsis; etiam idolorum materiae, formae, et vestes, apud antiquos repraesentabant falsa religionis, ex quibus fuit illorum cultus. "Idola aura" significabant falsa de Divinis, "idola argentea" falsa de spiritualibus, "idola aenea" falsa de charitate, "idola lapidea" falsa de fide, et "idola lignea" falsa de bonis operibus. Haec omnia falsa sunt illis qui non paenitentiam agunt, hoc est, fugiunt mala ut peccata contra Deum. Haec per "idola," quae fuerunt sculptilia et fusilia, in Sensu Spirituali significantur in sequentibus locis:

"Stultus factus est omnis homo a scientia, pudore affectus est omnis Conflator a Sculptili: quia mendacium Fusile ejus, neque spiritus in iis, vanitas illa, opus errorum; in tempore visitationis eorum peribunt," (Jeremias 10:14-15; 51:17-18);

Sculptilia sunt opus manuum fabri; non loquuntur; simul infatuantur et stultescunt; disciplina vanitatum Lignum est; opus sapientum tota, (Jeremias 10:3-5, 8-10);

"Quid prodest Sculptile, quia sculpsit illud fabricator, et doctor mendacii, quia confidit fabricator mendacii super hoc; spiritus non in medio ejus," (Habakuk 2:18-19); 1

"In die illo projiciet homo Idola argenti sui, et idola auri sui, quae fecerunt sibi ad incurvandum se talpis et vespertilionibus," (Esaias 2:18, 20);

"Fecerunt sibi Fusile ex argento suo, in intelligentia sua Idola, opus artificum tota," (Hoschea 13:2);

"Spargam super vos aquas mundas, ut mundemini ab omnibus immunditiis vestri, et ab omnibus Idolis vestris," (Ezechiel 36:2);

"aquae mundae" sunt vera, "idola" sunt falsa cultus:

"Immundum judicabitis tegmen Sculptilium argenti tui, et amictum Fusilis auri tui; disperges ea sicut menstruum, stercus vocabis id," (Esaias 30:22).

Nec aliud quam falsa religionis et inde cultus significantur per Deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis, quos laudavit (coluit) Rex Babelis Belschazar, quando cum magnatibus, uxoribus et pellicibus bibit vinum ex vasis auri et argenti Templi Hierosolymitani; propter quod Rex expulsus est ab homine, et factus est sicut bestia 2 (Daniel 5:1-5, seq.).

(Praeter in multis aliis locis, ut Esaias 10:10-11; 21:9; 31:7; 40:19-20; 41:29; 42:17; 48:5; Jeremias 8:19; 50:38-39; Ezechiel 6:4-5; 14:3; Micham 1:7; 5:12 (B.A. 3); Psalmuss 115:5; 135:15-16; Leviticus 26:30).

Per "idola" proprie significantur falsa cultus ex propria intelligentia; quomodo homo illa fingit et postea accommodat, ut appareant sicut vera, plene describitur apud Esajam 44:9-20.

სქოლიოები:

1. 18, 19 pro "18, 19, 20"

2. Conf. 316, 717.

  
/ 962  
  

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Apocalypsis Revelata # 314

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 962  
  

314. (Vers. 6.) "Et audivi vocem in medio quatuor Animalium dicentem," significat Divinam custodiam Verbi a Domino. - Quod "quatuor Animalia" seu Cherubi, significent Verbum a primis in ultimis, et custodias ne vera et bona interiora ejus violentur, videatur supra (239); et quia custodiae illae sunt a Domino, ideo audita est vox in medio quatuor Animalium; per "in medio" illorum intelligitur Verbum quoad Sensum internum spiritualem, quem Dominus custodit. Quod custodia significetur, patet ab illis quae dixit, "Choenix tritici denario, et tres choenices hordei denario, et oleum et vinum ne laeseris;" per quae significatur, quia aestimatio boni et veri tam pusilla est ut vix ulla, providebitur ne sancta bona et vera, quae interius in Verbo latent, violentur et prophanentur; et hoc providetur a Domino per id, quod tandem non sciant aliquod bonum, et inde nec aliquod verum, sed mere malum et falsum; nam qui sciunt bona et vera, possunt violare, imo prophanare illa, non autem qui non sciunt, Quod haec sit Divina Providentia ad custodiendum Verbum, videatur in Sapientia Angelica de Divina Providentia 221-233, 257, 258 princ..

  
/ 962