ბიბლია

 

Genesis 3

Სწავლა

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

ბიბლია

 

Esaias 65:25

Სწავლა

       

25 Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Coronis # 23

  
/ 60  
  

23. LEMMA SECUNDUM

DE ECCLESIA ADAMICA, SEU ANTIQUISSIMA HUJUS TELLURIS.

Mundus hactenus credidit quod per "creationem caeli et terrae" in primo capite Geneseos intelligatur creatio universi, secundum literam; et quod per "Adamum," primus homo hujus telluris. Mundus nec potuit aliter credere, quoniam spiritualis et internus sensus Verbi huc usque non detectus fuit; ita nec quod per "creare caelum et terram" intelligatur ex functis vita in mundo colligere et condere caelum angelicum, et per hoc derivare et producere Ecclesiam in terris (ut supra, n. 18-20); et quod per nomina personarum, gentium, regionum et urbium, intelligantur talia quae caeli et simul Ecclesiae sunt; ita consimiliter per "Adamum." Quod per "Adamum," et per omnia quae de illo et ejus posteritate in primis capitibus Geneseos praedicantur, describantur status successivi Ecclesiae Antiquissimae, qui sunt ejus ortus seu mane, ejus progressio in lucem seu dies, ejus declinatio seu vespera, ejus finis seu nox, et post hanc ultimum judicium super illos, et post hoc ex 1 fidelibus novum caelum angelicum, et ex infidelibus novum infernum, secundum seriem progressionum in praecedente lemmate explanatam, ad unguem explicata, evoluta et demonstrata sunt in Arcanis Caelestibus super Genesin et Exodum, per octennium elucubratis, ac Londini editis; quae quia exstant in mundo, non plure opus est quam ut exinde recapitulentur universalia quae in hoc volumine de Antiquissima hac Ecclesia proferentur. In limine autem adducentur aliqua loca e Verbo, per quae evincetur quod per "creare" ibi significetur e novo producere, et formare, ac proprie regenerare; quae causa est quod 2 regeneratio vocetur nova creatio, per quam universum caelum ex angelis et universa Ecclesia ex hominibus existit, consistit et subsistit. Quod "creare" id significet, ex his in Verbo evidenter patet:

"Cor mundum crea in me, Deus; et spiritum firmum innova in medio mei" (Psalmuss 51:10);

"Aperis manum, saturantur bono;....emittis Spiritum, creantur" (Psalmuss 104:28, 30).

"Populus qui creabitur, laudabit Jah" (Psalmuss 102:18);

"Sic dixit Jehovah, Creator tuus, Jacob; Formator tuus, Israel:....Omnem vocatum a nomine meo, in gloriam meam creavi eum" (Esaias 43:1, 7);

"Ut videant, cognoscant, attendant et intelligant, quod manus Jehovae fecerit hoc, et Sanctus Israelis creaverit hoc" (Esaias 41:20);

"In die quo creatus es, praeparata sunt; perfectus tu in viis tuis a 2 die quo creatus es, donec inventa est perversitas in te" (Ezechiel 28:13, 15);

haec de rege Tyri.

"Jehovah, creans caelos,....extendens terram,....dans animam populo super illa" (Esaias 42:5; cap. 45:12, 18);

"Ecce Ego creans caelum novum et terram novam;....laetamini ....in aeternum, quae Ego creans; ecce Ego creaturus sum Hierosolymam exultationem" (Esaias 65:17, 18);

"Quemadmodum caeli novi et terra nova, quae Ego facturus sum, stabunt coram Me" (Esaias 66:22);

"Vidi caelum novum et terram novam; prius caelum et prior terra transiit" (Apocalypsis 21:1);

"Novos caelos et novam terram secundum promissionem exspectamus, in quibus justitia habitabit" (2 Petrus 3:13).

Ex his nunc patefactum quid per haec in primo [et secundo] Geneseos versibus 3 spiritualiter intelligitur,

"In principio creavit Deus caelum et terram; et terra erat vasta et inanis;"

quod terra dicatur "vasta et inanis" significat quod [nec] aliquod bonum vitae nec verum doctrinae 4 apud habitatores ejus fuerit amplius.

Quod "vastitas et inanitas" significet privationem duorum illorum essentialium Ecclesiae, ex mille locis e Verbo confirmabitur in lemmate iv. hujus voluminis, de Ecclesia Israelitica; in praesenti pro aliqua illustratione inserviant haec apud Jeremiam:

"Vidi terram, cum ecce vacuum et inane; et versus caelos, cum non lux eorum. ....Sic dixit Jehovah, Vastitas erit tota terra. Propter hoc lugebit terra, et atrati erunt caeli desuper" (cap. 4:23, 27, 28).

სქოლიოები:

1. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

2. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

3. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

4. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

  
/ 60