Arcana Coelestia # 3586
3586. ‘Et fuit, quemadmodum absolvit Jishak benedicere Jacobo’: quod significet cum conjunctio prima ita facta, constat ex significatione ‘benedicere’ quod sit conjunctio, de qua supra n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; ita ‘quemadmodum absolvit benedicere’ quod sit cum conjunctio facta, quod prima fuerit cum vero quod repraesentatur per Jacobum, ex illis quae supra dicta sunt, patet.