ბიბლია

 

Genesis 26:13

Სწავლა

       

13 Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est :

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 3405

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

3405. ‘Et invenit in anno illo centum mensuras’: quod significet abundantiam, constat ex significatione ‘anni’ quod sit integer status de quo agitur, de qua n. 487, 488, 493, 893; ex significatione ‘centum’ quod sit multum ac plenum, de qua n. 2636; et a significatione ‘mensurae’ quod sit status rei quoad verum, de qua n. 3104; 1 haec in unum collata significant abundantiam veri. In supremo sensu agitur hic, ut in reliquis, de Domino, nempe quod etiam Ipse in veri apparentiis, cum in humano materno, 2 fuerit, sed quod, sicut illud humanum, etiam apparentias, exuerit, ac Ipsum Divinum Infinitum ac Aeternam induerit:

[2] sed in sensu interno seu respectivo agitur dei apparentiis superioris gradus, quae apud angelos, ut dictum, quarum abundantia significatur per quod ‘invenerit in anno illo centum mensuras’; se habet ita cum veri apparentiis, seu cum veris quae a Divino, quod quae superioris gradus sunt, excedant illas quae in inferiore gradu sunt, abundantia et perfectione immensum, nam myriades immo myriades myriadum rerum, quae distincte percipiuntur ab illis qui in superiore gradu, modo ut unum apparent apud illos qui in inferiore; sunt enim inferiora non nisi 3 composita superiorum; ut concludi potest a memoriis apud hominem, quarum interior, quia in superiore gradu, 4 tam immensum excellet prae exteriore quae in inferiore gradu, videatur n. 2473, 2474. Inde constare potest in qua sapientia sunt angeli prae homine, angeli 5 etiam tertii caeli sunt in quarto gradu supra hominem, de qua sapientia ideo coram homine non nisi quam incomprehensibile, immo ineffabile praedicari potest.

სქოლიოები:

1. The Manuscript has quae

2. The Manuscript has fuisset

3. The Manuscript inserts quam.

4. The Manuscript has quod tantum excelleat (but deletes the a)

5. The Manuscript has enim

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 2473

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

2473. Memoria interior prae exteriore immensum excellit, et se habet sicut aliquot myriades ad unum, aut sicut lucidum ad tenebrosum; myriades enim idearum memoriae interioris influunt in unum memoriae exterioris, et ibi sistunt aliquod commune obscurum; inde omnes facultates spirituum, et magis angelorum, in perfectiore statu sunt, nempe tam eorum sensationes quam cogitationes et perceptiones. Qualis excellentia sit memoriae interioris prae exteriore, constare potest ab exemplis; aliquis homo qui quoad ejus quale ex plurium annorum conversatione notus est, amicus vel inimicus, dum homo ejus recordatur, sistitur illud quod tunc cogitat de illo, ut unum obscurum, et hoc quia ex memoria exteriore; at cum idem homo factus spiritus, ejus recordatur, sistitur illud quod tunc cogitat de illo, quoad omnes ideas qui usquam cepit de illo, et hoc quia ex memoria interiore: similiter se habet cum unaquavis re; ipsa res de qua plura novit, se sistit in memoria exteriore ut unum quoddam commune; at in memoria interiore quoad singula, quorum ideam usquam de illa re sibi comparavit, et hoc in forma mirabili.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.