ბიბლია

 

Genesis 23:19

Სწავლა

       

19 Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 2831

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

2831. ‘Post detentus in perplexo’: quod significet implicatos in scientifico naturali, constat a significatione ‘detineri’ hic quod implicari; et ex significatione ‘perplexi’ aut implexi, quod sit scienti cum, de qua sequitur. Quod spirituales detineantur 1 implicati scientifico naturali quoad vera fidei, ita se habet: spirituales non habent perceptionem boni et veri sicut caelestes, sed loco ejus conscientia quae formata est a bonis et veris fidei quae ab infantia a parenti: et magistris, et dein a doctrina fidei in quam nati sunt, hauserunt; qui non perceptionem boni et veri habent, ii non possunt aliter quam confirmari a scientificis, quisque aliquam ideam sibi facit de illis quae didicit, etiam de bonis et veris fidei; absque idea non manet quicquam in memoria aliter quam ut res vacua; confirmantia accedunt et implent ideam rei, ex cognitionibus aliis, etiam a scientificis; ipsa idea confirmata a pluribus facit ut non modo haereat in memoria, et evocari inde possit in cogitationem, sed etiam ut fides ei insinuari possit.

[2] Quod perceptionem in genere attinet, quia pauci norunt quid perceptio, dicendum; est perceptio boni et veri in caelestibus et spiritualibus, est perceptio justi et aequi in vita civili, et est perceptio honesti in vita morali; quod perceptionem boni et veri in caelestibus et spiritualibus concernit, hanc habent angeli interiores a Domino et hanc habuerunt homines Ecclesiae Antiquissimae, et hanc habent caelestes qui in amore in Dominum sunt; sciunt ilico ex interna quadam animadvertentia num bonum sit et num verum, Dominus enim insinuat hoc quia Domino sunt amore conjuncti; at spirituales homines non habent talem perceptionem boni et veri in rebus caelestibus et spiritualibus, sed loco ejus habent conscientiam quae dictat; conscientia formata est ex cognitionibus boni et veri quas hauserunt a parentibus et magistris, ut dictum, et dein ex proprio studio doctrina et in Verbo; illis fidem adjungunt tametsi non 2 forent bona et vera; inde est quod conscientiam habere possint homines ex quacumque doctrina, etiam conscientiae non 3 absimile gentiles ex suo religioso;

[3] quod spirituales non habeant perceptionem boni et veri fidei, sed dicant et credant verum esse quod didicerunt et captarunt, constare satis potest ex eo quod unusquisque dicat suum dogma esse verum, magis haeretici quam alii, et quod ipsum verum non videre minus agnoscere possint, tametsi millia dictarent; exploret quisque se, an percipere aliunde possit num verum, et annon cum verissimum ei manifestatur, usque non agnoscat; ut pro exemplo, qui fidem essentialem salutis facit, non amorem, tametsi coram 4 illo omnia illa legerentur quae Dominus de amore et charitate locutus, videantur n. 2371, et sciat ex Verbo quod omnis Lex et omnes Prophetae ab amore in Dominum et charitate erga proximum, pendeant, usque tamen manebit in idea fidei, et dicet illam solam salvare; aliter illi qui in perceptione caelesti et spirituali sunt.

[4] Quod autem perceptionem justi et aequi in vita civili attinet, hanc habent illi in mundo 5 qui rationales sunt, et quoque perceptionem honesti in vita morali; quoad illam et hanc distinguit se unus homo ab altero; sed iidem 6 nusquam ideo habent perceptionem boni et veri fidei, quia haec perceptio est superior seu interior et influit per intimum rationalis a Domino.

[5] Causa quoque cur spirituales non habent perceptionem boni et veri fidei; est quia bonum et verum non implantatum est in parte eorum voluntaria ut apud homines caelestes, sed in parte intellectuali, videatur n. 863, 875, 927, 1023, 1043, 1044, 2256; inde est quod spirituales non possint ad primum lucis in qua sunt caelestes, venire, n. 2718, sed quod illis obscurum sit respective, n. 1043, 2708 pr, 2715; quod spirituales implicati sint scientifico naturali quoad vera fidei, inde sequitur.

[6] Quod ‘perplexum’ seu ‘implexum’ in sensu interno significet scientificum naturale, hoc est, illud scientificum quod in memoria exteriore haeret, constare etiam potest ab aliis locis in Verbo;

apud Ezechielem,

Ecce Asshur cedrus in Libano, pulchra fronde, et nemus umbrosum, et excelsa altitudine, et inter implexa fuit ramus ejus, 31:3;

ubi de ‘Aegypto’, quae est scientia, n. 1164, 1165, 1186, 1462; ‘Asshur’ pro rationali, n. 119, 1186, quod etiam est ‘cedrus’, tum ‘Libanus’, in Verbo; ‘inter implexa’ pro inter scientifica, rationale enim humanum fundatur in scientificis ejus:

[7] apud eundem,

Sic dixit Dominus Jehovih, Quoniam elatus es altitudine, et dedit ramum suum ad inter implexa, et elatum factum est cor ejus in elatione sua, exscindent eum alieni, violenti gentium, et dejicient eum, 31:10, 12;

de Aegypto, ‘dare ramum inter implexa’ pro haerere in scientificis, et inde spectare spiritualia, caelestia, et Divina:

apud eundem,

Propterea ut non extollant se in altitudine sua omnes arbores aquarum, et non dent ramum suum ad inter implexa, et non stent super illis in altitudine sua omnes bibentes aquas, quia omnes illi dabuntur morti, ad terram inferiorem in medio filiorum hominis ad descendentes foveam, 31:14;

ubi de illis qui per ratiocinia ex scientificis, intrare volunt in mysteria fidei, qui quod prorsus occaecentur, videatur n. 215, 232, 233, 1072, 1911, 2196, 2203, 2568, 2588; ratiocinari ex scientificis, est ‘dare ramum ad inter implexa’:

apud eundem,

Fuerunt illi plantae roboris ad sceptra dominantium, et extulit se altitudo ejus super inter implexa, 19:11;

similiter:

[8] apud eundem,

Confossi Israelis in medio idolorum eorum, circum altaria eorum, ... et sub omni arbore viridi, et sub omni quercu implexa, 6:13;

agitur de cultu quem sibi fingunt, fidem habentes sibi, ita illis quae ex scientificis suis excludunt; ‘quercus implexa’ pro scientificis in tali statu; quod ‘quercus’ sint apperceptiones ex scientificis, videatur n. 1442, 1443, 2144; similiter alibi apud eundem,

Viderunt omnem collem altum, et omnem arborem implexam, et sacrificabant ibi sacrificia sua, 20:28; 7 arbor implexa' pro illis quae non dictat Verbum, sed scientificum proprium; quod cultus fieret in lucis, et significativus esset secundum arborum qualitates, videatur n. 2722:

[9] apud Esaiam,

Ardet sicut ignis malitia, senticetum et vepretum comedet, et incendet implexa silvae, 9:17 [KJV 18];

‘senticetum et vepretum’ pro falsitate et cupiditate, ‘implexa silvae’ pro scientificis:

apud eundem,

Jehovah Zebaoth excidet implexa silvae ferro, et Libanus per magnificum cadet, 10:34;

‘implexa silvae’ pro scientificis, ‘Libanus’ pro rationalibus:

apud Jeremiam,

Tollite signum versus Zionem, ... quia malum Ego adducens e septentrione, et confractionem magnam; ascendit leo ex perplexo suo, et perditor gentium profectus exivit e loco suo, ad ponendum terram tuam in vastitatem, urbes tuae destruentur, ut nullus habitator, 4:6, 7;

ex perplexo' pro ex scientifico, ex quo quod ‘ascendit’ in arcana Divina, ‘ponit terram in vastitatem’, hoc est, Ecclesiam vastat.

[10] Quod scientifica in Verbo dicantur ‘perplexa’, est causa quia respective talia sunt, imprimis cum cupiditates amoris sui et mundi et principia falsi 8 adspirant; amor caelestis et spiritualis est qui scientifica quae sunt memoriae exterioris, disponit in ordinem, at amor sui et mundi pervertit ordinem, et perturbat omnia quae ibi; haec non animadvertit homo, quia in perverso ordine ponit ordinem, in malo bonum, et in falso verum, inde sunt illa in perplexo; etiam ex eo quod illa quae sunt memoriae exterioris ubi scientifica, ad illa quae in memoria interiore, ubi sunt rationalia, sint respective in perplexo, aut sicut in opaca silva; quam umbrosum, opacum et tenebricosum sit ibi respective, non scire potest homo, quamdiu in corpore vivit; putat enim tunc quod omnis sapientia et intelligentia sit inde, sed sciet in altera vita, quando in illa quae sunt memoriae interioris, venit, quod in memoria exteriore, quae propria est homini cum vivit in mundo, nihil minus sit quam lux sapientiae et intelligentiae, sed quod respective ibi tenebrosum, inordinatum et perplexum, videatur n. 2469-2494.

სქოლიოები:

1. The Manuscript places this after fidei.

2. The Manuscript deletes forent and inserts essent.

3. The Manuscript has dissimile

4. The Manuscript has illis

5. The Manuscript inserts etiam hodie.

6. The Manuscript has usque non

7. The Manuscript has sacrificare sacrificia pro cultum habere, qui quod fieret in lucis et significativus esset secundum arbores ibi, videatur 1722, hic arbor implexa pro illis quae nondictat Verbum, sed scientificum proprium.

8. The Manuscript has aspirant

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 2568

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

2568. Supra in hoc capite dictum quod doctrina nulla fieret si consuleretur rationale, n. 2516, 2538, et quod nec consultum fuerit, n. 2519, 2531; hic autem dicitur quod doctrina fidei locupletata sit bonis et veris tam rationalibus quam naturalibus; haec primo intuitu apparent sicut forent sibi adversa et contraria, sed usque non sunt: quomodo apud Dominum fuit, dictum est; at quomodo apud hominem [est], dicendum:

[2] apud hominem prorsus aliud est ex rationalibus spectare doctrinam fidei, et aliud ex doctrina fidei spectare rationalia; e rationalibus spectare doctrinam fidei, est non prius credere Verbo seu doctrinae quae inde quam cum ex rationalibus persuadetur quod i sit; at ex doctrina fidei spectare rationalia, est primum credere Verbo seu doctrinae inde, et dein eadem confirmare per rationalia; illud est inversus ordo, et facit ut nihil credatur, hoc autem est genuinus ordo, et facit ut melius credatur; illud est quod ‘morieris propter mulierem’, quibus significatur quod doctrina fidei nulla fieret si consuleretur rationale, n. 2516, 2538; hoc autem quod ‘Abimelech dedit gregem et armentum, et servos et ancillas’, quibus significatur quod doctrina fidei locupletata sit bonis et veris rationalibus et naturalibus.

[3] De his multum agitur in Verbo in sensu ejus interno, imprimis ubi de Asshure et de Aegypto 1 , ex causa quia dum doctrina fidei spectatur ex rationalibus, hoc est, non prius creditur quam homo ex illis persuadetur quod ita sit, quod tunc non modo nulla fiat, sed etiam negetur quicquid ibi; at dum ex doctrina fidei spectantur rationalia, hoc est, quod credatur Verbo, et dein eadem confirmentur per rationalia, quod tunc doctrina vivat, et affirmetur quicquid ibi;

[4] sunt itaque duo principia, unum quod ducit ad omnem insipientiam et insaniam, alterum quod ducit ad omnem intelligentiam et sapientiam; illud principium est negare omnia, seu dicere corde suo quod non credere possit illa priusquam convincatur ab illis quae capere aut sentire potest; hoc principium est quod ducit ad omnem insipientiam et insaniam, et dicendum est principium negativum; alterum principium est affirmare illa quae doctrinae ex Verbo sunt, seu apud se cogitare et credere quod vera sint quia Dominus dixit; hoc principium est quod ducit ad omnem intelligentiam et sapientiam, et dicendum est principium affirmativum:

[5] qui ex principio negativo cogitant, quo plus consulunt rationalia, quo plus scientifica, et quo plus philosophica, eo plus conjiciunt et praecipitant se in tenebras, usque tandem ut negent omnia; causae sunt quia nemo 2 capere potest ex inferioribus superiora, hoc est, ex illis spiritualia et caelestia, minus adhuc Divina quia transcendunt omnem intellectam, et praeterea involvuntur tunc singula negativis ex principio; vicissim autem, qui ex principio affirmativo cogitant, ii possunt se confirmare per quaecumque rationalia et per quaecumque scientifica, immo per philosophica, per quae usquam possunt; sunt enim ea omnia illis confirmantia, et dant eis ideam pleniorem rei.

[6] Praeterea sunt qui in dubio sunt antequam negant, et sunt qui in dubio antequam affirmant; qui in dubio sunt antequam negant, sunt ii qui inclinant ad vitam mali, quae vita cum aufert, tunc quantum cogitant de illis: tantum negant; qui autem in dubio sunt antequam affirmant, sunt ii qui inclinant ad vitam boni, ad quam cum flecti se patiuntur a Domino, tunc quantum cogitant de illis, tantum affirmant. Quia de his ulterius in versibus qui sequuntur, agitur, licet, ex Domini Misericordia, ea ibi plenius illustrare; videatur n. 2588.

სქოლიოები:

1. The Manuscript inserts agit.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.