ბიბლია

 

Genesis 15:16

Სწავლა

       

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 1895

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

1895. ‘Et ei ancilla Aegyptia’: quod significet affectionem scientiarum, constat ex significatione ‘ancillae’, et ex significatione ‘Aegypti’. ‘Sarai’, quae hera seu domina, repraesentat et significat verum adjunctum bono, ut prius dictum; verum adjunctum bono est verum intellectuale in genuino sensu; verum autem rationale est intra illud, ita inferius; hoc nascitur a scientiis et cognitionibus vivificatis per affectionem eis correspondentem, quae affectio, quia est exterioris hominis, servire debet vero intellectuali quod est apud intimum, sicut ancilla herae aut famula dominae; quare illa affectio est quae repraesentatur et significatur per ‘ancillam Hagarem’.

[2] Haec quomodo se habent, non ita ad captum dici potest 1 , prius enim sciendum est quid verum intellectuale in genuino sensu, tum quomodo nascitur rationale, quod nempe ab interno homine ut patre, et ab exteriore seu naturali ut matre; absque conjunctione utriusque 2 nusquam aliquid rationale existit: rationale non nascitur a scientiis et cognitionibus, ut putatur, sed ab affectione scientiarum et cognitionum, ut constare solum potest ex eo quod nusquam aliquis rationalis possit fieri, nisi aliquod 3 jucundum seu affectio scientiarum et cognitionum aspiret; affectio est ipsa vita materna, et 4 ipsum caeleste et spirituale in affectione est vita paterna; inde quantum affectionis, et qualis affectio, tantum rationalis, et taliter rationalis, fit homo; scientifica et cognitiones in se non sunt nisi res mortuae seu causae instrumentales, quae per vitam affectionis vivificantur; haec est conceptio rationalis hominis apud unumquemvis. Quod fuerit ancilla Aegyptia, et hoc dicatur, causa est quia ‘Aegyptus’ significat scientias, ut ostensum prius n. 1164, 1165, 1186, 1462.

სქოლიოები:

1. The Manuscript deletes potest, and inserts possunt.

2. The Manuscript inserts quasi conjugii.

3. The Manuscript has aliquid jucundum seu aliqua affectio.

4. The Manuscript has at.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.