ბიბლია

 

Ezechiel 48:12

Სწავლა

       

12 Et erunt eis primitiæ de primitiis terræ Sanctum sanctorum, juxta terminum Levitarum.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Apocalypsis Explicata # 39

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 1232  
  

39. "Et plangent super Ipsum omnes tribus terrae." - Quod significet quod falsa ecclesiae repugnatura, constat ex significatione "plangere", quod sit lugere, dolere, indignari, irasci, aversari, ita quoque repugnare; et ex significatione "tribuum", quod sint omnia Vera et bona in complexu, et in opposito sensu omnia falsa et mala in complexu (de qua sequitur); et ex significatione "terrae", quod sit ecclesia (de qua supra, n. 29); inde per "omnes tribus terrae" significatur tota ecclesia; et per quod "plangent super Ipsum", significatur quod vera et bona non amplius, quia falsa et mala regnatura et repugnatura. Agitur enim in hoc versu in genere de statu ecclesiae qualis futurus in fine ejus, quando non amplius fides quia non charitas; quod nempe Dominus tunc Se revelaturus, et agnituri omnes qui in veris ex bono sunt, et quoque visuri qui in falsis ex malo, sed quod falsa ecclesiae repugnatura. (Quod in Apocalypsi non agatur de successivis statibus ecclesiae, sed ultimo statu quando find ejus, videatur supra, n. 5; et quod finis ejus sit quando non fides quia non charitas, in opusculo De Ultimo Judicio 33-39, seq.; et cum non fides quia non charitas, tunc falsa ex malo regnant, quae veris ex bono repugnant.)

[2] Saepius in Verbo nominantur "tribus", quia populus Israeliticus in duodecim tribus divisus fuit; et qui non scit sensum internum Verbi, autumat quod per "tribus" intelligantur tribus Israelis; at usque non per "tribus" intelliguntur tribus, nec per "Israelem" intelligitur Israel; Sed per "tribus" intelliguntur omnes qui in veris ex bono sunt, et per "Israelem" ecclesia Domini. Qui hoc non novit, facile arripiet communem fidem quod filii Israelis prae omnibus in universo terrarum orbe electi fuerint, et quoque quod demum introducendi sint in Terram Canaanem, immo etiam quod ex illis imprimis caelum futurum sit; cum tamen per nomina illorum non illi intelliguntur, sed qui in veris ex bono, ita qui ab ecclesia sunt; per duodecim tribus omnes, ac per unamquamvis aliquod speciale verum ac bonum, quod est illis qui ab ecclesia.

[3] Ex his intellectis constare potest, quid intelligitur per haec in Apocalypsi:

"Audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia signatos ex omnibus tribubus filiorum Israelis: ex tribu Jehudae duodecim millia signatos; ex tribu Ruben duodecim millia signatos; ex tribu Gad duodecim millia signatos: ex tribu Ascher duodecim millia signatos; ex tribu Naphthali duodecim millia signatos; ex tribu Menasche duodecim millia signatos: ex tribu Schimeon duodecim millia signatos; ex tribu Levi duodecim millia signatos; ex tribu Isaschar duodecim millia signatos: ex tribu Sebulon duodecim millia signatos; ex tribu Joseph duodecim millia signatos; ex tribu Benjamin duodecim millia signatos" (7:4-8).

Hic non intelliguntur illi qui ex gente Israelitica, sed omnes quotcunque sunt qui in veris ex bono; hi enim omnes signati sunt ad caelum. Numeri "144000" et "12000" etiam omnes significant, et unaquaevis tribus omnes illos qui in eo vero aut bono quod per nomen ejus significatur. (Ut constare potest ex ostensis in Arcanis Caelestibus: ut quodnam bonum et verum significatur par "Jehudam", n. 3881, 6363; quodnam per "Rubenem", n. 3861, 3866, 4605, 4761, 4734, 4761, 6342-6345; quodnam per "Gadem", n. 3934, 3935; quodnam "Ascherem", n. 3938, 3939, 6408; quodnam per "Naphthalin", n. 3927, 3928; quodnam per " Menaschen", n. 3969, (5351), 5354, 6222, 6234, 6238, 6267, 6296; quodnam per "Schimeonem", n. 3869-3872, 4497, 4502, 4503, 5482, 5626, 5630; quodnam per "Levi", n. 3875, 3877, 4497, 4502, 4503; quodnam per "Isascherem", n. 3956, 3957; quodnam per "Sebulonem", n. 3960, 3961, 6383; quodnam per "Josephum", n. 3909, 3971, 4669, 6417; et quodnam per "Benjaminem", n. 3969, 4592, 5411, 5413, 5443, 5639, 5686, 5688, 5689, 6440. Quod omnes numeri in Verbo significent res, n. 482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 1 4670, 5265, 6175, 9488, 9659, 10217, 10253:

quod "duodecim" significent omnes et omnia quoad vera ex bono, n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913: similiter numeri "72","144", "12000", "144000", quia ex 12 per multiplicationem exsurgunt, n. 7973; quod numari multiplicati simile significent cum simplicibus a quibus rem multiplicationem existunt, n.5291, 5335, 5708, 7973.)

[4] Qui non scit quod numeri significent res, et quid numeri", "144", et "12000" tum quid "tribus" et "apostoli", is nec scire potest, quid significant haec in Apocalypsi:

Sancta civitas Hierosolyma Nova "habebat murum magnum et altum habentem portas duodecim, et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quae sunt nomina duodecim tribuum Israelis:... et murus habebat fundamenta duodecim, in quibus duodecim nomina apostolorum Agni." Murus erat centum quadraginta quatuor cubitorum; ac longitudo et latitudo civitatis, duodecim millia stadiorum (21:12, 14, 16, 17).

Quid per omnia illa significatur, videas explicatum in opusculo De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina (n. 1); quod nempe per "Hierosolymam" significetur ecclesia quoad doctrinam; per "murum" ejus vera tutantia; per "portas" vera introducentia; per "fundamenta" cognitiones super quibus doctrina fundatur; per "duodecim angelos" et per "duodecim tribus", omnia vera et bona in complexu; similiter per "duodecim apostolos"; et quod per numeros "12", "144", et "12000", omnia et omnes.

[5] Porro, qui scit quod talia per "duodecim tribus" significantur, is videre potest arcanum quod inest,

Cur nomina duodecim tribuum insculpta fuerunt lapidibus pretiosis in urim et thummim, et praeterea quid pectorale illud significavit (Exodus 28:21; 39:10-15).

(Arcanum id videatur evolutum n. 3858, 6335, 6640, 9863, 9865, 9873, 9874, 9905.) Is etiam videre potest, quid significatur per quod

Duodecim apostoli sederent super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis ( 2 Matth. 19:28);

quod nempe Dominus solus judicaturus sit per Vera ex bono unumquemvis (n. 2129, 6397): tum quid intelligitur per

Prophetica Israelis patris de filiis suis (Gen. 49);

ut et quid in plurimis locis in Verbo, ubi tribus nominantur (Ut Esaias 19:13; 49:6; 63:17; Jeremias 10:16; Ezechiel 48:1, seq.; Psalmuss 122:3-5; Deuteronomius 32:8; Numeri 24:2; Apocalypsis 5:9; 7:9; 11:9; 13:7; 14:6; et alibi);

[6] et porro quid per Domini Yerba de consummatic ne saeculi et de adventu Ipsius:

"Post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et potentiae caelorum commovebuntur: et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo; et tunc plangent omnes tribus terrae: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria multa" ( 3 Matth. 24:29-30).

(Quae quoad singula videantur explicata in opere De Caelo et Inferno 1; et haec loquentia in Arcanis Caelestibus, nempe quod duodecim tribus Israelis repraesentaverint et inda significaverint omnia vera et bona in complexu, ita omnia fidei et amoris, n.3858, 3926, 4060, 6335:

quod similia duodecim apostoli, n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397. Quod vasia significant secundum ordinem in quo nominantur, n. 3862, 3926, 3939, 4603, seq., 6337, 6640, 10335.)

სქოლიოები:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 5411

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

5411. ‘Et Benjaminem fratrem 1 Josephi’: quod significet spirituale caelestis quod medium, constat ex repraesentatione ‘Benjaminis’ quod sit spirituale caelestis, de qua n. 4592; quod spirituale caelestis sit medium, etiam ibi videatur. In genere sciendum quod internum non possit communicationem habere cum externo, et vicissim, nisi sit medium, consequenter 2 quod non communicationem habere possit verum a Divino quod est ‘Josephus’, cum veris in communi in naturali quae sunt ‘filii Jacobi’, absque medio quod repraesentatur per Benjaminem', et vocatur spirituale caelestis; medium ut sit medium, participare debet ab utroque, nempe ab interno et ab externo; causa quod medium erit, est quia internum et externum distinctissima inter se sunt, ac ita distincta ut separari queant, sicut separatur externum ultimum hominis quod est corpus, cum moritur, ab ejus interno quod est ejus spiritus; tunc moritur externum cum rumpitur medium, et tunc vivit externum cum interest medium; et tantum et taliter vivit externum quantum et qualiter medium interest. Quia filii Jacobi absque Benjamine fuerunt, hoc est, absque medio, ideo Josephus se non manifestare potuit fratribus suis, et ideo locutus cum illis dura, vocando 3 exploratores, et dando in custodiam, 4 et quoque ideo illi non agnoverunt Josephum.

[2] Sed quale medium hoc sit, quod repraesentatur per ‘Benjaminem’, et vocatur spirituale caelestis, ad captum non describi potest; desunt enim notiones de caelesti spiritualis quod est ‘Josephus’, 4 et de veris Ecclesiae, quatenus modo sunt scientifica quae sunt ‘filii Jacobi’, inde quoque de 5 'spirituali caelestis' quod est 'Benjamin'; at in caelo quale id medium sit, apparet sicut in clara die; exhibetur ibi quale ejus per repraesentativa ineffabilia in luce caeli, in qua simul est perceptio; nam lux caeli est ipsa intelligentia a Divino, inde perceptivum 6 est in singulis quae per lucem illam repraesentantur; hoc non datur in luce mundi, nam haec lux nihil intelligentiae in se habet, sed intellectus per illam fit per influxum lucis caeli in eam, et simul tunc per influxum perceptivi quod est in luce caeli; inde est quod homo tantum in luce caeli sit quantum est in intelligentia, et quod tantum in intelligentia quantum in veris fidei, et quod tantum in veris fidei quantum in bono amoris, consequenter quod homo tantum in luce caeli sit quantum in bono amoris.

სქოლიოები:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. non caeleste spiritualis quod est internum, cum naturali quod est externum, seu quod hic repraesentatur Josephus qui est caeleste spirituale, cum filiis Jacobi, qui sunt vera in communi in naturali, nisi per medium

3. The Manuscript inserts illos.

4. The Manuscript inserts ut.

5. caelesti spiritualis in the Manuscript, in the First Latin Edition.

6. The Manuscript inserts simul.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.