ბიბლია

 

Ezechiel 1:28

Სწავლა

       

28 velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviæ. Hic erat aspectus splendoris per gyrum.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Apocalypsis Explicata # 253

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 1232  
  

253. [Vers. 21.] "Vincens, dabo ei sedere Mecum in throno meo." - Quod significet qui tunc permanet ad finem vitae, quod conjunctus erit caelo ubi Dominus, constat ex significatione "vincere", quod sit permanere in affectione veri spirituali usque ad finem vitae (de qua supra, n. 128); hic vero in statu fidei ex charitate, quia de illa agitur; (quod "vincere" id significet, est quia homo, quamdiu vivit in mundo, in pugna est contra mala et inde falsa quae apud illum; et qui in pugna est et permanet in fide charitatis usque ad finem vitae, is vincit; et qui in mundo vincit is vincit in aeternum, quoniam homo post mortem talis est qualis fuerat quoad vitam in mundo;) et ex significatione "sedere Mecum in throno meo" quod sit conjunctus esse caelo ubi Dominus, per "thronum" enim significatur caelum, et per "sedere Mecum" significatur una esse cum Domino, ita conjunctus Ipsi.

[2] In Verbo pluries memoratur "thronus", et per illum, cum de Domino, significatur in genere caelum, in specie caelum spirituale, et abstracte Divinum Verum procedens a Domino, quia hoc facit caelum; inde etiam "thronus" dicitur de judicio, quoniam omne judicium fit ex veris. Quod illa per "thronum" in Verbo significentur, constare potest ex sequentibus his locis:

Apud Esaiam,

"Dixit Jehovah, Caeli thronus meus" (66:1);

apud Davidem,

"Jehovah in caelis firmavit thronum suum" (Psalmuss 103:19);

apud Matthaeum,

"Qui jurat per caelum, jurat per thronum Dei, et per Ipsum qui sedet super illo" (23:22):

quod per "thronum" hic significetur caelum, patet, nam dicitur quod "caeli thronus Ipsius"; "firmavit in caelis thronum suum"; "qui jurat per caelum, jurat per thronum Dei": non quod Jehovah seu Dominus ibi sedeat super throno, sed quia Divinum Ipsius in caelis dicitur "thronus", et quoque quandoque apparet ut thronus illis quibus spectare datur in caelum. Quod Dominus ita visus sit, constat apud Esaiam,

"Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato, et fimbriae Ipsius implentes templum" (6:1);

quod "fimbriae Ipsius impleverint templum", significat quod Divinum Verum procedens impleverit ultimum caeli et ecclesiam, per "fimbrias" enim Domini significatur in genere Divinum Verum procedens, et in specie illud in extremis caeli et in ecclesia (videatur supra, n. 220 [a]).

[3] Apud Ezechielem,

"Super expansum, quod super capite" cheruborum, "quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et super similitudine throni similitudo quasi aspectus Hominis super illo superius" (1:26; 10:1);

quod "thronus" apparuerit in aspectu lapidis sapphiri, erat quia "sapphirus" significabat Divinum Verum procedens a Divino Bono Ipsius, et inde spirituale verum pellucens ex caelesti bono (videatur n. 9407, 9873); ita "thronus" ibi significat totum caelum, nam caelum est caelum ex Divino Vero. (Quid "cherubi" significant, videatur n. 9277 fin. , 9509, 1 9673.)

[4] In Apocalypsi,

"Ecce thronus positus in caelo, et super throno Sedens;.... iris circa thronum [similis] aspectu smaragdino;.... et e throno exibant fulmina, tonitrua et voces;.... ante thronum mare vitreum simile crystallo;.... circum thronum quatuor animalia plena oculis ante et retro" (4:2-6, 9, 10);

quod hic describatur caelum quoad Divinum Verum, videbitur in explicatione illorum verborum in capite sequente. Similiter in sequentibus in Apocalypsi,

"Purus fluvius et splendidus sicut crystallus exibat e throno Dei et Agni" (22:1);

quod "purus fluvius et splendidus sicut crystallus" visus sit exire e throno, erat quia "fluvius" significat Divinum Verum, et quoque "crystallus."

[5] Simile in Verbo significatur per "thronum Davidis", quoniam per "Davidem" in Verbo Prophetico non David sed Dominus quoad regium, quod est Divinum Verum in caelo spirituali, quod est secundum caelum, intelligitur:

-Ut apud Lucam,

Dixit Angelus ad Mariam, "Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit Ipsi Dominus [Deus] thronum Davidis patris Ipsius" (1:326, 7]);

quod hic non intelligatur David et ejus thronus, super qui. Dominus sessurus, patet; nam regnum Ipsius non fuit in terra sed in caelo; quare per "thronum Davidis" intelligitur caelum quoad Divinum Verum (videatur supra, n. 205). Simile intelligitur in Psalmus is Davidis, ubi Ipse de throno et regno suo loquitur; ut in toto Psalmo 793, 4, 14, 29]);

quod Dominus ibi intelligatur per "Davidem", videatur supra (n. 205). Simile etiam significatur per "thronum gloriae", ubi de Domino, "gloria" enim significat Divinum Verum: ut apud Matthaeum,

"Quando venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes sancti angeli cum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae suae" (25:31);

(quod "gloria" significet Divinum Verum in caelo, videatur n. 4809, 2 5922, 8267, 8427, 9429, et supra, n. 33 3 ). Inde patet quid significatur per "thronum gloriae" apud Jeremiam,

"Ne deturpes thronum gloriae tuae" (14:21; et cap. 17:12);

"non deturpare thronum gloriae" significat ut non Divinum Verum. Simile significatur per quod Hierosolyma dicatur "thronus Jehovae"; per "Hierosolymam" enim significatur ecclesia quoad doctrinam; doctrina est Divinum Verum. Inde patet quomodo intelligendum quod dicitur apud Jeremiam,

"In tempore illo vocabunt Hierosolymam thronum Jehovae, et congregabuntur ad eam omnes gentes" (3:17);

apud Davidem,

"Hierosolyma aedificata est;.... eo ascendunt tribus, .... et ibi sedent throni ad judicium, throni domus Davidis" ( 4 Psalm. 122:3-5);

apud Ezechielem,

"Gloria Jehovae intravit in Domum via portae cujus facies versus orientem;.... dixit ad me, Fili hominis, ecce locum throni mei, et locum volarum pedum meorum, ubi habitabo in medio filiorum Israelis in aeternum" (43:4, 7).

(Quod "Hierosolyma" significet ecclesiam quoad doctrinam, ita Divinum Verum in caelis et in terris, nam id facit ecclesiam, videatur n. 3654, 9166, et supra, n. 223 [a, c] .) Quoniam omne judicium fit ex veris, et judicium in caelis ex Divino Vero, ideo "thronus" quoque dicitur ubi agitur de Domino quoad judicium, ut supra (apud Matthaeum, cap. 25:31; et apud Davidem, 5 122:3-5); et porro apud Davidem,

Jehovah, "fecisti judicium meum.... , sedisti super throno Judex justitiae, increpasti gentes, perdidisti impium. .... .Jehovah in aeternum manebit, praeparabit ad judicium thronum suum" (Psalmuss 9:5, 6, 8 [B.A. 4, 5, 7]).

[6] Passim in Verbo etiam dicitur quod non solus Dominus sessurus sit super throno, sed etiam alii super thronis; verum usque per horum "thronos" non intelliguntur throni sed Divina vera:-Ut in Primo Libro Samuelis,

"Erigit e pulvere depressum, et e sterquilinio extollit egenum, ad faciendum sedere illos cum principibus, et thronum gloriae hereditare faciet eos" (2:8);

in Apocalypsi,

"Viginti quatuor seniores qui coram throno Dei, sedentes super thronis suis" (11:16);

alibi,

"Vidi thronos, et consederunt super illis, et judicium datum est illis" (20:4);

et apud Matthaeum,

"Vos qui secuti estis Me in regeneratione, quum sederit Filius hominis super throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronis judicantes duodecim tribus Israelis" (19:28, et Luca 22:30);

per "thronos" ibi intelliguntur Divina vera, secundum quae et ex quibus omnes judicandi sunt; per "duodecim" et per "viginti quatuor" significantur omnia, et praedicantur de veris; per "seniores" et per "discipulos" etiam significantur Divina vera, similiter per "tribus." Ex his cognitis constare potest quid intelligitur per "thronos" in locis allatis; tum per id de quo nunc agitur, "Vincens, dabo ei sedere Mecum in throno meo."

(Quod "duodecim" significent omnia, et quod praedicentur de veris, videatur n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913; quod simile "viginti quatuor", quia is numerus est duplus numeri duodecim, et exsurgit inde per multiplicationem, n. 5291, 5335, 5708, 7973. Quod per "seniores Israelis" significentur omnes in ecclesia qui in veris ex bono sunt, n. 6524, 6525, 6890, 7912, 8578, 8585, 9376, 9404; similiter per "duodecim discipulos Domini", n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397: similiter per "duodecim tribus", n. 3858, 3926, 4060, 6335, 7836, 7891.)

[7] Ex his constare potest quid repraesentatum est per thronum a Salomone aedificatum, de quo ita in Libro Primo Regum:

Fecit Salomo "thronum 6 eburneum magnum, et obduxit illum auro puro, sex gradus throno; caput rotundum throno, et post eum manus hinc inde juxta locum sedis, et duo leones stantes juxta manus; et duodecim leones stantes ibi super sex gradibus hinc et inde: non factus est talis ullis regnis" (10:18-20);

per " 7 eburneum" significatur Divinum Verum in ultimis; per " [caput] rotundum" correspondens bonum; per "aurum", quo obductus erat, significatur Divinum Bonum ex quo Divinum Verum; per "sex gradus" significantur omnia a primis ad ultima; per "duas manus" significatur omnis potentia; per "leones" significantur vera ecclesiae in sua potentia, per "duodecim" omnia. Quoniam "thronus", ubi de Domino, significat caelum quoad omne Divinum Verum, ita in opposito sensu "thronus" significat infernum quoad omne falsum. In opposito hoc sensu nominatur "thronus" Supra, cap. Esaias 2:13; Esaias 14:9, 13; 47:1; Haggaeus 2:22; Daniel 7:9; Luca 1:52: et alibi.

სქოლიოები:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 9166

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

9166. ‘Juramentum Jehovae erit inter ambos illos’: quod significet inquisitionem per vera ex Verbo de omnibus et singulis illis, constat ex significatione ‘juramenti’ quod sit confirmatio per vera, de qua n. 2842, 3037, 3375; inde ‘juramentum Jehovae’ est per vera ex 1 Verbo, nam ibi sunt vera Jehovae seu vera Divina; et ex significatione ‘amborum illorum’ quod sit in omnibus et singulis, nam inter ambos in sensu interno non significat inter duos 2 , sed in omnibus et singulis, duo enim sunt 3 conjunctio 4 in unum, n. 5 1686, 3519, 5194, 8423, ita est quicquid est in uno, seu 6 omnia et singula ibi; quod per duo 7 illa percipiantur in caelo, est causa quia cum sermo est angelis de duobus veris inter se discrepantibus, tunc sistuntur duo spiritus infra qui disceptant, qui quia sunt subjecta plurium societatum, apparent omnia et singula quae unius veri sunt apud unum spiritum, et omnia et singula quae alterius veri apud alterum; 8 inde percipitur quomodo illa conjungi possunt; quod ita sit, ab experientia scire datum est; inde est quod per ambos illos, cum de veris dicitur, sit in omnibus et singulis; quae etiam causa est, quod per duo etiam significetur plenum, n. 9103.

[2] Quod licitum fuerit apud gentem Israeliticam et Judaicam jurare per Jehovam, erat quia non interni sed externi homines fuerunt, et cum in cultu ‘Divino’ in externo fuerunt absque interno; quod tales fuerint 9 , videatur n. 4281, 4293, 4429, 4433, 4680, 4844, 4847, 4865, 4903, 6304, 10 8588, 8788, 8806; confirmatio veri cum cadit in externum hominem separatum ab interno fit per juramentum, aliter cum cadit in externum per internum; in interno enim 11 apparet verum in sua luce, at in externo absque interno apparet verum 12 in tenebris; inde 13 est quod angeli caelestes, qui in intimo seu tertio caelo sunt, quia in summa luce, ne quidem confirment vera per rationes, minus quod disceptent aut ratiocinentur de illis, sed solum dicant, ita aut 14 non; causa est quia percipiunt et vident illa a Domino; inde est quod Dominus ita de juramentis dixerit, Audivistis quod dictum sit, Non jurabis, solves vero Domino juramenta tua; Ego vero dico vobis, Non jurabis omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum pedum Ipsius est, neque per Hierosolymam 15 , quia urbs est magni Regis; neque jurabis per caput tuum, quia non potes unum pilum album aut nigrum facere. Esto vero sermo vester, ita ita, non non; quod ultra haec est ex malo est, Matth. 5:33-37;

[3] haec involvunt quod vera Divina confirmanda sint a Domino et non ab homine, quod fit cum interni homines sunt et non externi; externi enim homines confirmant illa per juramenta, interni autem per rationes; qui adhuc interiores homines sunt non confirmant illa sed modo dicunt quod ita sit vel non ita sit; externi homines sunt qui vocantur naturales homines, interni qui vocantur spirituales homines, et adhuc interiores sunt qui vocantur caelestes homines; quod hi, nempe caelestes, ex Domino percipiant 16 num verum sit vel non sit, videatur n. 2708, 2715, 2708, 3246, 4448, 7877; ex his patet 17 quid involvit quod Dominus dixerit, Non jurabis omnino, tum, Esto sermo vester, ita ita, non non; sed explicabitur cur etiam dicitur quod ‘non jurarent per caelum, nec per terram, nec per Hierosolymam, neque per caput’, et quod ‘sermo ultra ita ita, non non, ex malo sit’.

[4] Jurare per caelum est per Divinum Verum, ita per Dominum ibi, nam caelum non est caelum ex angelis in se spectatis 18 sed ex Divino Vero procedente a Domino, ita ex Domino, in illis 19 , nam Divinum in illis facit ut sint et dicantur angeli caeli; inde est quod 20 qui in caelo sunt dicantur esse in Domino, tum 21 quod Dominus sit omne in omnibus et singulis caeli, ut et quod angeli sint vera Divina, quia 22 recipientes veri Divini a Domino; quod caelum sit et dicatur caelum ex Divino Domini ibi, videatur n. 552, 3038, 3700; quod angeli sint vera Divina, n. 4295, 4402, 7268, 7873, 23 8301, et quod aliquid Domini intelligatur 24 per angelum in Verbo, n. 1925, 2821, 3039, 4085, 4295, 6280; quia caelum est Dominus quoad Divinum Verum, ideo dicitur ‘non jurabis per caelum, quia thronus Dei est’, nam ‘thronus 25 Dei’ est Divinum Verum quod procedit a Domino, n. 5313, 26 6397, 9039.

[5] Jurare autem per terram est per Ecclesiam, ita per Divinum Verum ibi, nam sicut caelum est Dominus ex Divino Vero quod procedit ab Ipso, ita quoque est Ecclesia, quoniam Ecclesia est caelum Domini aut regnum Ipsius in terris; quod ‘terra’ in Verbo sit Ecclesia, videatur n. 662, 1066, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 fin. , 2928, 3355, 27 4447, 4535, 5577, 8011, 8732; et quia ‘terra’ est Ecclesia, ubi Divinum Domini infra caelum est, ideo dicitur, ‘non jurabis per terram, quia scabellum pedum Dei est’; ‘scabellum pedum’ est verum Divinum infra caelum, quale est Verbum in sensu litterali, nam huic innititur et quasi insistit verum Divinum in caelo, quod est Verbum in sensu interno; ' illud verum per ‘scabellum pedum’ significatur apud Davidem 28 Ps. 99:5; Ps. 132:7;

apud Esai. 60:13;

et apud Jeremiam in Lamentationes 2:1.

[6] Jurare autem per Hierosolymam est per doctrinam veri ex Verbo, nam ‘Hierosolyma’ in sensu lato est Ecclesia, n. 2117, 3654; sed cum dicitur ‘terra’, quae est Ecclesia, et dein ‘Hierosolyma’, est Hierosolyma doctrina Ecclesiae, proinde doctrina veri Divini ex Verbo; inde est quod dicatur ‘urbs magni Dei’, per ‘urbem’ enim in Verbo in sensu ejus interno significatur doctrina veri, videatur n. 402, 2449 , 2943, 3216, 4478, 4492, 4493.

[7] Jurare autem per caput suum est per verum quod ipse homo credit verum esse, et facit suae fidei, id enim apud hominem facit caput, et quoque significatur per ‘caput’ apud Esai. 15:2, 29:10;

apud Ezech. 7:18, 13:18, 16:12, 29:18;

apud Matthaeum 6:17;

et alibi; quare etiam dicitur, ‘quia non potes unum pilum album aut nigrum facere’; ‘pilus’ 29 enim est verum externi seu naturalis hominis, n. 3301, quale est illis qui in fide veri sunt non ex eo quod percipiant verum esse, sed ex eo quod doctrina Ecclesiae ita doceat; et quid id non aliunde sciant, dicitur quod ‘non jurandum 30 sit per id quia non possunt pilum album aut nigrum facere’; ‘facere pilum album’ est dicere verum esse verum ex se, et ‘facere pilum nigrum’ est dicere falsum esse falsum ex se; ‘album’ enim praedicatur de vero, n. 3301, 3993, 4007, 5319, et inde ‘nigrum’ de falso.

[8] Ex his nunc patet quid intelligitur per quod ‘omnino non jurandum sit’, non per caelum, non per terram, non per Hierosolymam, neque per caput suum, ' quod nempe non confirmandum sit verum Divinum ab homine sed a Domino apud hominem; idcirco 31 ultimo dicitur, Sermo vester erit, ita ita, non non; quod ultra haec est ex malo est; qui enim a Domino percipiunt et vident verum, illi non aliter confirmant illud, sicut faciunt angeli intimi seu tertii caeli, qui angeli caelestes vocantur, de quibus supra; quod ‘sermo ultra illa sit ex malo’, est quia quod ultra est, non ex Domino est sed ex proprio hominis 32 , ita ex malo, nam proprium hominis non est nisi quam malum, videatur n. 210, 211, 874-876, 987, 1023, 1044, 1047, 3812 fin. , 4328, 5660, 8941, 8944. Ex his iterum patet quomodo Dominus locutus est, quod nempe ut in omnibus et singulis sit 33 sensus internus, quia locutus est ex Divino, ita pro angelis simul cum pro hominibus 34 , nam angeli Verbum secundum sensum 35 ejus internum' percipiunt 36 .

სქოლიოები:

1. in

2. The Manuscript deletes duos and inserts ambo.

3. nam duo sunt altered to duo significant

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. inde etiam

7. ambos

8. The Manuscript inserts et.

9. de qua re

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. in internum (in the margin) et per hunc in externum, nam tunc

12. quare internus homo non jurat, sed externus absque interno, quia est

13. The Manuscript inserts quoque.

14. et

15. Hierosolyma

16. externus enim homo confirmat illa per juramentum, internus autem per rationes, et qui adhuc interior homo est, non confirmat illa, sed modo dicit, quod itaspiritualissit aut non ita sit, externus homo est qui vocatur naturalis homo, internus qui vocatur spiritualis homo, et adhuc interior est qui vocatur coelestis homo, quod hic, nempe coelestis ex Domino percipiant

17. The Manuscript inserts quidem.

18. ibi

19. The Manuscript inserts angelis.

20. The Manuscript inserts illi.

21. et

22. The Manuscript inserts sunt.

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. The Manuscript places this after angelum.

25. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

28. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

29. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

30. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

31. The Manuscript inserts etiam.

32. est

33. The Manuscript places this after internus.

34. et pro homine

35. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

36. The Manuscript inserts Verbum tale vocatur inspiratio a Divino, Arcana Coelestia 9094 fin.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.